Liber II
1 Hic incipit liber secundus datus a domino Waltero de Burley.
Lectio 1. Quid sit natura et quid naturale et quid secundum naturam
1 ‘Eorum quae sunt’B, , II, 1, 192b8 etc. Postquam in primo libro determinatum est de principiis rerum naturalium, nunc in illo secundo libro determinat Aristoteles de his quae sunt fundata super principia illius scientiae. Et continet ille liber septem partes principales. In prima parte declarat quid sit natura et quot modis dicitur natura. In secunda parte declarat differentias inter considerationes naturales et mathematicasAconi.; mathematicos G et simul cum hoc inquirit utrum ad eandem scientiam pertinetur considerare de materia et forma aut ad aliam et aliam. In tertia parte determinat de causis rerum naturalium, quae et quot sunt, enumerando omnes species causarum, in quarta parte de causis per accidens, sicut de casu et fortuna. In quinta parte determinat quod oportet naturalem considerare de omnibus causis. In sexta parte determinat quod natura agit propter finem. In septima parte inquirit a quo est necessitas in rebus naturalibus.
2 In ista prima parte inquirit primo quid sit natura. Et inquirendo quid sit natura, incipit #G 209b a rebus naturalibus notificando quae sunt naturalia et quomodo naturalia differunt a non naturalibus, ut ex illa differentia inter naturalia et non naturalia concludit definitionem naturae.
3 Ponit igitur primo unam divisionem entium, quae est quod de numero entium quaedam sunt per naturam et quaedam propter alias causas. Et intelligit per ‘alias causas’ voluntatem et casumAconi.; causam G.
4 Deinde enumerat ea quae sunt ex natura, dicens quod animalia et plantae et partes ipsorum et corpora simplicia, scilicet elementa, sunt ex natura.
5 Deinde dat differentiam inter corpora naturalia et non naturalia dicens quod omnia naturalia et non naturalia differunt, quia omnia quae sunt naturalia habent in se ipsis principium motus et quietis, sed non naturalia non habent in se principium motus et quietis.
6 Deinde manifestat modos transmutationis quos naturalia habent ex se ipsis, dicens quod quaedam naturalia habent ex se ipsis motum secundum locum, ut quattuor elementa et habentia animas et corpora caelestia, quamvis principium motus in corporibus caelestibus et inferioribus dicatur aequivoce. Alia vero habent ex se ipsis augmentum et decrementum; sic vegetabilia habent ex se principium augmenti et decrementi. Quaedam vero habent motum secundum alterationem. Et dicit Commentator quod Philosophus hic utitur hoc nomine ‘alteratio’ large et intendit per ‘alterationem’ transmutationem in substantia, quae dicitur generatio et corruptio, et transmutationem in qualitate, quae dicitur alteratioBAverr., In Phys., II, comm. 1, f. 48E.
7 Sic igitur patet quod res naturales habent in se principium motus. Et ex hoc patet differentia inter naturalia et artificialia, quia lectus et indumentum et alia artificialia non habent in se principium motus secundum quod huiusmodi. Unde lectus secundum quod lectus non habet in se principium motus deorsum; per accidens tamen potest lectus habere in se principium motus deorsum, inquantum accidit lecto quod sit ligneus aut ferreus aut lapideus. Unde res artificiales non habent in se principium suorum motuum secundum quod sunt artificiales, habent tamen in se principium suorum motuum per accidens, scilicet secundum quod sunt in re naturali.
8 Commentator hic dat differentiam inter principium in alterationibus simplicibus elementorum et inter principium omnium aliorum motuum dicens quod illud principium quod est in alteratione simplici est aliud a principio quod est in mobili loco et in augmento et in alterabilibus compositis et generabilibus, quoniam illud quod est principium in compositis est secundum formam et in simplicibus secundum materiam, sed hoc nomen ‘principium’ usitatur hic large pro materia et forma. Et hoc est ita, scilicet quod principium alterationis in simplicibus est secundum materiam, non secundum formam, quia non invenitur corpus simplex quod alteratur ex se aut generatur, sicut animal quod transfertur in loco ex se. Principium autem alterationis quae est in compositis potest inveniri in ipso alterato, scilicet principium movens, ut in alteratione quae est in animali, aliud est ab eis quae eveniunt in corpore suo, et similiter in plantis. Et iam expressit hoc Aristoteles in libro De generatione et corruptioneBAverr., In Phys., II, comm. 1, f. 48E–F. Haec Commentator.
9 Intelligendum est, secundum quod patet ex dictis Commentatoris, quod in aliquibus respectu alicuius motus est principium passivum #G 210a tantum et in aliquibus respectu alicuius motus est principium activum et respectu aliquorum motuum principium passivum tantum. Corpora enim simplicia habent in se principium motus activum localis; forma enim est principium motus in corporibus simplicibus et forma est principium activum. Sed corpora simplicia non habent principium generationis et alterationis simplicis nisi passivum tantum, et hoc intelligendo per ‘alterationem simplicem’ alterationem in qualitatibus primis. Unde corpus simplex non alteratur alteratione in primis qualitatibus nisi ab alio; non enim calefecit et frigefit nisi ab alio. Potest tamen alterari alteratione in qualitatibus secundis a se; nam corpus simplex condensatum ultra propriam dispositionem potest rarefacere se. Nam raritas et densitas sunt qualitates secundae et caliditas et frigiditas sunt qualitates primae.
10 Similiter corpora mixta habent in se principium activum et etiam principium passivum motus localis, et habent in se principium passivum alterationis et generationis, et alicuius alterationis habent in se principium activum. Unde corpora mixtaAconi.; simplicia G alicuius alterationis habent principium passivum tantum, et alicuius alterationis habent principium activum et passivum. Verbi gratia, si animal alteretur ab extrinseco, utputa ab aere toto, tunc in animali est unum principium passivum huius alterationis, sed si alteretur ab intrinseco, ut quando una pars alterat aliam partem, ut pars sana partem infirmam et e converso, tunc in animali est principium activum huius alterationis. Et similiter omnia quae augmentantur habent principium activum augmentationis.
11 Unde breviter omnia corpora tam simplicia quam mixta habent in se principium activum et principium passivum motus localis, et omnia quae augmentantur habent in se principium activum et etiam passivum augmentationis. Omnia quae alterantur et generantur habent principium passivum generationis et alterationis. Sed de numero eorum quae alterantur quaedam habent principium passivum alterationis tantum, ut corpora simplicia quae alterantur alteratione simplici, scilicet in qualitatibus primis; alicuius tamen alterationis, ut alterationis quae est in qualitatibus secundis, habent principium activum. Sed nihil quod generatur habet in se principium activum suae generationis, sed principium passivum tantum, quoniam nihil generat se.
12 ‘Est igitur natura’B, , II, 1, 192b20–21. Postquam declaratur quae sunt naturalia et quae sunt illa quae habent in se principium motus et quietis per se secundum quod sunt naturalia, in ista parte ex hoc concludit definitionem naturae, quasi per syllogismum hypotheticum sic: si naturalia sunt illa quae habent in se principium quo moventur et quiescunt per se et non secundum accidens, et natura est illud quo naturaliter moventur et quiescunt, necesse est ut natura sit principium et causa movendi et quiescendi eius in quo est primo et per se et non secundum accidens.
13 Et exponit quare sit non secundum accidens, quia cum medicus sanat se ipsum, non sanatur inquantum medicus, sed inquantum infirmus, et ideo medicus non est causa sanitatis sui ipsius per se, sed per accidens. Medicus enim sanatur per accidens, ut quia accidit eum esse medicum et sanari. Unde medicus et recipiens sanitatem non semperAconi.; ante G dividuntur ab invicem, quia aliter medicus non sanat se ipsum, sed alium. Ars igitur non agit in subiecto in quo est nisi per accidens, et hoc non est per accidens necessarium, quia ars medicinae non semper agit in subiectum in quo est, #G 210b sed ars medicinae et aliae artes sunt parataeAconi.; per accidens G primo et per se, ut agant in alia a subiectis in quibus sunt. Et sicut est de medico, ita est de aliis quae fiunt secundum artem. Nullum enim ipsorum habet in se principium suae actionis, sed alia quidemAconi.; quaedam G in aliis et ab exteriori, ut domus et aliorum manu incisorum unumquodque, alia autem in se ipsis quidem, sedAconi.; sunt G non secundum se ipsa. Quaedam artificialia necessario habent principium extrinsecum, ut domus et huiusmodi quae fiunt ab arte practica, et talia artificialia intelligit per ‘manu incisa’. Alia autem artificialia habent in se ipsis huiusmodi principium, sed non secundum se ipsa, ut quaecumque secundum accidens causae sibi ipsis, cuiusmodi sunt artes theoricae, id est speculativaeAconi.; specificae G. Unde dicit Commentator quod artes sunt duplices, aut artes cuius principium est extrinsecum, cuiusmodi sunt artes practicae, et iam dubium non est quin definitio naturae eis repugnet. Aliae sunt artes quae agunt in suum subiectum per accidens, ut artes theoricaeBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49H. Et ad differentiam illarum artium ponitur haec particula ‘non per accidens’. Quod autem ars theorica agat in suum subiectum per accidens et non ars practica declarat Commentator in exemplo, quia phlebotomia, quae est pars medicinae practicae, non agit in se ipsum, quia nullus phlebotomat in suo corporeBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49H. Sic patet expositio huius particulae ‘non secundum accidens’.
14 Commentator movet hic dubitationem utrum omnes practicae habent aliud subiectum in quod agunt a subiecto in quo sunt, quia dubium de arte saltandi et de arte musicae, quia sine instrumento agunt in subiecta in quibus sunt. Ad hoc respondet Commentator dicens quod ille sermo qui dicit quod artes practicae agunt in aliud subiectum a subiecto in quo sunt, non est verum nisi in artibus ex quibus proveniunt acta, non solummodo actionesBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49G–I.
15 Circa definitionem naturae est intelligendum quod Aristoteles in littera ponit ‘principium et causam’ dicens quod natura est principium et causa, quia quoddam est principium effectivum, ut forma, et quoddam principium passivum, ut materia; ideo ponit ‘principium et causam’, ut per ‘principium’ intelligat principium activum et per ‘causam’ principium passivum. Et sic patet quod non est nugatio dicendo ‘principium et causa’, quia sumuntur pro diversis.
16 Intelligendum est quod Avicenna primo suae Physicae capitulo quinto exponit illam definitionem naturae dicens quod per hoc quod dicitur, quod natura est principium et causa, intelligitur quod est principium effectivum motus finiti et quietis finiti, et hoc loquendo de motu naturali et quiete naturali. Et per hoc quod dicit ‘primoAconi.; principium G’ intelligit propinquum; natura enim est principium propinquum motus ita quod inter ipsum et mobile non est aliquod medium. Et ideo dicit quod anima non est natura; anima enim est principium aliquorum motuum corporis in quo est, scilicet in motu vegetationis et alterationis, sed non primo, immo cum administratione naturarum et qualitatumAconi.; appositione qualitatum a naturis G. Hanc particulam ‘eius in quo est’ ponit Philosophus ad differentiam artificialium et violentorum. Illam particulam ‘per se’ potest referri ad duo: vel ad mobile vel ad naturam moventem. Primo modo intelligitur quod natura moveat mobile per se et mobile non impeditum, sed derelictum propriae naturae. Secundo modo intelligitur quod natura per se ipsam movet illud quod movet. Illa particula ‘non secundum accidens’ potest referri #G 211a ad duo, scilicet ad naturam et ad ipsum mobile. Primo modo intelligitur quod natura est principium motus non secundum accidens, ut quod natura est principium eius quod movetur non accidentaliter a natura, sicut motus exsistentis in navi est per accidens ad motum navis; unde natura non est principium talis motus per accidens. Secundo modo intelligitur quod natura est principium mobilis moti accidentaliter; quando enim natura movet statuam vel huiusmodi artificiale, non movet illud nisi accidentaliter. Est igitur intellectus definitionis ille secundum Avicennam: natura est principium efficiens motus finiti et quietis finiti propinqui eius in quo est per se in comparatione ad mobile derelictum propriae naturae ita quod movet per se ipsum non egens extrinseco motore, ita quod nec est per accidens principium motus nec mobilisBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 54–56).
17 Intelligendum est quod quaedam sunt quae semper moventur, ut corpora caelestia, et in illis est natura principium motus tantum, et quaedam quae numquam moventur motu locali, ut tota terra, et in illis est natura principium quietis tantum, et quaedam sunt quae quandoque moventur et quandoque quiescunt, et in illis est natura quandoque principium motus, quandoque principium quietis.
18 Intelligendum quod Commentator exponit particulas positas in definitione naturae sic dicens quod illud quod est per se est magis universale quam illud quod est primum; nam omne primum est per se et non omne quod est per se est primum, ut dictum est in Posterioribus, verbi gratia quoniam navis movetur ex principio in ipsa, sed non primo, sed mediante homineBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49F. Et debet li ‘per se’ praecedere et tunc excusatur nugatio, quia quando communius praecedit et minus commune sequitur, non est nugatio, sicut cum dico ‘ens album’. Unde illae duae particulae ‘per se’ et ‘primo’ determinant hoc quod dico ‘principium’ et li ‘per se’ praecedit et li ‘primo’ sequitur. Ista particula ‘non per accidens’ determinat hoc quod dico ‘eius in quo est’ et ponitur ad excludendum artes theoricas quae agunt in sua subiecta per accidens. Et tunc est intellectus definitionis ille: natura est per se primum principium motus et quietis eius in quo est natura non secundum accidens.
19 Aliter potest illa definitio intelligi quod haec particula ‘non secundum accidens’ referatur ad hoc verbum ‘est’ primo loco positum et li ‘per se’ ad hoc verbum ‘est’ secundo loco positum et li ‘primo’ debet referri ad principium. Et tunc est ille intellectus definitionis: natura non secundum accidens est principium motus in quo est per se. Et sic excusatur nugatio, quia illae particulae ‘per se’ et ‘primo’ et ‘non secundum accidens’ referuntur ad diversa. Unde per illam particulam ‘non secundum accidens’ excluditur medicus qui sanat se ipsum et aliae artes quaeAconi.; alii artes qui G agunt in se per accidens. Unde ars medicinae est principium primum motus in quo est per se, quando medicus sanat se ipsum; nam ars medicinae est per se in medico et est primum principium sanitatis. Quia tamen ars medicinae per accidens est primum principium motus in quo est per se, quia accidit medico quod sanetur, ideo ars medicinae non est natura.
20 Commentator dicit hic quod illa definitio naturae est manifesta. Et naturam esse est manifestum per se, ut dicit Aristoteles, et est unum principiorum huius scientiae et non est declarandum a primo philosopho neque est ex his quae non sunt nota per se, ut apparet ex verbis Avicennae, nisi intelligitur quod #G 211b primus philosophus debet contradicere ei qui negat illud principium esse, utAconi.; nec G contradicit falsis opinionibus inductis de primis principiis. Et Avicenna inducit signum quod illa definitio non est nota hic, quia demonstravit iam Aristoteles in septimo et octavo libro quod omne motum habet motorem, et dicit illic quod non est dubium hoc nisi de corporibus simplicibus. Ponit etiam rationem super hoc ex hoc quod dicit Aristoteles in tertio Caeli et mundi quoniam elementa habent gravitatem et levitatem. Et non est sicut aestimavit, quoniam non dubitatur quod illa moventur ex se, non ex motore extrinseco, scilicet quattuor elementa et omnia corpora mota ex se. Utrum autem motor in eis sit alius a moto, perscrutatus est in isto libro. Et causa est haec, quia Plato opinabatur quoniam hic est aliquid quod movet se, ita quod motor non est alius a moto, et manifestum est quod, si esset aliquid quod movet se, quod illud esset dignum habere hoc nomen ‘natura’ secundum hanc descriptionem, sed utrum ille motor in eis quae moventur ex se sit motum aut non motum, quando movet, aut est ipsum motum, indiget declarationeBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49B–E. Haec Commentator.
21 Iterum dicit Commentator quod, quamvis antecedens per quod probatur quod definitio naturae sit manifestum et similiter consequens, non debet aliquis dicere quod illa definitio propter hoc non est conclusio demonstrationis, quoniam dictum est in Prioribus analyticisAconi.; analeter G quod per huiusmodi syllogismos hypotheticos nullum ignotum determinatur omnino, sed utuntur ad confirmandum illud quod est manifestum per se, tamen indiget modica innuitione, sicut usitantur divisio et inductioBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49E–F. Et per hoc intelligit quod, licet illa definitio non posset probari a priori, tamen potest habere aliquam declarationem per talem syllogismum hypotheticum.
22 Iterum dicit Commentator quod illa definitio naturae non dicitur univoce neque aequivoce, sed secundum prius et posterius; et in talibus est incipiendum a communiori veniendo ad propria, sicut fecit in definitione motus et lociBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49I. Et per hoc tenet quod praeter illam definitionem naturae oportet habere propriam definitionem materiae et propriam definitionem formae, et quod illa definitio per prius dicitur de forma quam de materia.
23 Iterum dicit Commentator: ‘sciendum est quod subiectum huius libri est natura et principia naturalia, cum sint communia omnibus rebus naturalibus. Et quia illa sunt subiecta huius libri, ideo in hoc libro non definit corpus neque alia de quibus considerat naturalis, sicut fecit in principio Caeli et mundi’BAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49I–K.
24 ‘Naturam autem habent’B, , II, 1, 192b32–33. In ista parte describit Philosophus ‘habens naturam’ et dicit quod illud est habens naturam quod habet principium in se quod transmutatur et cessat a transmutatione, et illud habet naturam quod habet in se principium motus et quietis. Et addit dicens quod omnia haec, scilicet natura et habens naturam, sunt substantiae; nam materia est natura et forma est natura et utrumque est substantia.
25 Et addit Commentator quod hoc est concedendum a naturali et accipiendum est a Philosopho, scilicet quod natura quae dicitur de forma est substantia et universaliter considerare de substantia non est proprium huic scientiae. Substantia enim et accidens sunt differentiae entisAconi.; de ente G secundum quod est ens, et apparet illic quod materia est substantia in potentia et forma est illa per quam est substantia in actu. Compositum enim est dignius habere hoc nomen ‘substantia’ quam materia, quia compositum est in actu et materiaAconi.; quam G est in potentia. Et forma est dignior habere hoc #G 212a nomen ‘substantia’ quam compositum, quoniam per illam est compositum in actu et causa rei dignior est causato. Et omnes illae propositiones sunt communes et essentiales enti, et ideo ponendum est hic in hac scientia potissimeBAverr., In Phys., II, comm. 4, ff. 49L–50A.
26 ‘Secundum autem naturam’B, , II, 1, 192b35. In ista parte declarat Philosophus quae sunt naturaliter sive secundum naturam, et dicit quod actiones et passiones quae sunt in rebus naturalibus per se sunt secundum cursum naturalem, ut motus ignis superius et motus terrae inferius. Actiones enim naturalium nec sunt natura nec naturalia, sed secundum cursum naturalem.
27 ‘Quid igitur natura sit’B, , II, 1, 193a1–2. In ista parte congregat illa quae prius declaravit, dicens quod dictum est quid sit natura et quid habens naturam et quid secundum naturam. Et ostendit quod descriptio qua descripsit naturam est descriptio rei manifestae per se et non rei concessae in hac scientia et probatae in alia, sicut quidam aestimaverunt. Et quod naturam esse sit per se manifestum et non declarandum in alia scientia declarat, quia plura entia videntur habere in se principia quibus moventur et quiescunt ex se.
28 Et dicit Commentator quod dicit ‘pluraAconi.; multa G’, quia dubium est de aliquibus utrum moventur ex se aut ex causa extrinsecaAconi.; extrinseca intrinseca G. Et forte innuit per hoc quod aestimatur quod motor in quibusdam rebus est ipsum motum, sed illud, sicut diximus, non est dubium, quod moventur per se. Et universaliter non est dubium quod sunt plura huiusmodi naturalia, etsi non omnia. Demonstrare autem manifestum per immanifestum est non potentis iudicare quid est propter se ipsum cognitum et quid est non propter se ipsum cognitum, et ille modus hominum potuit numquam philosophari. Quod autem contingat hoc pati, scilicet non posse distinguere inter per se notum et non per se notum, non est immanifestum. Aliquis enim, cum sit natus caecus, syllogizabit de coloribus; et talis est qui non potest distinguere inter per se notum et non per se notum. Quare necesse est illum qui est caecus oculo vel corde habere rationem de nominibus, nihil autem intelligere de re, quia caret virtute et nihil comprehendit nisi verba. Caecus enim, quia caret visu, impossibile est ipsum comprehendere colores. Et ille qui diminuitur in natura caret virtute intellectus naturalis; quare impossibile est ipsum comprehendere primas propositionesBAverr., In Phys., II, comm. 6, f. 50F–I.
29 Istud capitulum continet quinque partes. In prima parte declaratur quae sunt naturalia et quae non naturalia et quomodo naturalia differunt a non naturalibus. In secunda parte declaratur quid est natura. In tertia parte declaratur quid est habens naturam. In quarta parte declaratur quae sunt secundum naturam. In quinta parte declaratur quod naturam esse est per se manifestum ita quod non debet probari in alia scientia.
Quaestio 1
1 Circa illud capitulum quaeratur utrum natura sit principium et causa movendi et quiescendi.
2 Videtur quod non, quia motus et quies sunt opposita; et idem non est causa oppositorum per se; igitur natura non est principium motus et quietis.
3 Iterum illa definitio non competit omni naturae; igitur illa definitio non est bene data. Probatio assumpti: nam caelum naturaliter movetur, et natura qua movetur caelum non est principium motus et quietis, quia caelum numquam quiescit.
4 Item aliquid generatur naturaliter et non habet in se principium suae generationis, quia si sic, idem #G 212b posset generare se ipsum.
5 Item animal movetur a principio intrinseco, quod principium est in eo primo et per se et non secundum accidens. Igitur si natura esset principium motus, tunc illud principium quo animal movetur esset natura. Igitur motus animalis esset naturalis. Sed hoc est falsum, quia si motus animalis esset naturalis, tunc intenderetur in fine et non fatigaretur in movendo.
6 Iterum si statua esset sursum, moveretur deorsum a principio intrinseco. Igitur si natura esset principium motus, sequeretur quod statua movereturAconi.; poneretur G deorsum a natura et per consequens statua esset naturalis.
7 Iterum illa definitio competit alii quam naturae, quia ars saltandi est principium motus et quietis eius in quo est etc., et tamen ars saltandi non est natura.
8 Item principium et causa idem sunt. Similiter positoAconi.; posita G ‘primo’ ponitur ‘per se’, et posito ‘per se’ ponitur ‘non secundum accidens’; igitur haec est nugatio ‘natura est principium motus’ etc.
9 Ad oppositum est Aristoteles.B, , II, 1, 192b21–22
10 Ad illam quaestionem dicendum quod natura est principium et causa movendi etc. Quod patet per rationem Philosophi, quam Commentator facit sic: naturalia sunt illa quae habent in se principium quo quandoque transmutantur et quandoque quiescunt per se et primo et non secundum accidens; et natura est qua res naturales transmutantur et quiescunt; igitur natura est principium motus et quietis etc.BAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49A–B Particulae positae in illa definitione sunt explicataeAconi.; explate G super litteram.
11 Ad primum argumentum dicendum quod natura est principium motus naturalis et quietis in termino ad quem et non est principium quietis in termino a quo. Nunc motus et quies in termino a quo sunt contrariae, sed motus non contrariatur quieti in termino ad quem. Unde breviter, motus et quies positi in illa definitione non contrariantur, quia motus naturalis non contrariatur quieti naturali ad quem est motus.
12 Ad aliud argumentum dicendum concedendo quod illa definitio non competit omni naturae, sed aliqua particula posita in ista definitione competit aliquibus contentis sub natura et aliqua particula competit aliis contentis sub natura. Unde non quaelibet pars illius definitionis competit cuilibet contento sub definito. Nec est illa definitio vera naturae, sed quaedam descriptio. Intellectus definitionis est ille: aliqua natura est principium motus eius in quo est etc., et aliqua natura est principium quietis etc., et aliqua natura est causa. Unde concedo quod caelum naturaliter movetur, et natura a qua caelum movetur est principium motus tantum. Et in habentibus quietem tantum est natura principium quietis tantum. Et in habentibus motum tantum est natura principium motus tantum. In habentibus utrumque est natura principium utriusque, aliquando principium motus et aliquando principium quietis.
13 Intelligendum tamen quod Avicenna voluit, ut patet ex nono Metaphysicae capitulo secundo, quod caelum non est res naturalis nec motus caeli est res naturalisBAvic., Metaph., tract. 9, cap. 2 (ed. Van Riet, 448). Et ratio sua est, quia omnis motus naturalis est a dispositione non naturali ad dispositionem naturalem, ad quam, cum pervenerit, quiescit; et ideo, si motus caeli est naturalis, caelum movetur a dispositione non naturali ad dispositionem naturalem et sequitur quod caelum aliquando quiesceret. Aliter tamen posset dici distinguendo de naturali, quia uno modo dicitur naturale contra voluntarium et alio modo contra violentum. #G 213a Unde motus caeli est naturalis, quia motus caeli non est violentus; non tamen est naturalis distinguendo naturale contra voluntarium, quia motus caeli est voluntarius.
14 Ad aliud dicendum quod illud quod generatur habet principium passivum intrinsecum suae generationis, sed non principium activum, quia, ut dictum est, natura in quibusdam est principium activum respectu aliquorum motuum et passivum tantum respectu aliquorum motuum.
15 Ad aliud argumentum dicendum quod motus progressivus animalis non est simpliciter naturalis, est tamen naturalis animali. Pro quo est intelligendum quod proprius motus corporis animalis est motus deorsum et proprius motus totius animalis est motus compositus ex motu deorsum et motu circulari. Unde motus progressivus est quasi medium inter motum circularem et motum deorsum. Sicut enim animal componitur ex corpore et anima, sic motus animalis componitur ex motu corporis et motu animae. Et quando dicitur quod, si motus progressivus esset proprius animali, tunc intendereturAconi.; intelligeretur G in fine, dico quod non sequitur, quia quamvis ille motus sit naturalis animali, non est tamen naturalis corpori animalis. Et haec est causa fatigationis in motu animalis, quia motus corporis contrariatur motui animae.
16 Vel potest dici quod motus animalis non est naturalis. Et quando dicitur quod est a principio intrinseco, dico quod verum est, sed ex hoc non sequitur quod sit naturalis, quia multa sunt principia huius motus. Natura enim est quoddam principium huius motus et similiter anima mediantibus instrumentis et etiam appetitus est principium huius motus. Et ideo aliquid aliud a natura est principium huius motus, quia anima non est naturaBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 54) secundum Avicennam, quia natura est proximum movens, sed anima non est proximum movens, sed movet mediantibus qualitatibus et etiam instrumentis. Et ideo motus animalis non est simpliciter naturalis; propter quod non oportet quod velocitatur in fine. Si dicatur ‘motus animalis non est violentus, igitur est naturalis’, dico quod non sequitur, quia motus dividitur in motum naturalem et motum violentum et motum progressivum.
17 Ad aliud argumentum dico concedendo quod, si statua esset sursum, moveretur naturaliter deorsum, sedAconi.; quia G non moveretur deorsum secundum quod statua, sed secundum quod lapidea vel lignea. Eodem motu movetur statua deorsum quo movetur materia statuae, quaeAconi.; quia G materia est res naturalis, et ille idem motus quiAconi.; quae G est naturalis materiae statuae, est motus per accidens ipsius statuae.
18 Ad aliud argumentum dicendum quod ars saltandi non est principium motus saltationis, immo per idem principium per quod aliquis saltat, quando non habet artem, per idem saltat, quando habet artem. Unde ars saltandi non est principium quo fit motus saltationis, sed solum facilitat motum saltationis.
19 Ad rationes sequentes patet per dicta super litteram.
Quaestio 2
1 Quaeritur utrum natura convenienter dividatur in naturam universalem et naturam particularem.
2 Ad istam quaestionem dicendum quod universale dicitur dupliciter, sicut commune. Modo secundum Avicennam capitulo secundo primo suae Physicae commune dicitur duobus modis. Nam uno modo dicitur ille efficiens commune quae facit primum opus, ex quo cetera opera habent originem; alio modo dicitur efficiens commune quod praedicatur de pluribus efficientibus particularibusBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 2 (ed. Van Riet, 22–23). Consimilis distinctio ponitur de universali communiter: nam aliquid dicitur universale secundum causalitatem et aliquid secundum praedicationem.
3 Unde natura potest dici universalis dupliciter, aut secundum praedicationem – sic natura generis vel speciei dicitur #G 213b universalis; alio modo dicitur natura universalis secundum causalitatem. Et illud membrum est ad propositum et isto modo natura, ex quo est primum principium motus, dicitur universalis. Et sic natura caelestis est universalis, quia est principium motus ex quo cetera opera habent ordinem.
4 Intelligendo igitur quaestionem de universalitate secundum causalitatem dico quod natura convenienterAconi.; contingenter G dividitur in naturam particularem et naturam universalem, quia omnis natura est principium motus; et omne principium motus vel est principium universale vel particulare; ideo omnis natura est natura universalis vel natura particularis. Natura universalis est motor primi orbis vel prima causa. Natura particularis est natura propria unius individui. Unde Avicenna sextoAconi.; nono G suae Metaphysicae capitulo quinto describit naturam universalem sic: ‘natura universalis est virtus infusaAconi.; infusus G in substantias caelorum, quasi una res gubernans universam generationem’BAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 335). Et dicit quod natura particularis est propria virtus regiminisAconi.; regia G unius individuiBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 335). De natura universali possunt intelligi tales auctoritates ‘natura semper operatur quod melius est’, ‘natura nihil agit otiose’. Unde Avicenna primo suae Physicae capitulo septimo dicit quod natura universalis est, quae dat unicuique materiae, quidquid formae appropriatum est ei, sine superfluitateBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 69).
5 Sciendum etiam quod quilibet motor orbis caelestis potest dici natura universalis, quia a quolibet motore orbis dependet motus illorum inferiorum. Et prima causa dicitur universalis natura, quia est universalissima natura in causando.
6 Intelligendum secundum Avicennam primo suae Physicae capitulo sextoAconi.; quinto G quod, licet natura multis modis dicatur, tamen tres sunt modi magis proprii, et loquitur de natura particulari. Uno modo dicitur principium motus. Alio modo dicitur illud quo res constituitur in esse, et isto modo forma substantialis cuiuslibet compositi est natura. Tertio modo dicitur essentia reiBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 6 (ed. Van Riet, 62).
Quaestio 3
1 Quaeritur utrum naturam esse sit per se notum.
2 Videtur quod non: nam natura habet causam; igitur per illam causam potest probari esse. Et per consequens naturam esse non est per se notum.
3 Iterum Philosophus primo Physicorum probat subiectum esse in omni transmutatione et per consequens probat materiam esse. Et per consequens materiam esse non est per se notum. Nec formam esse est per se notum, quia metaphysicus probat primam formam esse, et per consequens non est per se manifestum. Unde arguo sub hac forma: natura non dicitur nisi de materia et forma; sed nec materiam esse nec formam esse est per se manifestum; igitur naturam esse non est per se manifestum. Quod materiam esse non est per se manifestum patet, quiaAconi.; quod G nec est manifestum sensui nec intellectui. Non est manifestum sensui, cum non sit obiectum sensus; nec intellectui, quia non cognoscitur nisi cum difficultate, quia per Philosophum materia non est scibilis nisi per analogiam ad formamB, , I, 7, 191a8–11. Similiter formam esse non est per se manifestum, igitur etc.
4 Item Avicenna primo suae Physicae capitulo quinto dicit quod mirum est de Aristotele, qui dicit quod deridendus est qui quaerit naturam esseBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 52). Et dicit quod, si intelligat quod naturalis non habet quaerere nec probare naturam esse, sed metaphysicus, tunc bene dicit, sed si intelligat quod naturam esse sit per se manifestum, hoc non dico nec dicamBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 52).
5 Item arguitur per rationem Avicennae: aliquando enim videmus mobile moveri et ignoramus motorem; non igitur deridendus est, qui quaerit utrum sit motor vel non. Et per consequens motorem esse non est per se manifestum nec per #G 214a consequens naturam esseBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 52).
6 Alia ratio Avicennae est: Aristoteles quaerit in septimo et octavo Physicorum utrum omne motum habeat motorem, et declaratur quod sic. Si tamen esset per se manifestum naturam esse, esset per se manifestum omne motum habere motorem, quia hoc non est dubium nisi in his quae moventur a natura, ut in corporibus simplicibus.
7 Ad oppositum est Aristoteles.B, , II, 1, 193a3
8 Ad illam quaestionem dicendum quod naturam esse est per se manifestum, quia motum esse est per se manifestum; igitur principium motus esse est per se manifestum; et natura est principium motus; igitur naturam esse est per se manifestum. Unde naturam esse ita manifestum est quod naturam esse nec debet probari a naturali nec a metaphysico.
9 Pro quo est intelligendum quod hoc nomen ‘natura’ imponitur rei secundum quod est principium motus. Unde non imponitur substantiae praecise, sed imponitur principio motus secundum quod concernit substantiam, sicut hoc nomen ‘anima’ imponitur substantiaeBAvic., Liber de an., pars 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 15), secundum quod vult Avicenna sexto Naturalium parte prima capitulo primo. Et quia principium motus esse est per se manifestum, ideo naturam esse est per se manifestum. Unde quamvis istam substantiam esse, quae est principium motus, non sit nobis manifestum, tamen principium motus esse est nobis manifestum. Bene enim scimus quod principium motus est, quamvis non sciamus utrum illud principium sit substantia vel accidens, secundum quod dicit Avicenna sexto Naturalium parte prima capitulo primo quod, licet sciretur animam esse perfectionem ut formam, non tamen adhuc est nobis declaratum an anima sit substantia vel nonBAvic., Liber de an., pars 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 22). Et sic est ex parte illa: licet notum sit nobis principium motus esse, tamen non est notum nobis talem substantiam esse, cuiusmodi est materia, quae tamen substantia est principium motus. Unde breviter notum est nobis quod est aliquod principium motus, sed utrum illud sit substantia quae est materia vel quae est forma, non est nobis notum.
10 Ulterius est intelligendum, secundum quod patet ex iam dictis, quod licet naturam esse sit nobis notum, tamen nec formam esse nec materiam esse est nobis notum. Quod non sit per se notum in scientia naturali materiam esse, patet per Commentatorem duodecimo Metaphysicae commento octavo. Qui dicit quod sermo in probando primam materiam esse est naturalis, et econtrario AvicennaBAverr., In Metaph., XII, comm. 8, f. 296D. Et ita potest naturalis probare primam materiam esse. Et septimo Metaphysicae commento quinto dicit Commentator quod naturalis inducit ad sciendum primam materiamAconi.; naturam G et formas naturales et primum motoremBAverr., In Metaph., VII, comm. 5, f. 156C. Unde sicut in scientia naturali potest ex motu probari primam causam efficientem esse in demonstratione quia est, ita per transmutationem potest probari primam materiam esse demonstratione quia est, quia secundum Philosophum octavo Metaphysicae transmutatio facit scireAconi.; fecit sibi G materiamBAverr., In Metaph., VIII, comm. 22, f. 220G.
11 Quod autem nec naturalis nec metaphysicus possit demonstrare principium motus esse patet, quia naturalis non posset hoc demonstrare nisi in demonstratione quia, procedendo ab effectu ad causam. Et per consequens oportet naturalis demonstrare hoc ex motu et ita supponere principium motus esse et per consequens naturam esse, et sic supponeret quod vellet probare. Similiter nec metaphysicus potest demonstrare principium motus esse, quia abstrahit a motu et materia, et per consequens ad ipsum, secundum quod tale, non pertinet probare principium motus esse. Similiter metaphysicus non potest probare naturam esse nisi per motum et ita oportet metaphysicus supponere motum esse, et per consequens peteret illud quod erat in principio.
12 Sic igitur patent rationes quod naturam esse est per se manifestum ita quod nec potest probari a naturali nec a metaphysico, et quod nec materiam esse nec formam esse est per se manifestum.
13 Ad primum argumentum dicendum quod naturam esse non habet causam quae potest esse principium demonstrationis. Unde non omne habens causam potest demonstrari, sed omne habens causam quae est principium demonstrationis potest demonstrari per illam causam.
14 Ad aliud dicendum quod, licet materia sit natura, #G 214b tamen non est idem probare materiam esse et probare naturam esse, quia aliquis potest scire naturam esse et dubitare utrum sit substantia vel accidens, et supposito quod sit substantia, utrum materia vel forma. Similiter natura est communius quam materia, et ita non est idem probare materiam esse et probare naturam esse. Nam consequens potest esse per se notum, etsiAconi.; et similiter G antecedens sit ignotum, et ita, licet formam esse non sit nobis notum per se, naturam esse est per se manifestum.
15 Ad auctoritatem Avicennae potest dici negando ipsum, quia est expresse contra Aristotelem. Vel potest dici quod ipse non vult quod haec propositio ‘natura est’ potest probari a metaphysico nec a naturali, sed quod primam materiam esse posset probari vel formam esse potest probari.
16 Ad rationem Avicennae dicendum, sicut respondet Commentator. Dicit enim Commentator quod Aristoteles non inquirit utrum omne motum habeat motorem, quia hoc est per se manifestum, nec etiam inquirit utrum elementa moveantur a principio intrinseco, sed inquirit utrum primum movens in eis sit aliud a motoBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49B–D. Unde non est dubium utrum habeant in se ipsis motorem, sed dubium est utrum motor in eis distinguatur a moto. Et Philosophus declarat quod sic. Et ad hoc quod tangitur, quod dubium est de aliquo mobili a quo moveatur, dicendum quod verum est, sed non est dubium quin moveatur ab aliquo.
Lectio 2. Quot modis dicitur natura et de quibus dicitur natura
1 ‘Videtur autem natura’B, , II, 1, 193a9. Postquam Aristoteles declaravit quid sit natura et quid naturale et quid naturaliter, in ista parte declarat Aristoteles quot modis dicitur natura et de quibus dicitur natura.
2 Et primo ponit rationem Antiphontis propter quam posuit quod materia est natura et forma non. Et fuit haec ratio: si lectus ligneus proicitur in terram et accipiat virtutem generandi, generabitur lignum et non lectus. Ex quo arguitur sic: illud quod generat sibi simile et permanet, est natura, et quod non generat sibi simile, non erit natura; sed lignum, quod est materia lecti, generat sibi simile et permanet et lectus, quiAconi.; quae G est forma, non permanet nec generat sibi similem; igitur in artificialibus est materia tota substantia et natura rei et forma non. Et sicut et in artificialibus, ita est in naturalibus. Igitur in naturalibus est materia tota substantia et natura rei et forma non.
3 Commentator inducit illum processum per duos syllogismos. Primus concludit quod scamnum, quod est simile formae in naturalibus, non est natura rei et sic: natura permanet; scamnum non permanet; igitur scamnum non est natura rei. Secundus syllogismus concludit quod substantia rerum naturalium est materia sic: substantia scamni apud generationem est lignum; et lignum est simile materiae in naturalibus; igitur substantia rerum naturalium est materiaBAverr., In Phys., II, comm. 7, f. 51A–B. Sic igitur probavit Antiphon quod materia est natura et forma non.
4 ‘Unde sane dixit’B, , II, 1, 193a21. In istaAconi.; illa G parte ostendit Philosophus ex testimonio antiquorum quod materia est natura, quia aliqui dicunt terram esse materiam rerum, et ipsi dicunt quodAconi.; autem G natura omnium entium est terra. Similiter qui dicunt ignem aut aliquod aliorum elementorum esse materiam entium, sive ponant unum elementum esse materiam entium omnium sive plura, dicunt illud elementum vel illa elementa esse naturam omnium entium, et omnia alia quae essent in illa natura dicunt esse passiones et habitus et dispositiones illorum elementorum. Credunt enim quod omnia alia praeter illa elementa sunt accidentia. Et hoc fuit, quia non cognoscebant formam.
5 ‘Et horum quidem’B, , II, 1, 193a26. Intelligendum quod in istaAconi.; illa G parte ponit Aristoteles causam motivam aliquorum propter quod #G 215a posuerunt materiam esse naturam omnium entium. Omnes enim antiqui conveniunt in hoc quod necesse est materiam rerum naturalium esse perpetuam et non habereAconi.; habent G transmutationem ex se, quia prima materia non habet subiectum. Alia vero quae sunt in materia dixerunt infinities generari et corrumpi. Quia igitur crediderunt quod ens debet esse permanens, non transmutabile, et invenerunt materiam esse talem, ideo crediderunt eam solam esse naturam entis. Sic igitur patet quod natura uno modo dicitur de materia. Materia enim prima est natura, sed materia composita est habens naturamBAverr., In Phys., II, comm. 10, f. 51M, ut dicit Commentator.
6 ‘Alio autem modo’B, , II, 1, 193a30. In ista parte incipit Aristoteles declarare quod natura non solum dicitur de materia, sed etiam de forma, dicens quod natura dicitur alio modo forma et species, quae est secundum rationem. Et dicit ‘secundum rationem’, quia formam comprehendimus per intellectum.
7 ‘Quemadmodum’B, , II, 1, 193a31. In istaAconi.; illa G parte probat Aristoteles hoc quod posuit, scilicet quod natura dicitur de forma. Et hoc probat per tres rationes. Prima est illa: sicut ars se habet ad illud quod est secundum artem, ita natura se habet ad illud quod est secundum naturam, quia sicut quiditas artificii est in arte, sic quiditas naturati est in natura. Sed non dicimusAconi.; dicit G a materia rem artificialem sive secundum artem, si solum sit in potentia ad formam artis. Non enim dicimus aliquid esse lectulum, si solum sit in potentia lectulus, nondum habens speciem et formam lectuli. Similiter nec in his quae sunt a natura dicimus aliquid esse naturale sive secundum naturam, cum solum fuerit in potentia et non habuerit actu ipsam naturam. Verbi gratia illud quod est in potentia caro aut os, nondum habens formam carnis aut ossis, non dicitur esse caro nec os. Nec dicitur aliquid secundum naturam, antequam habeat formam per quam respondetur ad quid et ex quaAconi.; quo G fit definitio. Ex hoc potest ratio talis sic formari: illud dicitur natura a quo res dicitur esse naturalis in actu et sine quo res non dicitur naturalis nec secundum naturam; sed a forma rei naturalis dicitur res naturalis in actu et sine forma non dicitur res naturalis in actu; igitur forma est natura.
8 ‘Quare’B, , II, 1, 193b3 etc. In istaAconi.; illa G parte concludit Aristoteles ex hoc quod hoc nomen ‘natura’ alio modo dicitur de forma quam de materia. Quae tamen forma non est separata a materia in esse, sed a materia est separata secundum definitionem tantum. Materia enim differt a forma, sed numquam denudatur a forma, sed cum separatur ab una forma, inducit aliam, quoniam si prima materia denudaretur ab omni forma, tunc quod non esset ens actu, esset ens actu. Quod autem est compositum ex materia et forma non est natura, sed est a natura, ut homo.
9 Et cum notificavit quod natura de forma dicitur, demonstrat quod forma est dignior materia sic: illud a quo res dicitur esse in actu est dignius quam illud a quo res dicitur esse in potentia; sed a forma dicitur res esse in actu et a materia dicitur res esse in potentia; igitur forma dignior est materia.
10 ‘Amplius fit ex homine’B, , II, 1, 193b8. In ista parte declarat Aristoteles quod causa propter quam Antiphon aestimat quod materia est natura, invenitur in forma naturali et non in forma artificiali, et quod causa erroris ipsorum fuit, quia assimilabant formam artificialem formae naturali. Causa propter quam ipsi dixerunt materiam esse naturam et non formam fuit, quia natura est illud quod permanet #G 215b et generat sibi simile; et huiusmodi est materia in artificialibus et non forma; igitur materia est natura et non forma. Nunc illa eadem reperitur in forma naturali. Nam forma naturalis producit sibi simile; homo enim generatur ex homine. Igitur forma naturalis est natura. Homo enim generatur ex homine, sed non sic lectus ex lectulo, et sic in artificialibus non generatur simile ex simili. Et quia viderunt quod formae artificiales non generantur ex se invicem, ideo non dicunt formam esse naturam et universaliter opinati sunt nullam formam esse naturam.
11 Haec igitur est secunda ratio ad probandum quod forma est natura, quia illud quod generat sibi simile est natura (propter hoc enim dixit Antiphon quod lignum est natura lecti, quia lignum generat sibi simile); et forma in naturalibus generat sibi simile; igitur forma in naturalibus est natura.
12 Commentator ponit causam quare forma naturalis generat sibi simile et forma artificialis non. Et est, quia formae artificiales sunt accidentia et formae naturales sunt substantiae; ideo etc. Sed licet formae artificiales sint accidentia in corporibus naturalibus, tamen constituunt res artificiales secundum quod artificiales, sicut formae naturales constituunt res naturales. Si igitur naturalia sunt substantiae, necesse est ut formae naturales sint substantiae, quemadmodum, quia artificialia secundum quod artificialia sunt accidentia, ideo formae artificiales sunt accidentiaBAverr., In Phys., II, comm. 13, f. 52L–M.
13 ‘Amplius autem’B, , II, 1, 193b12. In ista parte ponit Philosophus tertiam rationem per quam probat quod natura dicitur de forma. Et haec est ratio: generatio dicitur de natura, quia est via in naturam; sed generatio non est via nisi in formam; igitur forma est natura. Unde ex quo via ad formam dicitur natura, multo fortius forma dicetur natura.
14 Deinde demonstrat Aristoteles quod naturalia differunt ab artificialibus, et hoc quia in quibusdam generabilibus per artem derivatur nomen ab eo ex quo fit transmutatio. Transmutatio enim in quibusdam artificialibus denominatur ab eo ex quo est transmutatio, etsi non inducat ad illud. Sed in naturalibus transmutatio derivatur ab eo ad quod est. Et causa huius est, quia transmutatio in artificialibus magis est de genere eius ex quo fit transmutatio quam de genere eius ad quod est transmutatio. Verbi gratia medicatio est transmutatio ad sanitatem, et medicatio est a medicina, non in medicinam; nomen igitur transmutationis in artificialibus denominatur ab eo ex quo est transmutatio. Sed in naturalibus transmutatio est de substantia eius ad quod est transmutatio, sed differunt secundum magis et minus. Transmutatio enim in naturalibus et terminus ad quem transmutationis differunt secundum magis et minus.
15 ‘Natura igitur’B, , II, 1, 193b18. Cum declaratum est quod natura dicitur de forma, in ista parte declarat Aristoteles secundum quot modos natura dicitur de forma. Et vult quod natura dicatur de forma duobus modis: nam natura dicitur de formis perfectis, quibus non coniungitur privatio, sicut de albedine (albus enim est forma cum qua non coniungitur privatio omnino), et dicitur natura de formis diminutis, cum quibus coniungitur privatio, cuiusmodi est nigredo (nigredo enim est forma cum qua coniungitur privatio albedinis).
16 Aliter adhuc exponit Commentator istam litteram ‘quod igitur nascitur et producitur in esse’, quod natura dicitur dupliciter, scilicet de habitu et privatione exsistente in materia prima; illa enim privatio non est privatio simpliciter, immo est sicut forma materiaeBAverr., In Phys., II, comm. 25, f. 53H–I. Et addit Commentator quod hoc est manifestum in contrariis quae sunt in qualitateAconi.; quantitate G, scilicet quando cum privatione #G 216a unius qualitatisAconi.; quantitatis G coniungitur qualitasAconi.; quantitas G contraria. Sed hoc non est manifestum in generatione substantiae, utrum cum privatione formae coniungitur contrarium vel non. Sed hoc videbitur posterius, scilicet in libro De generatione et corruptioneBAverr., In Phys., II, comm. 25, f. 53I–K. Et dicit Commentator quod illic declaratur quod in generatione simplici elementorum semper est contrarium coniunctum cum privatione in prima materia, quia privatio quae est in prima materia non denudatur a primis contrariis, quae sunt quattuor qualitates primae, et illa contraria sunt prima contrariatio omnium quae generantur et corrumpunturBAverr., In Phys., II, comm. 25, f. 53I–K.
17 Illud capitulum continet tres partes principales. In prima parte probatur quod prima materia est natura. In secunda parte probatur quod forma est natura. In tertia parte declaratur secundum quot modos natura dicitur de forma.
Quaestio 4
1 Circa illud capitulum primo quaeritur utrum forma sit natura.
2 Videtur quod non, quia omnis forma aut est substantialis aut accidentalis; sed nec forma substantialis nec forma accidentalis est natura; igitur nulla forma est natura.
3 Quod forma substantialis non sit natura probo, quia natura est principium motus et quietis etc.; sed forma substantialis non; igitur etc. Probatio minoris, quia si a terra circumscribatur gravitas, manente forma substantiali terrae terra non descendit deorsum; igitur forma substantialis terrae non est principium motus terrae deorsum nec etiam quietis terrae deorsum.
4 Similiter si aqua calefiat in tantum quod fiat ita levis quod movetur sursum, manente forma substantiali aquae illa aqua naturaliter ascendit; et forma substantialis aquae non est principium illius ascensus; igitur forma substantialis aquae non est natura.
5 Iterum omnia mixta moventur naturaliter ad eundem locum specie; igitur ab aliquo eodem principio secundum speciem. Sed non est aliqua forma substantialis eadem secundum speciem, scilicet in diversis mixtis secundum speciem. Igitur multa moventur et non a forma substantiali. Igitur forma substantialis non est principium motus et per consequens forma substantialis non est natura.
6 Et quod forma accidentalis non sit natura videtur, quia per formam quae est natura est nulla res in actu, nec dicitur res esse naturalis, quousque habeat formam quae est natura; sed a forma accidentali non dicitur res naturalis esse in actu (non enim dicitur caro vel os propter aliquam formam accidentalem); igitur forma accidentalis non est natura.
7 Ad oppositum est Aristoteles.B, , II, 1, 193a30–31, b6–7
8 Ad illam quaestionem dicendum quod forma est natura. Quod patet per rationesAconi.; rationem G Philosophi sic: illud est natura a quo res naturalis est in actu; sed a forma est res naturalis in actu; igitur forma est naturaB, , II, 1, 193b6–8.
9 Iterum illud est natura quod manet et generat sibi simile; sed forma est huiusmodi (nam homo generat hominem); igitur etc.B, , II, 1, 193b8–12
10 Iterum generatio dicitur natura, quia est via in naturam; sed non est via nisi in formam; igitur forma est naturaB, , II, 1, 193b12–18.
11 Sed intelligendum est, secundum quod vult Avicenna primo suae Physicae, quod licet natura multis modis dicatur, tamen tres sunt modi magis proprii. Uno modo dicitur natura principium motus; alio modo dicitur natura illud quo res constituitur in esse; tertio modo dicitur natura essentia reiBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 6 (ed. Van Riet, 62).
12 Accipiendo ‘naturam’ secundo modo sic omnis natura est forma substantialis, sed accipiendo tertio modo sic natura est aggregata ex forma et materia substantiali.
13 Sed loquendo de natura quae est principium motus etc., sic dicunt aliqui quod aliqua forma quae est natura #G 216b est forma substantialis et alia est accidentalis, quia tam forma substantialis quam accidentalis est principium motus, quia omnia quae naturaliter moventur ad eundem locum specie, habent idem principium motus specie; sed omnia gravia mixta moventur ad eundem locum specie; igitur habent idem principium motus specie; sed nulla forma substantialis est eadem specie in eis; igitur forma quae est principium motus in eis est forma accidentalis, puta gravitas. Gravitas igitur, quae est forma accidentalis, est principium motus et per consequens est natura. Similiter forma substantialis est natura, quia caelum movetur a natura, et illa natura est forma substantialis. Unde breviter quaelibet forma quae est principium motus naturalis, sive sit forma substantialis sive accidentalis, est natura. Adhuc in corruptibilibus et generabilibus forma substantialis est natura accipiendo ‘naturam’ pro principio motus, quia forma substantialis est principium principale motus, licet non sit principium immediatum, et forma accidentalis est principium immediatum motus. Et secundum hoc oportet dicere quod, cum natura est principium motus etc., quod ‘principium’ ibi accipitur indifferenter pro principali et pro immediato ita quod, sive sit principale principium motus etc. sive principium immediatum, est natura.
14 Sustinendo hanc viam dicendum est ad primum argumentum quod tam forma substantialis quam accidentalis est natura.
15 Ad primum argumentum probans quod forma substantialis non est natura, est dicendum quod forma substantialis est natura et est principium principale motus et quietis etc. Et quando dicitur quod circumscripta gravitate a terra terra non descendit, quamvis maneat forma substantialis terrae, dicendum quod ex hoc non sequitur quod forma substantialis terrae non est principium motus terrae deorsum. Nam agens principalis non agit sine agente instrumentali. Faber enim non facit cultellum nisi mediantibus instrumentis, et ablatis instrumentis non potest facere cultellum, sed ex hoc non sequitur quin faber sit principium agens in factione cultelli.
16 Ad aliud dicendum quod, si aqua in tantum calefiat quod fiat levis et ascendat, forma substantialis aquae est agens in isto ascensu; agit tamen mediante levitate. Unde eadem forma substantialis potest esse principium principale motus sursum et motus deorsum mediantibus qualitatibus contrariis. Vel potest dici quod, si aqua fiat levis et ascendat sursum per levitatem, primum movens ibi est agens extrinsecum, puta caliditas, quae intendit corrumpere aquam et inducere suam formam. Unde illud agens extrinsecum dicitur movere aquam sursum mediante levitate quam inducit. Et haec est sententia Philosophi octavo Physicorum, ubi dicit quod gravia et levia moventur a generanteAconi.; a generante ab agente GB, , VIII, 4, 255b35–256a2. Loquitur enim ibi de motu aquae et terrae quiAconi.; quae G est in tempore in quo aer vel ignis agit in illa, dum illa manent sub formis propriis substantialibus, et ille motus in eodem instanti est terminatus in quo mobile est corruptum et aliud ex eo generatum. Et circa hoc dicit Commentator quarto Caeli et mundi, quod quando aqua transmutatur a gravitate in levitatem, simul transmutatur ab inferiori ad superius, ita quod simul, cum completa est generatio, completus est motus, nisi aliquid impediatB, , IV, comm. 22, f. 249B–C.
17 Ad aliud dicendum concedendo quod omnia mixta moventur ad eundem locum specie, sed ex hoc non sequitur quod prima principia motuum sint eiusdem speciei, sed sufficit quod #G 217a principia instrumentalia sint eiusdem speciei.
18 Ad aliud dicendum quod forma accidentalis est illud quo aliquid est res naturalis in actu. Gravitas enim est principium quo aliquid est actu grave, et grave est res naturalis.
19 Aliter dicitur quod sola forma substantialis est natura secundum quod Philosophus loquitur hic de natura, quia natura est primum principium motus; sed nulla forma accidentalis est principium primum motus; ideo nulla forma accidentalis est natura loquendo de natura secundum quod Philosophus loquitur, quando definit eam sic ‘natura est primum principium motus’ etc.
20 Contra illud arguitur sic: animal naturaliter movetur deorsum; igitur ille motus est ab aliqua natura. Sed non est a forma substantiali, quia anima non movet animal deorsum. Igitur est a forma accidentali quae est natura, et per consequens forma accidentalis est natura.
21 Iterum gravitas est natura qua grave movetur deorsum; et gravitas est forma accidentalis; igitur etc. Probo quod gravitas sit natura qua grave movetur deorsum, quia circumscripto omni alio accidente et omni forma substantiali, manente sola gravitate adhuc movetur deorsum; et quacumque alia forma posita, amota gravitate non movetur deorsum.
22 Iterum quod forma substantialis non sit natura probo: nam anima vegetativa est principium quo animal movetur sursum et deorsum, ante et retro; igitur anima vegetativa non est natura, quia natura non est principium nisi unius motus in specie.
23 Iterum cum dicitur quod natura est primum principium motus et quietis etc., Avicenna dicit quod per ‘primum’ debet intelligi idem quod ‘propinquum’, scilicet quod inter illud et mobile non sit mediumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 54); sed forma substantialis non est propinquum principium motus; igitur forma substantialis non est natura.
24 Ad primum illorum dicendum quod in animali est alia forma substantialis ab anima, quae se tenet ex parte corporis, et illa est primum principium motus deorsum et gravitas est principium propinquum motus deorsum.
25 Ad aliud dicendum concedendo quod gravitas sit principium motus deorsum, sed non est primum principium motus deorsum, sed est principium immediatum. Nec est possibile ponere gravitatem sine aliqua forma substantiali. Si tamen per impossibile ponatur quod esset gravitas in aliquo sine forma substantiali, tunc esset concedendum quod gravitas esset primum principium motus, quia non esset aliquod principium prius.
26 Ad aliud argumentum dicendum quod, licet anima vegetativa moveat aliquam partem alimenti sursum et aliquam deorsum, hoc est per diversa instrumenta, et natura per diversa instrumenta potest facere contraria.
27 Si dicatur ‘animal movetur localiter aliquando sursum et aliquando deorsum, et hoc ab anima, igitur anima non est natura’, dicendum quod, cum animal moveatur sursum aut deorsum, primum principium huius motus non est anima, sed appetibile. Et si appetibile sit sursum, est principium motus sursum, sed per accidens, et si appetibile sit deorsum, est principium motus deorsum. Ex hoc enim quod est per se principium motus ad appetibile, est per accidens principium motus deorsum, sicut qualitas in ferro alterato ab adamante est per se principium motus ad adamantem, sed est per accidens principium motus sursum, si adamas sit sursum. Et conceditur quod idem potest esse principium motuum contrariorum per accidens.
28 Ad aliud argumentum dicendum quod medium #G 217b esse inter primum principium motus et mobile potest intelligi dupliciter: vel secundum quod comparantur ad invicem, unum in ratione moventis et aliud in ratione moti, vel secundum quod comparantur ad invicem secundum quod unum est perfectibile per reliquum. Primo modo inter primum principium motus et mobile est medium, secundo modo non. Nam anima immediate perficit corpus et ita in ratione perficientis non est aliquid medium inter animam et corpus. Tamen quia anima non movet nisi mediante aliqua potentia, ideo secundum quod anima comparatur ad corpus in ratione moventis, sic inter animam et corpus est medium.
Quaestio 5
1 Quaeritur utrum forma sit principium alterationis eius in quo est.
2 Videtur quod sic, quia per Avicennam primo suae Physicae capitulo quinto in principio aqua calefacta, cum dimittatur, per se frigescit ex sua natura sine aliqua causa extrinsecaBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 49). Cum igitur non frigefiat a materia sua, sequitur quod forma aquae sit principium refrigerationis; igitur forma est principium alterationis eius in quo est. Similiter Avicenna in fine eiusdem capituli dicit quod, cum aqua habeat aliquam qualitatem sibi non naturalem ab extrinseco, utputa caliditatem, cum remota fuerit coactio, ex sui natura convertit eam in propriam qualitatemBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 58).
3 Item Aristoteles in principio huius secundi dicit quod naturalia differunt a non naturalibus in hoc quod naturalia habent in se ipsis principium motus, et declarat cuiusmodi, dicens quod quidam motus localis, quidam augmentationis et quidam alterationisB, , II, 1, 192b14–16. Aliqua igitur naturalia differunt ab artificialibus in hoc quod habent in se principium alterationis; sed naturale in principio passivo alterationis non differt ab artificiali; igitur in principio activo differt. Assumptum patet, quia in artificialibus materia est corpus naturale; igitur in eis est materia prima, quae est principium passivum alterationis.
4 Item aer condensatus ultra propriam dispositionem rarefacit se; igitur alteratur a se. Et principium illius alterationis non est a materia, sed a forma. Igitur forma est principium alterationis illius in quo est.
5 Item si aer sit in doleo et aufertur aliqua pars aquae, ingreditur aer. Deinde obturetur locus ingressus et amoveatur aqua a doleo aer id est permittatur aer ingredi et postea obturare locus ingressus ut sic quod aqua sit in doleo aufertur aliqua pars aquae ingreditur aer deinde obturetur locus ingressus et amoveatur aqua a doleo. Aer tunc rarefacit se, quia aliter derelinqueretur vacuum si enim aqua descendat ex parte inferiorum aliter derelinquetur vacuum. Sed aer tunc non rarefit ab aliquo alio a se. Igitur tunc aer rarefacit se, et per consequens forma est principium alterationis eius in quo est.
6 Ad oppositum: si forma esset principium alterationis eius in quo est, tunc aliquid alteraret se et per consequens ageret in se. Et cum agens et passum sint contraria, sequitur quod aliquid contrariatur sibi ipsi.
7 Ad illam quaestionem dicendum quod in corporibus simplicibus, ut in elementis, non est forma principium alterationis eius in quo est, et hoc si corpus sit simplex quantum ad substantiam et qualitates. Potest enim corpus simplex agere in se, si una pars eius sit calidior alia, sed si sint aeque #G 218a calidae vel frigidae in omni parte, tunc non agit. Et hoc vult Commentator in principio huius secundi, qui dicit quod non invenitur corpus simplex quod alteratur a seBAverr., In Phys., II, comm. 1, f. 48F. Similiter agens et passum sunt contrariaBArist., De gen. et corr., I, 7, 323b29–324a8, 324a11–12, secundum quod patet ex primo De generatione; sed illud quod est uniforme in omnibus suis partibus non contrariatur sibi nec una pars eius alteri parti; et ideo tale corpus non alterat se. Et hoc vult Philosophus nono Metaphysicae, qui dicit quod potentia activa est principium transmutandi alterum inquantum alterumBArist., Metaph., IX, 1, 1046a9–11. Et Commentator dicit ibi quod hoc est manifestum, quia nihil agit in seBAverr., In Metaph., IX, comm. 2, f. 227B. Unde quamvis illud quod est uniforme in omnibus partibus suis possit movere se localiter, tamen illud quod est uniforme in omnibus suis partibus non potest agere in se.
8 Dico tamen quod in quibusdam mixtis, ut in animatis, forma est principium alterationis eius in quo est. Nam in animalibus sunt quaedam alterationes ab extrinseco advenientes. Corpus enim caeleste alterat ignem et ignis aerem et aer qui est propinquum conveniens alterat corpus animale. Et illius alterationis quae est ab extrinseco principio non est in animali principium naturale nisi passivum tantum. Et aliae sunt alterationes in animali quae sunt a principio intrinseco, sicut alterationes indigestivae cibi. Similiter, sicut vult Aristoteles in libro De motu animalium, anima informata specie frigidi potest infrigidare corpus et anima informata specie calidi potest quandoque calefacere corpusBArist., De motu an., 7, 701b16–22; et primum principium istarum alterationum est anima; et ita in animatis est forma naturale principium alicuius alterationis eius in quo est. Verumtamen, quandocumque est alteratio a principio intrinseco activo, contingit distinguere inter partes alterantes et partes alteratas. Anima informata specie frigidi frigefacitAconi.; frigescit G unam partem corporis et illa pars frigefacta frigefacit aliam nec est aliqua pars quae secundum se totam frigescit nec quaeAconi.; qui G alterat se.
9 Ad primum argumentum dicendum quod aqua calefacta derelicta propriae naturae frigescit a continente et non a se. Pro tanto tamen dicit Avicenna aquam calefactam frigefieri a sua natura, quia non apparet agens extrinsecum et frigiditas est ei naturalis, sicut Aristoteles capitulo de tempore dicit quod tempus dicitur esse causa corruptionum eorum qui corrumpuntur in tempore quorum corrumpitur causa, licet tamen, secundum quod dicit, posterius tempus secundum rei veritatem non est actor corruptionum earum.
10 Contra istud probatur quod aqua calefacta non frigescit a continente, quia aqua calefacta derelicta propriae naturae fit frigidior quam est aer continens; sed minus frigidum non potest frigefacere maius frigidum; igitur aqua non frigescit a continente.
11 Similiter cum aqua pervenerit ad aequale gradum frigiditatis cum aere frigidante, neutrum agit in aliud, quia tunc sunt omnino similia; igitur aqua calefacta derelicta propriae naturae non frigescit a continente, sed a se.
12 Potest dici quod aqua calefacta non devenit ad maiorem frigiditatem quam est frigiditas continens. SedAconi.; nam G quia aqua est densior quam aer continens, ideo apparet quod sit maior frigiditas in aqua quam in aere continente, sed non est ita. Vel potest dici quod in aqua est #G 218b maior habilitas ad frigiditatem quam in aere continente et propter illam maiorem habilitatem potest aqua habere maiorem frigiditatem a continente quam est frigiditas continentis.
13 Et cum dicitur quod, cum aqua et aer sunt in eodem gradu frigiditatis, neutrum agit in reliquum, quia simile non agit in suum simile, dico quod, quamvis aer et aqua sunt in aequali gradu frigiditatis et sunt similia in frigiditate, non tamen sunt similia in habilitate ad frigiditatem, et ideo potest unum agere in reliquum. Si tamen essent similia in frigiditate et etiam in habilitate ad frigiditatem, tunc neutrum ageret in reliquum.
14 Ad aliud argumentum dicendum quod corpora simplicia in quibus est principium passivum tantum alterationis, differunt ab artificialibus in hoc quod naturalia, secundum quod naturalia, habent principium passivum alterationis. Unde aer, secundum quod aer, habet principium quo alteratur ab alio, et ita est de aliis elementis. Unde naturalia per se habent principium alterationis in se ipsis, sed artificialia non habent principium per se in eis, sed per accidens, scilicetAconi.; sed G ratione rei naturalis quae est in eis.
15 Ad aliud argumentum potest dici quod corpus simplex potest alterare se alteratione in qualitatibus secundis, puta in raritate et densitate, sed non alteratione inAconi.; in alteratione G qualitatibus primis. Et hoc est quod vult Commentator, quod nullum corpus simplex alterat se alteratione simplici. Vel potest dici quod in motu proiectionis non est rarefactio nisi per accidens consequens motum localem. Unde ex hoc quod aer movet se motu locali vel etiam alium aerem est causa rarefactionis in ipso vel in alio, nec est alteratio per se, immo rarefactio, et sequitur motum localem.
16 Ad aliud per idem, quod raritas sequitur motum localem in aere et rarefactio in doleo.
Lectio 3. De differentia inter considerationem naturalem et mathematici
1 ‘Quoniam determinatum’B, , II, 2, 193b22. Haec est secunda pars huius libri et continet duas partes, quia primo inquirit differentiam inter considerationem naturalem et mathematici. Secundo inquirit utrum eiusdem scientiae sit considerare de materia et forma.
2 Primo docet in quo conveniunt naturalis et mathematicus. Conveniunt in hoc quod considerant de eodem, quoniam corpora naturalia habent soliditates, superficies, lineas, puncta; ideo naturalis considerat de his et geometer considerat de eisdem. Et ita naturalis et geometer conveniunt in hoc quod considerant de eisdem. Et ideo oportet dare differentiam inter considerationes istorum, quia aut oportet quod divertentur in consideratione aut quod geometria sit pars scientiae naturalis vel e converso.
3 Et addit Commentator dicens quod ista perscrutatio de differentia inter considerationem naturalis et mathematici, licet pertineat ad logicam, tamen mos est ut illud quod est commune omnibus artibus dicatur in logica et illud quod proprium unicuique arti dicatur in illa arteBAverr., In Phys., II, comm. 16, f. 54A.
4 ‘Amplius astrologia’B, , II, 2, 193b25–26. In ista parte quaerit diversitatem inter considerationem naturalis et astrologi. Conveniunt enim naturalis et astrologus in hoc quod considerant de figura solis et lunae et terrae et corporum caelestium. Astrologus enim considerat de his et hoc est manifestum, et naturalis considerat de his #G 219a, quia considerat de natura solis et lunae et de corporibus universaliter caelestibus, et ideo oportet quod consideret de accidentibus eorum, quia qui perscrutatur de natura alicuius debet perscrutari de accidentibus eius. Et hoc est probabile, et cum hoc, quod sic est probabile, verum est.
5 Deinde inducit opinionem famosam ad verificandum quod omnis artifex debet considerare de accidentibus sui subiecti, et per consequens naturalis debet considerare de figura et aliis accidentibus corporum caelestium sicut astrologus, quoniam omnes dicentes de natura conveniunt in consideratione de figura solis et lunae, et utrum terra sit sphaerica aut non, et utrum mundus sit sphaericus aut non.
6 ‘De his quidem igitur’B, , II, 2, 193b31. In ista parte notificat ad differentiam inter considerationem naturalis et mathematici dicens quod mathematicus et geometer determinant de corporibus singularibus, ut de lineis et punctis, secundum quod abstrahuntur a corpore. Geometer enim considerat de corpore, quod est quantitas, secundum quod habet tres dimensiones. Unde geometer considerat de corpore et superficie etc. non secundum quod sunt in corpore naturali. Sed naturalis considerat de his inquantum accidunt corpori naturali. Similiter astrologus considerat de figura solis et lunae secundum quod sunt figurae tantum, non secundum quod sunt figurae talium corporum. Unde astrologus huiusmodi accidentia considerat secundum quod abstracta per intellectum a motu. Et nihil differt a veritate, id est non est differentia in hoc quin utraque consideratio inducit ad veritatem. Neque enim fit mendacium abstrahentium, id est, licet mathematicus consideret de superficiebus et lineis etc. non secundum quod sunt in materia, tamen secundum hoc non accidit mendacium. Mathematicus enim abstrahit lineas, superficies etc. a materia per intellectum, non secundum rem, et res mathematicae sunt abstractae a materia secundum intellectum, non secundum rem; ideo mathematicus in abstrahendo non mentitur, quia sicut mathematicus abstrahit res, sic sunt abstractae.
7 Et addit Commentator dicens quod aliqua sunt de quibus possibile est considerare secundum quod sunt in materiis et secundum quod extrahuntur a materiis – et sunt illa in quibus conveniunt mathematicus et naturalis – et sunt alia de quibus impossibile est considerare nisi cum materia – et illa proprie sunt naturalisBAverr., In Phys., II, comm. 18, f. 54L–M.
8 Dicit etiam Commentator quod commune est geometro et astrologo quod consideratio eorum sit de rebus secundum quod non sunt in materia, sed consideratio geometri est magis abstracta et magis remota a materia; considerat enim de figura simplici, astrologus vero de figura terminata, scilicet corporis caelestisBAverr., In Phys., II, comm. 18, ff. 54M–55A.
9 ‘Neque enim latet’B, , II, 2, 193b36. In ista parte Aristoteles reprehendit illos qui volunt separare formas naturales a materiis in esse, quia sunt separatae secundum rationem, cuiusmodi erat Plato et sui sequaces, dicens quod hoc quod iam declaratum est, scilicet quod non omne quod separatur secundum rationem separatur secundum esse, sed e converso, latet dicentes ideas, qui abstrahunt res naturales a materiebus secundum esse propter hoc quod sunt abstractae a materiebus secundum definitionem, cum res tamen naturales sint minus abstractae quam res mathematicae.
10 ‘Fiet autem’B, , II, 2, 194a1. In ista parte declarat hoc quod immediate dictum est, scilicet quod formae mathematicae sint #G 219b magis separabiles a materia quam formae naturales. Et hoc declarat ex definitionibus mathematicorum et naturalium. Nam in definitione formarum naturalium apparet materia, quae est causa transmutationis, ut caro aut os. Unde definitio naturalis est sicut definitio simi. Sicut enim in definitione simi cadit materia sensibilis, scilicet nasus, sic in definitione formarum naturalium cadit materia sensibilis. Sed in definitione formarum mathematicarum non apparet aliqua materia sensibilis. Definitio enim mathematica est sicut definitio cavitatis. Nunc in definitione cavitatis non apparet aliqua materia sensibilis, sicut patet: nam definitio cavitatis est ista ‘cavitas est depressio superficiei’ et in ista definitione non apparet aliqua materia sensibilis.
11 ‘Demonstrat autem’B, , II, 2, 194a7. Hic in secunda parte declarat Aristoteles hoc quod dixit, scilicet quod in definitionibus naturalibus apparet materia, ex hoc quia scientia mathematica quae est propinquior scientiae naturali magis pertinet ad materiam et magis apparet materia in definitione sua, licet minus ibi apparet materia quam in definitione naturali, verbi gratia in scientia de aspectibus et musica et astrologia. Unde istae tres scientiae, quae magis sunt physicae quam mathematicae, demonstrant hoc, scilicet quod in definitionibus naturalibus cadit materia. Perspectiva enim quodam modo se habet contrarie cum geometria et cum scientiis simpliciter mathematicis. Et dicit ‘quodam modo’, quoniam istae definitiones perspectivae quae sunt in contraria dispositione geometriae simpliciter dictae sunt definitiones scientiae naturalis; tamen hic non est consideratio naturalis, sed est propinquior considerationi naturalis quam mathematici. Et propter hoc dicit quod quodam modo se habet contrarie cum geometria, et non dicit ‘contrarie’ absolute, quia consideratio sua non est pure naturalis, sed media inter naturalem et mathematicam. In hoc autem contrarie se habet cum geometria: geometria enim intendit de linea physica, sed non inquantum physica, id est non inquantum est in materia naturali, sed perspectiva e converso. Perspectiva enim intendit lineam mathematicam, sed non inquantum mathematica, sed inquantum est physica.
12 Commentator dicit hic quod geometria considerat de magnitudinibus abstractis a materia, naturalis vero considerat de eis secundum quod sunt in materia, perspectiva vero considerat de eis dispositione media inter illas duas considerationes. Non enim considerat de linea secundum quod linea simpliciter, ut geometer, neque secundum quod linea est lignea aut aenea, ut naturalis, sed secundum quod est visualis. Istud enim esse est medium inter naturalem et mathematicum. Et similiter musicus considerat de propositionibus numeralibus non secundum quod sunt propositiones numerales, sed secundum quod sunt sonorum sensibiliumBAverr., In Phys., II, comm. 20, f. 55I–K.
13 Dicit etiam Commentator quod, licet Aristoteles dicit hic quod perspectiva intendit lineam mathematicam non inquantum mathematicam, sed inquantum physicam, non tamen debetis intelligere quod consideratio perspectivae sit consideratio naturalis, sed intendit quod consideratio eius est propinquior considerationi naturali quam considerationi mathematiciBAverr., In Phys., II, comm. 20, f. 55K–L.
14 Istud capitulum continet quattuor partes principales. In prima parte declaratur quod naturalis et mathematicus considerant de eisdem. In secunda parte declaratur in quo consideratio naturalis est diversa a consideratione mathematici. In tertia parte Philosophus reprehendit Platonicos, #G 220a qui voluerunt separare formas naturales a materiis secundum esse. In quarta parte declarat quod formae mathematicae sunt magis separabiles a materia quam formae naturales.
Quaestio 6
1 Circa istud capitulum quaeratur utrum in definitione rei naturalis cadit materia.
2 Videtur quod non, quia definitio datur causa innotescendi; sed materia est ignota et per consequens non facit cognoscere rem naturalem; igitur materia non debet poni in definitione rei naturalis.
3 Iterum materia est illud quo res potest esse et non esse; sed res naturalis quae definitur est incorruptibilis; igitur in definitione rei naturalis non debet poni materia.
4 Item res sufficienter definitur per genus et differentiam; sed nec genus nec differentia est materia; igitur in definitione rei naturalis non debet poni materia.
5 Item si naturalis definiat per materiam, cum ipse consideret de aliis tribus causis, sequitur quod naturalis cognosceret rem per quattuor causas; sed metaphysicusAconi.; mathematicus G non considerat nisi de tribus causis, scilicet de forma, fine et efficiente; igitur naturalis cognosceret rem per plures causas quam metaphysicusAconi.; mathematicus G et per consequens naturalis haberet perfectiorem cognitionem de re quam metaphysicusAconi.; mathematicus G.
6 Ad oppositum est Aristoteles dicens quod definitio naturalis est sicut definitio simiB, , II, 2, 194a12–14; sed in definitione simi ponitur materia; igitur in definitione rei naturalis ponitur materia.
7 Ad istam quaestionem dicendum quod naturalis definit per materiam, quia naturalis debet definire per prima principia rerum de quibus considerat; sed primum principium de quo naturalis considerat est materia.
8 Similiter illud debet poni in definitione rei naturalis sine quo res naturalis non potest intelligi; sed res naturalis non potest intelligi sine materia; ideo in definitione rei naturalis debet poni materia.
9 Sed intelligendum quod materia est duplex, quia quaedam est materia sensibilis et quaedam materia est intelligibilis. Materia intelligibilis est illa quae habet rationem partis quantitativae respectu totius. Isto modo semicirculus est materia circuli. Et a tali materia non abstrahit mathematicus. Mathematicus enim non imaginatur circulum indivisibilem, sed mathematicus abstrahit circulum a terra et aere et ab alia materia sensibili. Tamen quamvis mathematicus non abstrahit a materia intelligibili, non definit per materiam intelligibilem, quia partes quantitativae non sunt partes quiditatis nec cadunt in definitione totius. Sed metaphysicusAconi.; mathematicus G abstrahit tam a materia sensibili quam a materia intelligibili, quia considerat de intelligentiis et aliis substantiis totaliter indivisibilibus.
10 Adhuc materia sensibilis est duplex, quia aut est subiectum respectu formae substantialis aut respectu formae accidentalis. Materia sensibilis subiecta formae substantiali est materia prima informata dimensionibus, ita quod aggregatum ex materia prima et dimensionibus, scilicet corpus quantum et complexionatum, est materia sensibilis et est subiecta formae substantiali, et a tali materia non abstrahit naturalis. Materia sensibilis subiecta formae accidentalis est substantia composita. Substantia enim composita est subiectum accidentium.
11 Adhuc aliquid esse abstractum a materia potest esse dupliciter: aut in intellectu aut in esse. Formae separatae a materia, ut intelligentiae, abstrahuntur a materia secundum esse. Et aliquid esse abstractum secundum intellectum potest esse dupliciter: aut a materia propria aut a materia communi. Primo modo albedo et nigredo sunt formae abstractae a materia secundum intellectum. Abstrahuntur enim a materia propria. Nam albedo potest intelligi, etsi non intelligitur #G 220b determinatum subiectum vel determinata complexio quae operatur albedinem. Tamen albedo et nigredo non abstrahuntur a materia communi; nam albedo non potest intelligi, nisi intelligatur latitudo vel quantitas in qua est albedo. Sed forma hominis non abstrahitur secundum intellectum a materia propria, quia impossibile est intelligere hominem sine carnibus et ossibus, secundum quod vult PhilosophusBArist., Metaph., VII, 11, 1036b3–4. Unde nulla naturalia sunt abstracta tam a materia propria quam a materia communi. Ideo omnia naturalia dependent in intelligendo tam a materia propria quam a materia communi. Intellectus enim percipit quantitatem non assignando materiam propriam nec communem nec aliquod susceptivum, secundum quod vult Avicenna et Commentator septimo Metaphysicae commento tricesimo septimo. Dicit enim quod haec est differentia inter formas mathematicas et formas naturales, quod formae naturales difficileAconi.; difficili G abstrahuntur intellectu a suis materiis, sed formae mathematicae faciliter abstrahunturBAverr., In Metaph., VII, comm. 37, f. 189G–H.
12 Intelligendum est ulterius quod, licet naturalis definiat per materiam, tamen materia per quam naturalis definiat non est pars ipsius definiti. Unde nulla materia est pars huius communis quod est homo, quia hoc commune sufficienter constituitur ex genere et differentia. Et ideo quaelibet definitio data per materiam est quodam modo definitio data per additamentum. Et hoc dicit Commentator septimo Metaphysicae commento tricesimo quarto. Dicit quod illa in quorum definitione apparet materia sunt in quorum definitione apparet aliud a definito et definitio dicitur de illis secundarioBAverr., In Metaph., VII, comm. 34, f. 184D–G.
13 Similiter Commentator dicit ibi quod in definitione in qua non apparet materia, omnes partes definitionis sint partes definiti, sed in quibus definitionibus apparet materia, quaedam partes definitionis sunt partes definiti et quaedam nonBAverr., In Metaph., VII, comm. 34, f. 184G–H. Unde omnis definitio naturalis datur per additamentum, quia datur per materiam, et materia per quam naturalis definit est aliquid additum quiditati.
14 Ad primum argumentum dicendum quod pro tanto dicitur quod materia impedit cognitionem, quia res habens materiam est minus cognoscibilis quam res non habens materiam. Unde materia est causa quare res est minus secundum se cognoscibilis. Tamen res habens materiam non cognoscitur perfecte, nisi cognoscatur sua materia. Vel potest dici quod materia impedit cognitionem loquendo de cognitione quiditatis, quae pertinet ad metaphysicum, quia metaphysicusAconi.; mathematicus G abstrahit ab utraque materia, scilicet a materia sensibili et intelligibili. Tamen materia non impedit cognitionem quam naturalis habet de re.
15 Ad aliud dicendum quod materia est principium quo illud, cuius materia est pars, potest esse et non esse, sed non est principium quo illud, quod definitur per materiam, potest esse et non esse, quia materia non est pars illius quod definitur per materiam.
16 Ad aliud dicendum quod definitio indicans quiditatem rei definitae constituitur ex genere et differentia. Definitio tamen naturalis non constituitur sufficienter ex genere et differentia, quia definitio naturalis non praecise indicat quiditatem definiti.
17 Ad aliud argumentum dicendum quod naturalis cognoscit rem per plures causas quam metaphysicus. Sed ex hoc non sequitur quod naturalis habeat perfectiorem cognitionem quam metaphysicus, quia metaphysicus considerat res secundum illud quod sunt, sed naturalis non considerat res nec de causis rerum nisi per comparationem ad motum. Unde cognitio rei quantum ad quiditatem eius #G 221a per minoresAconi.; anteriores G causas est perfectior quam cognitio rei per plures causas in comparatione ad aliquid extrinsecum, ut ad motum.
Lectio 4. Quod ad naturalem pertinet considerare de materia et forma
1 ‘Quoniam autem de natura’B, , II, 2, 194a12. Hoc est secundum capitulum huius partis, in quo Aristoteles declarat quod ad naturalem pertinet considerare de materia et forma. Et dicit primo quod natura dicitur dupliciter, scilicet forma et materia; ideo naturalis debet considerare de utroque. Consideratio enim naturalis est sicut consideratio de simo. Et consideratio de simo non est consideratio de materia tantum nec de forma tantum, sed est consideratio de forma secundum quod est in materia, et est consideratio de materia secundum quod est subiectum formae. Consideratio enim de materia respectu formae est consideratio naturalis et consideratio de illa secundum quod est unum entium est consideratio primi philosophi.
2 ‘Et dubitabit aliquis’B, , II, 2, 194a15. In ista parte movet Philosophus duas dubitationes. Una dubitatio est an ad naturalem pertineat considerare de materia tantum aut de forma tantum aut de utroqueAconi.; utriusque G, et si de utroqueAconi.; utriusque G, utrum ad eandem partem scientiae naturalis pertineat considerare de materia et forma vel ad unam partem pertinet considerare de materia et ad aliam de forma.
3 ‘In antiquos quidem’B, , II, 2, 194a18–19. In ista parte inducit illa quae faciunt dubitare in istis quaestionibus, dicens quod aspicientiAconi.; aspiciens G in antiquos videbitur tantum materia esse natura. Empedocles enim et Democritus ex parva parte tetigerunt formam; alii autem antiqui non perceperunt formam. Ideo secundum antiquos videtur quod tota consideratio naturalis vel maxima pars sit de materia, non de forma.
4 ‘Si autem ars’B, , II, 2, 194a21. In ista parte adducit rationes per quas declarat quod naturalis consideratio est de materia et forma.
5 Prima ratio est ista: ars imitatur naturam quantum potest; sed una ars considerat de materia et forma; actio igitur naturalis requirit materiam et formam. Et consideratio naturalis debet convenire actioni naturae adeo quod ipsum quod est notum apud naturalem est notum apud naturam, quae est artifex naturalium. Sequitur igitur quod unius scientiae naturalis est considerare de materia et forma. Unde breviter, sicut est in artifice, ita est in natura; sed eadem ars considerat materiam et formam; igiturAconi.; sicut G ad eandem scientiam naturalem pertinet considerare de materia et forma.
6 Quod autem eiusdem artis sit cognoscere materiam et formam declarat. Nam ipsius medici est cognoscere sanitatem tamquam formam, et choleram et phlegmam, in quibus est sanitas, tamquam materiam propinquam sanitati. Similiter aedificator habet considerare formam domus et etiam materiam.
7 Verumtamen ars considerat formam et materiam usque ad certum terminum, scilicet usque ad materiam propinquam et propinquam formamAconi.; formae G, sed naturalis non considerat usque ad aliquem certum terminum. Non enim considerat naturalis solum de materia propinqua, sed de materia remota. Unde dicit Commentator: ‘non debes intelligere quod naturalis debet scire formam simpliciter et materiam usque ad aliquem terminum, sicut accidit in aliquibus artificiis, quoniam accidit hoc artificiis, quae sunt rerum particularium’BAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 56L. Sed e contrario est #G 221b de scientia naturali communi, quia illa cognoscit materiam simpliciter et absolute, sed cognoscit formam usque ad certum terminum.
8 Et Commentator assignat causam huius dicens quod hoc accidit artificiis, scilicet quod non cognoscit materiam simpliciter, sed usque ad aliquem certum terminum. Hoc enim accidit artificiis, quae sunt rerum particularium. Si autem esset aliqua ars communis omnibus artificiis, necesse esset ut illa ars perveniet ad ultima subiecta, id est ad ultimas materias, istarum artificium. Quia igitur est una scientia naturalis communis omnibus scientiis naturalibus, necesse est ipsam pervenire ad subiectum ultimum entium naturaliter et formam eorum ultimamBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 56L.
9 Deinde reprobat Avicennam, qui dixit quod naturalis non loquitur nisi de materia propinquaAconi.; propria G et quod de prima materia non considerat nisi primus philosophusBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 56M. Et dicit Commentator quod causa deceptionis suae fuit quod audivit in Posterioribus quod nullus artifex demonstrat causas sui subiecti de quibus considerat, et credidit hoc esse impossibile in omnibus modis demonstrativis, scilicet in his tribus: in demonstratione simpliciter et demonstratione quia et in demonstratione propter quid. Unde dixit Avicenna quod nulla scientia demonstrat causas sui subiecti, quia si demonstraret eas, hoc esset per res priores illis causis et illae res erunt de genere superiori, quia illa declaratio erit de alia arte superiori, quae considerat de genere continente subiectum illius artisBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 56M–57A. Sed dicit Commentator quod non est ita, quia non est impossibile in scientia demonstrare causam sui subiecti nisi in demonstratione simpliciter et demonstatione propter quid. In demonstratione enim quia non est hoc impossibile. Hoc enim fecit Aristoteles in demonstratione primi motoris et primae materiae in hoc libro. Et si demonstratio fuerit de accidentibus propriis entis transmutabilis, erit demonstratio naturalis, et si fuerit de accidentibus propriis simpliciter entis, erit demonstratio metaphysicaBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 57A. Et dicit Commentator quia videtur quod nec prima materia nec primus motor potest declarari esse nisi per signum naturale. Via autem qua processit Avicenna in probando primum principium est via loquentium et sermo eius semper invenitur quasi medius inter PeripateticosAconi.; ipotos G et loquentesBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 57A–B. Et dicit Commentator quod, cum causae subiectivae artis habentAconi.; habuit G causas prioresAconi.; superiores G, tunc demonstratio istarum causarum erit demonstratio simpliciter in arte superiori continente illam artem et erit demonstratio a signo in illa arte, et hoc erit, quando causae subiectiAconi.; subiectae G artis fuerint latentesBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 57B.
10 ‘Adhuc autem’B, , II, 2, 194a27. In ista parte ponit Aristoteles aliam rationem ad probandum quod naturalis considerat de materia et forma insimul.
11 Et est haec ratio: eiusdem est considerare finem et illa quae sunt ad finem; sed forma est finis materiae; igitur eiusdem scientiae est considerare de materia et forma. Sed naturalis habet considerare de altero; igitur de materia vel forma. Igitur habet considerare de utroque. Quod autem forma sit finis materiae probat Aristoteles per unum syllogismum factum ex duabus affirmativis in secunda figura sic: finis est ultimum; et forma est ultimum; igitur forma est finis.
12 Sed quia ex duabus affirmativis in secunda figura non sequitur conclusio #G 222a nisi quando termini convertuntur, ideo Aristoteles notificat quando termini convertuntur et quando non, addens aliquid faciens terminos converti. Non enim omne ultimum est finis, sed ultimum nobile. Ultimum enim proveniens ex necessitate materiae, cuiusmodi est mors, non est finis. Unde ultimum nobile et finis convertuntur. Et potest ratio tunc fieri sub hac forma: finis est ultimum nobile; et forma est ultimum nobile; igitur forma est finis.
13 Vel potest ratio fieri in prima figura isto modo: omne quod est ultimum in generatione et nobilius praecedentibus est finis; forma est huiusmodi; igitur forma est finis. Et quia non omne ultimum est finis, ideo deridendus est poeta qui dixit quod mors est finis eius et causa quare factus est homo, quia mors est ultimum. Hoc enim non est verum, quia quamvis mors est ultimum, tamen non est ultimum nobile; ideo non est finis. Mors enim, quae est ultimum, distinguitur ab ultimo quod est finis in hoc quod ultimum quod est finis est prima quies ad quam venit res generata; mors autem negat illud ultimum quod est finis.
14 ‘Quoniam autem faciunt artes’B, , II, 2, 194a33. Hic ponitur alia ratio per quam declaratur quod oportet naturalem considerare de materia. Et hoc declarat per similitudinem in artibus. Omnis enim ars cognoscit materiam. Cum igitur sic sit de scientia naturali sicut de arte, oportet naturalem considerare materiam.
15 Ad cuius evidentiam Philosophus distinguit de artibus. Artes enim sunt tribus modis: nam quaedam est operans simpliciter et quaedam utens simpliciter et quaedam utens quodam modo et operans alio modo. Ars utens est principalis et ars operans non est principalis.
16 Primo igitur probat Philosophus de artibus operativis simpliciter quod cognoscunt materiam et habent sollicitudinem circa materiam, ut ex hoc concludat quod consideratio scientiae naturalis pendeat ex materia. DicitAconi.; dicens G igitur quoniam artes, scilicet operativae, faciunt materiam, aliae quidem simpliciter, ut patet de arte aedificatoria, quae non solum facit formam domus, sed facit lateres, quae sunt materia domus. Similiter per artem fit vas vitreum et per artem fit materia vasis, scilicet vitrum. Aliae autem artes faciunt materiam operi accomodamAconi.; operose G, quia praeparant materiam ad recipiendum formam, ut ars navifactiva, quia cum hoc, quod facit formam, factor navis praeparatAconi.; reparat G ligna ad recipiendum formam navis. Quia igitur scientia in naturalibus est similis operationibus in rebus artificialibus et operatio artium dependet ex materia, aut secundum quod faciunt materiam aut secundum quod praeparantAconi.; reparant G materiam, necesse est ut consideratio scientiae naturalis dependet ex materia, quoniam scientia naturalis est similis operationi artis.
17 Et cum declaravit quod finis quiAconi.; quae G est forma materiae et illa quae sunt ad illum finem sunt eiusdem considerationis, declarat quod ita est de fine alio modo dicto. Finis enim dicitur dupliciter, scilicet de fine intrinseco, qui finis est forma; alio modo dicitur de fine extrinseco, secundum quod dicimus quod illud cuius est res est finis rei. Declarat igitur quod eiusdem est considerare #G 222b finem secundo modo dictum et ea quae sunt ad finem, ut ex hoc quod appareat quod artes cognoscunt materiam. Dicit igitur quod nos utimur omnibus quae sunt facta ab artibus tamquam propter nos. Nos enim sumus quodam modo finis omnium rerum factarum ab artibus. Unde loquendo de fine secundo modo dicto sic homo dicitur finis causatarum rerum propter ipsum. Ex hoc potest sic argui: per artes nos cognoscimus finem rerum artificialium et similiter finem materiae rei artificialis, quia nos sumus fines omnium artificialium, ut per artes ordinemus illa ad usum nostrum; sed eiusdem est considerare finem et ea quae sunt ad finem; cum igitur per artem nos cognoscimus finem materiae rei artificialis, sequitur quod per artem cognoscimus materiam rei artificialis.
18 ‘Duae igitur’B, , II, 2, 194b2. In ista parte declarat Philosophus quod artes principales cognoscunt materiam. Duae enim sunt artes principales, quae sunt arte utentes, non facientes materiam: una principalissima, quae utitur artificio et non facit materiam nec formam, sed praecipit arti inferiori, et alia est ars principalis quae est quodam modo utens et quodam modo operans. Et utraque istarum artium cognoscit materiam. Ars enim utens et operans cognoscit materiam, ars etiam utens tantum cognoscit materiam, quia nullus per artem facit ignotum nec per artem utitur ignoto. Cum igitur omnis ars vel faciat materiam vel utatur materia, sequitur quod omnis ars cognoscit materiam.
19 Deinde ponit differentiam inter istas duas artes principales, dicens quod una differt ab alia, quia ars principalissima, quae est utens tantum, praecipit formam et novit materiam, sed ars principalis operans et utens novit materiam et praecipit circa illam tantum, facit autem formam. Unde ars principalissima nec facit materiam nec formam, sed praecipit circa formam, non circa materiam; sed ars principalis quae est quodam modo utens et quodam modo operans, facit formam et praecipit circa materiam.
20 Exemplum horum ponit Philosophus: ars gubernativa navis est principalissima et est utens tantum et illa novit materiam et etiam formam novit, qualis sit forma temonis, ut instruit vel praecipit temonem fieri secundum illam formam. Ars autem navifactiva est inferior. Illa enim utitur quodam modo et facit quodam modo. Utitur enimAconi.; in G materia et facit formam. ScitAconi.; sic G enim ex qualibus lignis et quibus motibus erit temo et quomodo ligna debent abscindi, et praecipit arti inferiori, quae non utitur omnino. Et per totum hoc intendit declarare quod omnes artes cognoscunt materiam.
21 Et addit quandam differentiam inter artem et naturam, quia in his quae sunt secundum artem nos facimus materiam sicut facimus formam, sed in physicis natura facit formam, sed non materiam, quia materia est aeterna. Et addit Commentator dicens quod hoc similiter invenitur in quibusdam artibus, scilicet quarum materia est naturalis, quoniam ars non facit illamBAverr., In Phys., II, comm. 25, f. 58H.
22 ‘Amplius eorum quae sunt’B, , II, 2, 194b8–9. #G 223a In ista parte declarat Aristoteles quod naturalis habet considerare de forma, quia considerat de materia, per talem rationem: materia est eorum quae sunt ad aliquid; materia enim dicitur in respectu formae et forma in respectu materiae; oportet igitur considerantem de materia considerare de forma et e converso.
23 Et Commentator addit aliam rationem, quae est illa: oportet considerantem de aliquo considerare de illo propter quod est; materia est propter formam; igitur etc.BAverr., In Phys., II, comm. 26, f. 58L
24 Quod autem materia dicatur in respectu formae, declarat Philosophus dicens quod in alia et in alia specie est alia materia. Quia enim materia dicitur in respectu formae, ideo diversificatur materia per diversitatem formarum adeo quod materia animalium est alia quam materia vegetabilium et materia hominis est alia quam materia in alia specie.
25 ‘Quanto igitur physicum’B, , II, 2, 194b9–10. Cum Aristoteles declaravit quod naturalis considerat de materia propter formam et de forma per se, in ista parte incepit quaerere quomodo debet considerare de forma, id est usque ad quem terminumAconi.; terminum quantum G ita quod non pertranseat illum terminum, et hoc intelligendo de cognitione quid est, non de cognitione quia estBAverr., In Phys., II, comm. 26, f. 58M, ut dicit Commentator.
26 Et ad istud respondet dicens quod, quemadmodum oportet medicum considerare nervum ac fabrum aes, usquequo perveniat ad ultimam formam exsistentem in sua materia et non inseparabilem ab illa materia, propter quam formam unaquaque materia est talis – verbi gratia medicus considerat formam nervi, usque perveniat ad ultimam formam propter quam considerat de nervo, scilicet usque ad sanitatem –, et sic oportet naturalem in consideratione de formis pervenire ad formam ultimam separatam et abstractam propter quam fuit materia, verbi gratia ad formam hominis. Unde naturalis in consideratione de formis quantum ad quiditatem formarum debet pervenire ad formam ultimam abstractam exsistentem in materia, cuiusmodi est forma hominis.
27 Quod autem formae naturales sint in materia, declarat Philosophus, et hoc declarat specialiter de forma hominis, scilicet homo generat hominem ex materia et sol, et utrumque est forma in materia. Cum forma igitur generantis sit in materia, sequitur quod forma generati sit in materia et quod non sit forma separata, sicut idea.
28 Consideratio igitur naturalis de formis et de quiditate earum stat ad ultimam formam exsistentem in materia, sicut ad formam hominis, sed consideratio in dispositionibus formarum abstractarum, secundum quod sunt abstractae, et de quiditatibus earum est proprietas primae philosophiae. Unde ad metaphysicum pertinet considerare de quiditatibus formarum abstractarum, sed ad naturalem pertinet considerare de esse formarum abstractarum. Unde dicit Commentator quod consideratio in esse istarum formarum, id est abstractarum, est in scientia naturali, non in prima philosophia, sicut aestimat Avicenna, quoniam in hac scientia apparet genus istarum formarum esse; deinde prima philosophia considerat de quiditatibus et dispositionibus istarum. Et hoc est rectum. Impossibile est enim aliquam scientiam universalem vel particularem declarare suum subiectum esse sive per signum sive per demonstrationem, sed non est ita in causis sui subiecti, quoniam declarat eas per signum, non per demonstrationem simpliciter. Scientia igitur naturalis #G 223b considerat de esse formarum, quousque perveniat ad ultimam formam naturalium et primam abstractarum aut ad formas primas formarum quae sunt mediae in esse inter illas ultimas formas naturales et primas abstractas, sicut aestimatur de forma hominis ultimaBAverr., In Phys., II, comm. 26, f. 59B–D.
29 Istud capitulum continet duas partes principales. In prima parte declarat Aristoteles quod ad naturalem pertinet considerare de materia et forma. In secunda parte declarat ad quem terminum stat consideratio naturalis de formis. Prima pars continet tres partes. In prima parte probat per duas rationes probabiles quod naturalis habet considerare de materia et forma insimul. In secunda parte declarat quod ad naturalem pertinet considerare de materia. In tertia parte declarat quod ad naturalem pertinet considerare de forma, quia considerat de materia.
Quaestio 7
1 Quaeratur utrum naturalis habeat considerare de materia prima.
2 Videtur quod non: nam metaphysicus habet considerare de materia prima; igitur naturalis non considerat de materia, quia si uterque consideret de materia prima, altera consideratio superfluit.
3 Item Avicenna dicit quod naturalis considerat de materia propinqua, sed de materia prima non considerat nisi primus philosophus. Et arguo per rationem Avicennae: materia prima est causa subiecti scientiae naturalis; et nulla scientia potest demonstrare causam sui subiecti, quia si sic, hoc esset per causam priorem et foret processus in infinitum; igitur naturalis non potest probare materiam primam esse.
4 Item Aristoteles probat quod naturalis habet considerare de materia et forma, quia ars imitatur naturam, sed eadem ars considerat materiam et formam. Et per Aristotelem ars non considerat de materia prima, sed de materia propinqua. Ars enim considerat de materia usque ad certum terminum, ut ars medicinae de cholera et de phlegmate et de aliis humoribus quae sunt materia propinqua sanitatis. Similiter ars aedificatoria non considerat nisi de materia propinqua domusB, , II, 2, 194a21–27. Cum ars imitatur naturam, videtur quod naturalis non habet considerare nisi de materia propinqua.
5 Ad oppositum est Commentator hic commento vicesimo sextoBAverr., In Phys., II, comm. 26, f. 59B–C.
6 Ad istam quaestionem dicendum quod naturalis considerat de materia prima. Naturalis enim probat materiam primam esseBAverr., In Phys., II, comm. 26, f. 59b–C, secundum quod vult Commentator commento vicesimo sexto. Nam aliqua est scientia naturalis communis omnibus rebus naturalibus et ideo oportet quod consideret de subiecto communi in omnibus rebus naturalibus, cuiusmodi est materia prima.
7 Intelligendum quod naturalis considerat tam de materia prima quam de materia propinqua vel proxima. Naturalis etiam considerat de forma. Sed consideratio de forma est duplex: quaedam de esse formae et quaedam de quiditate formae. Consideratio naturalis de formis quantum ad quiditatem cessat ad ultimam formam quae est in materia, sed consideratio naturalis quantum ad esse se extendit ad formas separatas a materia. Unde naturalis non declarat quod formae separatae a materia habent esse, secundum quod per Commentatorem patet primo Physicorum commento ultimo, ubi dicit quod considerare de primo principio formali, utrum sit unum vel plura et quae sit substantia eius, proprium est de consideratione primo #G 224a philosophoBAverr., In Phys., I, comm. 83, f. 47E–F. Et dicit postea quod naturalis habeat determinare de formis in materia et primus philosophus de formis separatis a materiaBAverr., In Phys., I, comm. 83, f. 47F. Et dicit quod genus separatarum a materia esse, non declaratur nisi in hac scientiaBAverr., In Phys., I, comm. 83, f. 47F–G. Et increpat Avicenna, qui in sua Metaphysica nititur demonstrare entia separata a materia esse, et dicit quod certior rationisAconi.; maior ratio G quam facit non excedit ordinem sermonum probabiliumBAverr., In Phys., I, comm. 83, f. 47H. Similiter secundo Physicorum commento vicesimo sexto dicit quod consideratio de esse formarum separatarum a materia est in scientia naturali, non in prima philosophia, sicut aestimat Avicenna, quoniam in ista scientia apparet illud genus formarum esse, deinde prima philosophia considerat de quiditatibus et dispositionibus earumBAverr., In Phys., II, comm. 26, f. 59C. Et probat Commentator quod prima philosophia non declarat formas separatas a materia esse, quia impossibile est aliquam scientiam, sive sit universalis sive particularis, demonstrare suum subiectum esse sive per signum sive per demonstrationem; et formae separatae a materia sunt subiecta primae philosophiae; igitur non declarat ipsas esseBAverr., In Phys., II, comm. 26, f. 59C. Unde quamvis primus philosophus possit probare primam formam esse, tamen non potest probare quod illa forma est separata a materia.
8 Intelligendum quod naturalis declarat aliquod ens separatum a materia esse, sed metaphysicus declarat quod forma separata non est principium corporis naturalis, sed in hoc declarando supponit formam separatam a materia esse, quod declaratum est in scientia naturali.
9 Ad primum argumentum dicendum quod naturalis et metaphysicus considerant de materia prima diversimodo, quia naturalis considerat de materia prima secundum quod est subiectum transmutationis, sed metaphysicus considerat de materia prima secundum quod est substantia in potentia. Similiter consideratio de materia respectu formae est consideratio naturalis, sed consideratio de ea secundum quodAconi.; quod secundum G est unum entium est consideratio primi philosophiBAverr., In Phys., II, comm. 21, f. 56G, secundum quod vult Commentator hic.
10 Ad aliud argumentum dicendum quod naturalis non considerat de materia prima secundum quod est unum entium, sed secundum quod est subiectum formae. Et hoc intendit Avicenna.
11 Ad rationem Avicennae dicendum, secundum quod dicit Commentator, quod aliquis artifex potest demonstrare causam sui subiecti esse per demonstrationem propter quid, non per demonstrationem simplicemBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 57A sed per demonstrationem propter quid. Unde per Commentatorem causa subiecti vel est latens vel non est latens. Si non sit latens, non est demonstranda esse, quia quod est per se manifestum non indiget probatione vel demonstratione. Si sit latens, aut habet causam priorem aut non. Si sic, potest demonstrari propter quid in scientia superiori, quae habet considerare de illa causa superiori, et in scientia inferiori potest demonstrari per signum sive per demonstrationem quia. Si non habeat causam priorem, tunc solum demonstratur per signum unde inducitur, secundum quod vult Commentator hic et duodecimo Metaphysicae commento quinto, quod nulla scientia habet probare subiectum suum esse nec per signum nec per demonstrationem simpliciter, sed causam sui subiecti potest demonstrare per signumBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 56M–57B; Averr., In Metaph., XII, comm. 5, f. 293B–C.
12 Ad aliud argumentum dicendum, secundum #G 224b quod dicit Commentator, quod aliter est in artibus et in scientia naturali. Ars enim considerat de forma usque ad aliquem certum terminum, puta usque ad ultimam formam exsistentem in suo subiecto de quo considerat; artes etiam considerant de materia usque ad aliquem certum terminum. Sed naturalis considerat de forma usque ad certum terminum, sed consideratio naturalis de materia non stat, quousque deveniatur ad materiam primamBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 56K–L. Et Commentator ponit causam propter quam artes non considerant materiam primam communem omnibus artificialibus, aliqua tamen scientia naturalis considerat materiam primam communem omnibus rebus naturalibus, dicens quod omnis ars est particularis et de particulari artificio; ideo nulla ars considerat subiectum commune omnibus rebus artificialibus. Si tamen esset aliqua ars quae esset communis ad omnia artificialia, sicut est aliqua scientia naturalis communis ad omnia naturalia, in illa arte determinaretur de subiecto communi omnibus artificialibusBAverr., In Phys., II, comm. 22, f. 56L. Et quia illa quae traduntur in isto libro sunt communia omnibus naturalibus, ideo hic investigatur prima materia, quae est communis omnibus naturalibus.
Lectio 5. De generibus causarum rerum naturalium
1 ‘Uno quidem igitur’B, , II, 3, 194b23. Haec est tertia pars principalis huius libri, in qua Aristoteles determinat de causis rerum naturalium. Et haec pars habet duas partes principales, quia in prima parte determinat de generibus causarum et in secunda parte determinat de modis causarum.
2 Et primo ostendit Aristoteles necessitatem determinandi de causis dicens quod considerandum est de causis, quae et quot sunt, quoniam hoc negotium est gratia sciendi perfecte et nos non opinamur scire unumquodque perfecteAconi.; perfectum G, antequam cognoscamus causas eius. Scire enim rem perfecte per causas est accipere primam causam, donec perveniatur ad causas eius propinquas. Sed non contingit scire aliquid per causas primas et propinquas, nisi prius determinaverimus numerum causarum, quae et quot sunt. In hoc igitur libro oportet determinare numerum causarum, quae et quot sunt, in generatione et corruptione et omni physica mutatione, quatenus scientes principia et causas rerum naturalium et suarum transmutationum possemus reducere unumquodque quaesitorum, scilicet naturalium, in prima principia.
3 ‘Amplius autem’B, , II, 3, 194b29. In ista parte enumerat Philosophus quattuor genera causarum dicens quod uno modo dicitur causa ex quo fit aliquid, cum insit, sicut aes est materia statuae et argentum phialae. Et horum genera dicuntur materiae; metallum enim, quod est genus aeris et argenti, dicitur materia phialae. Alio modo dicitur causa species, id est forma vel exemplum sive paradigma, id est solidusAconi.; solido G seu imago. Haec autem forma est causa quam dat ratio ipsius quod quid erat esse, id est causa quam dat ratio significans quiditatem, scilicet definitio. Et dicit hoc, quia definitiones componuntur ex forma universali, quae est genus, et propria, quae est differentia. Genera etiam istarum formarum sunt formae, verbi gratia diapason, quae est proportio duorum ad unum, est forma una et proportio numeri ad numerum, quae est eius genus, est #G 225a forma communis.
4 ‘Contingit autem multipliciter’B, , II, 3, 195a4. In ista parte inducit Philosophus causam agentem dicens quod causa dicitur unum principium motus et quietis eius, ut deliberans, id est consilians, et pater filii et omninoAconi.; non G faciens facti et transmutans transmutati. Pater enim est causa particularis respectu filii et faciens vel transmutans est causa universalis.
5 Adhuc causa dicitur illud cuius causa assit, cuius est finis, ut sanitas est finis exercitii vel ambulationis. Et si quaeratur quare ambulat, dicimus enim ‘ut sanetur’, et dicentes sic opinantur assignare causam. Et addit ulterius quod, quaecumque sunt media inter primum moventem et ultimum finem, sunt fines, quoniam unumquodque eorum est finis eius quod est ante ipsum, et omnia sunt propter ultimum finem, ut macies, purgatioAconi.; purganes G, potiones et organa; et omnia haec sunt gratia sanitatis et omnia haec dicuntur fines.
6 ‘Causae igitur fere tot modis dicuntur’. Et dicit ‘fere’, quia impossibile est invenire aliqua quae assimilantur istis et collocantur in numero istorum quattuor, de quibus non est adhuc declaratum quod sunt causae. Alexander dixit quod Philosophus dixit ‘fere’ ad excipiendum causas quae sunt per accidens.
7 ‘Determinatis autem his’B, , II, 3, 194b16. In ista parte Philosophus ostendit quae sunt dispositiones causarum et quomodo causae se habent ad causata et ad se invicem. Et assignat tres dispositiones causarum.
8 Prima est quod eiusdem rei possunt esse multae causae per se, ut ars et aes sunt per se causa statuae, sed non eodem modo, quia ars est causa efficiens et aes est causa materialis.
9 Secunda dispositio est quod quaedam causae sibi invicem sunt causae, in diverso tamen genere causae. Verbi gratia laborare est causa boni habitus et bonus habitus est causa laboris, sed non eodem modo. Nam bonus habitus est finis laboris et labor est causa efficiens boni habitus. Et Commentator ostendit quod materia et forma sunt sibi invicem causae: materia enim est causa formae secundum hoc quod forma non potest inveniri nisi per materiam; forma autemAconi.; enim G est causa materiae secundum quod materia non potest in actu esse demonstrata nisi per formam, et praecipue prima materiaBAverr., In Phys., II, comm. 30, f. 60K .
10 Tertia dispositio est quod eadem causa potest esse contrariorum, sed duabus dispositionibus diversis. Causa enim quae per sui praesentiam est causa unius effectus, per sui absentiam est causa effectus contrarii, ut praesentia gubernatorisAconi.; gubernationis G navis est causa salutis et eius absentia est causa submersionis.
11 ‘Omnes enim praedictae causae’B, , II, 3, 195a15. Cum Aristoteles numeravit genera causarum secundum exemplum, hic incipit notificare quomodo unaquaque causarum collocatur sub istis quattuor generibus, et sic reducit per inductionem omnes causas in haec quattuor. Et primo reducit ad causam materialem causas quae collocantur sub causa materiali. Elementa enim, id est litterae, #G 225b sunt materiae syllabarum, et materia vasorum reducitur ad istud genus causae, et ignis et alia elementa sunt materia corporum mixtorum et partes sunt quasi materia totius, et praemissae sunt quasi materiae conclusionis, quoniam conclusio generatur ex propositionibus.
12 Et addit Commentator dicens quod omnia ista conveniunt in hoc quod sunt materia, sed differunt, quoniam quaedam sunt materia secundum compositionem, ut litterae syllabarum et lapides domus, et quaedam est materia secundum alterationem, ut panis sanguinis, et quaedam secundum alterationem et compositionem, ut acetum et mel oxymellisAconi.; oxymellum G et quattuor elementa omnium compositorumBAverr., In Phys., II, comm. 31, f. 61D. Et dicit quod haec duo, compositio et alteratio, et tertium compositumAconi.; coniunctum G ex his sunt fundamenta materiaeBAverr., In Phys., II, comm. 31, f. 61D. Dicit etiam Commentator quod Aristoteles ponit partes et totum alium modum a compositione, secundum quod intendebat partes quae sunt in potentia, non quae sunt in actu. Vel aliter intendebat per ‘totum’ congregatum tantum; compositio autem addit supra congregationem. Compositio enim est congregatio propria partium secundum istas dispositiones. Compositio enim fit ex qualitate sensitiva et ordine et positione. Et iste modus materiae est alius quam modus congregationis tantumBAverr., In Phys., II, comm. 31, f. 61D–E. Dicit etiam Commentator quod propositiones assimilantur materiae, quia sunt in potentia conclusionis et conclusio est ex eis quasi formaBAverr., In Phys., II, comm. 31, f. 61E. Ideo dicit quod sunt conclusio, quia sunt in potentia ut conclusio fiat ex eis.
13 Deinde enumerat causas quae collocantur sub causa formali dicens quod aliae sunt causae sicut illae quae dicunt quod quid erat esse, id est quae demonstrant quiditatem rei. Et sunt tria, secundum numerum differentiarum quibus differt illud quod accipitur in quiditate ista, scilicet totum, compositio et species. Intendit per ‘totum’ congregationem partium tantum, et intendit per ‘compositionem’ congregationem istarum trium dispositionum in partibus, scilicet figurae, ordinis et dispositionis, et intendit per ‘formam’ forma quae est secundum alterationem. Sic igitur patet quod tres sunt modi formae, sicut tres sunt modi materiae. Et istos modos formarum ponit Commentator sub istis verbis dicens quod sunt tria, ut forma universi et partium et forma compositionis et partium et forma oxymellis mellis et acetiBAverr., In Phys., II, comm. 31, f. 61E–F. Et intellectus videbitur in quaestione.
14 Deinde ibi – ‘semen autem’B, , II, 3, 195a21 – enumerat causas quae collocantur sub causa efficiente dicens quod semen animalium et medicus sanitatis et propositiones conclusionis et omninoAconi.; non G faciens facti omnes sunt causae sicut undeAconi.; unum G principium status et motus, id est omnes sunt causae efficientes. Intelligendum quod praemissae non sint una materia conclusionis, sed assimilantur materiae, et non est inconveniens quod aliquid assimilatur materiae et tamen quod sit causa efficiens.
15 Deinde inducit genus causae quod est secundum finem, dicens quod aliquae sunt causae sicut finis intentus per operationem omnium aliarum causarum. Finis enim est causa causarum.
16 Et quod finis sit causa omnium aliarum causarum, probat Philosophus dicens quod illud cuius causa alia quaeruntur et cuius causa fit illud quod fit, illud est potissimum et nobilius; sed aliae causae quaeruntur propter finem. Agens enim et materia #G 226a non sunt nisi propter finem. Similiter formae non sunt nisi propter alium finem. Patet igitur quod finis est causa omnium aliarum causarum.
17 Et addit Philosophus dicens quod nihil differt dicere eandem, scilicet causam finalem, esse bonam simpliciter in rei veritate et videri bonam, licet non sit bona in rei veritate. Et dicit hoc, ut ista descriptio finis, scilicet ‘finis est bonum intentum propter illa quae sunt ante finem’, sit communis rebus voluntariis et naturalibus, quoniam ultimum intentum in rebus voluntariis multotiens videtur bonum et non est in rei veritate; intentum autem in rebus naturalibus est verum bonum.
18 Causae quaedam igitur hae et tot species sunt.
19 Istud capitulum continet quattuor partes principales. In prima parte proponit intentionem suam et ostendit necessitatem determinandi de causis. In secunda parte enumerat genera causarum. In tertia parte ponit dispositiones causarum, quomodo se habent ad causata et ad se invicem. In quarta parte reducit per inductionem omnes causas in quattuor causas.
Quaestio 8
1 Quaeratur utrum sunt quattuor genera causarum tantum.
2 Videtur quod non, quia causa et principium sunt idem; sed non sunt quattuor genera principiorum, sed tantum tria; igitur non sunt quattuor genera causarum.
3 Item causa et causatum referuntur; igitur unum causatum non habet nisi unam causam; igitur non sunt quattuor genera causarum cuiuslibet rei naturalis.
4 Item quod forma non sit causa probo: nam electuarium est una res naturalis; et tamen non aliquam formam habet naturalem nec est forma artificialis causa rei naturalis; igitur electuarium non habet aliquam formam quae est eius causa, et per consequens forma non est causa. Quod autem electuarium non habeat formam naturalem probo: nam forma electuarii fit per artem; et forma naturalis non fit per artem; igitur etc. Et quod electuarium sit res naturalis probo, quia electuarium fit ex speciebus mixtis ad invicem, sed naturale est quod ex qualitatibus extremis mixtis ad invicem consurgat qualitas media.
5 Item ad idem, quod forma non sit causa, probo, quia eadem forma fit a natura et ab arte; igitur forma non est causa.
6 Item quod sunt plures causae quam quattuor probo: nam praemissae sunt causa conclusionis; et tamen nec sunt causa formalis conclusionis nec causa finalis nec causa efficiens nec causa materialis. Quod non sint causa formalis nec causa finalis patet, quia praemissae ordinantur ad conclusionem; conclusio igitur magis videtur esse finis et forma praemissarum quam e converso. Nec sunt praemissae causa materialis conclusionis, quia Philosophus dicit quod praemissae collocantur in genere causae efficientis, et materia et efficiens non coincidunt. Et per eandem rationem non sunt causae efficientes conclusionis, quia Philosophus dicit quod praemissae sunt materiaAconi.; causa G conclusionis; et materia et efficiens non coincidunt; igitur etc.
7 Ad oppositum est Aristoteles.B, , II, 3, 194b16–195b30
8 Ad quaestionem dicendum quod sunt tantum #G 226b quattuor genera causarum, scilicet causa materialis, formalis, efficiens et finalis, quia omnis causa vel est intrinseca rei vel extrinseca. Si sit intrinseca, aut est in potentia aut in actu. Si sit in potentia, sic est materia. Si sit in actu, sic est forma. Si sit causa extrinseca, aut est agens aut id propter quod agens agit. Si primo modo, sic est causa efficiens. Si secundo modo, sic est causa finalis.
9 Ad primum argumentum dicendum quod proprie loquendo de causa et de principio, sic causa et principium non sunt idem. Nam Commentator duodecimo Metaphysicae ponit differentiam inter causam et principium et elementum. Elementum dicitur de principiis intrinsecis tantum et principium vero dicitur de extrinsecis tantum, sed causa dicitur tam de principiis intrinsecis quam de principiis extrinsecisBAverr., In Metaph., XII, comm. 23, f. 308K. Et ideo principium et causa non sunt idem. Verumtamen principium, secundum quod Philosophus loquitur primo Physicorum, dicitur solum de principiisAconi.; primis G intrinsecis. Unde secundum quod Philosophus loquitur de principio et causa in libro Physicorum, sic principium et causa non sunt idem, quia principium dicitur de principiis intrinsecis tantum et causa dicitur indifferenter de principiis intrinsecis et extrinsecis.
10 Ad aliud argumentum dicendum quod haec consequentia non valet ‘causa et causatum sunt relativa, igitur unum causatum non habet nisi unam causam’, sicut non sequitur ‘pater et filius sunt relativa, igitur unus pater non habet nisi unum filium’. Verumtamen unum relativum non refertur per se nisi ad unum. Unde hoc commune ‘causa’ refertur ad hoc commune ‘causatum’ et non ad aliud.
11 Ad aliud argumentum dicendum quod electuarium habet unam formam. Pro quo est intelligendum, secundum quod vult Commentator hic commento tricesimo primoAconi.; tertio decimo G huius libri, quod triplex est materia: quaedam est materia secundum compositionem, et sic lapides et ligna sunt materia domus; et quaedam est materia secundum alterationem, et sic panis est materia sanguinis; et quaedam est materia secundum alterationem et compositionem, et sic acetum et mel sunt materia oxymellisBAverr., In Phys., II, comm. 31, f. 61D. Et sicut est triplex materia, sic est triplex forma: quaedam secundum compositionem tantum, ut forma domus, et talis forma est pure artificialis; et quaedam est forma secundum alterationem tantum, et talis forma est pure naturalis; et quaedam est forma secundum compositionem et alterationem, et est illa quae simul est a natura et ab arte. Et si illa forma sit magis secundum alterationem quam secundum compositionem, tunc est forma naturalis; si autem sit magis secundum compositionem quam secundum alterationem, tunc est forma artificialis. Nunc dico quod forma electuarii est magis secundum alterationem quam secundum compositionem, quia magis causa est per actionem specierum ad invicem quam per additionem vel compositionem earumAconi.; causarum G ad invicem. Ideo dico quod forma electuarii est forma naturalis. Unde forma naturalis potest fieri ab arte non tamquam ab agente principali, sed tamquam ab agente iuvante et praeparante.
12 Ad aliud argumentum dicendum quod eadem causa et eadem forma potest fieri a natura et ab arte, ab uno tamquam ab agente principali et ab alio tamquam ab agente iuvante #G 227a et praeparante. Unde Commentator isto secundo, commento septuagesimo septimo, dicit quod natura complet multa quae sunt per artem et ars complet multa quae sunt per naturamBAverr., In Phys., comm. 77, f. 77I. Sed quando natura complet et ars iuvat, res est naturalis; sed quando natura iuvat et ars complet, tunc res est artificialis.
13 Ad aliud argumentum dicendum quod praemissae sunt causa materialis conclusionis per reductionem, per hoc scilicet quod conclusio fit ex terminis praemissarum. Termini enim praemissarum sunt materia conclusionis. Nec sunt praemissae causa efficiens conclusionis, sed sunt causa efficiens notitiae conclusionis. Scientia enim conclusionis est a praemissis tamquam a causa agente. Et pro tanto dicuntur praemissae causa efficiens conclusionis, quia efficiunt scientiam conclusionis.
Quaestio 9
1 Quaeratur utrum finis sit causa.
2 Videtur quod non, quia si aliquis deambulet propter sanitatem, sanitas est finis deambulationis et non est causa deambulationis. Probo, quia sanitas propter quam est deambulatio non est, deambulatio est; sed quod non est, non est causa illius quod est, quia causa est nobilior quam effectus; sanitas igitur non est causa deambulationis; et sanitas est finis; igitur finis non est causa.
3 Si dicatur quod sanitas habet duplex esse, scilicet esse in anima et esse extra animam, et secundum esse in anima, sic est causa et sic habet esse, contra: si sanitas secundum quod est in anima esset causa finalis, cum habito fine cessat motus et sanitas secundum esse in anima habetur, quando aliquis deambulet propter sanitatem, sequitur quod cum aliquis deambulet propter sanitatem, deberet cessare a deambulatione, quia finis propter quem deambulet habetur.
4 Item illud non est causa, quo posito vel non posito non minus est effectus; sed sive ponatur finis sive non, non minus est illud quod est propter illud; igitur finis non est causa. Probatio assumpti: nam aliquis potest deambulare propter balneum indifferenter sive balneatio sit in rerum natura sive non.
5 Item effectus dependet a sua causa; sed operatio agentis non dependet a fine; igitur finis non est causa operationis agentis. Maior est manifesta. Et probo minorem: nam operatio agentis potest esse, licet finis non sit nec umquam fuerit nec debeat esse; igitur operatio agentis non dependet in suo esse a fine. Assumptum patet: nam aliquis potest laborare propter montem aureum sicut propter finem, et illeAconi.; illa G finis nec est nec potest esse.
6 Item si finis sit causa, posito tunc quod aliquisAconi.; aliquid G deambulet propter sanitatem tamquam propter finem, sanitatis esset causa istius deambulationis. Sed hoc non est verum, quia nec sanitas in communi est causa istius deambulationis, quia sanitas in communi iam habetur et nullus deambulet propter illud quod habet. Similiter nec haec sanitas nec illa est causa istius deambulationis, quia deambulans nec intendit hanc sanitatem nec illam.
7 Ad oppositum est Aristoteles.B, , II, 3, 194b32–195a3
8 Ad istam quaestionem dicendum quod finis est causa, quia illud est causa per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam propter quid, quia quaestio propter quid quaerit causam; sed per finem convenienter respondetur ad quaestionem propter quid; igitur finis est causa. Probatio minoris: si #G 227b quaeratur propter quid aliquis deambulet, convenienter respondetur propter finem, dicendo quod deambulet propter sanitatem.
9 Pro rationibus dicitur esse intelligendum, secundum quod vult Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo quinto, quod finis est causa causalitatis aliarum causarum et non est causa esse aliarum causarum, sed aliae causae sunt causae finis et non sunt causae causalitatis eiusBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 337). Est enim finis causa causalitatis aliarum causarum, quia si aliquis ambulat propter sanitatem, sanitas est causa quare ipse ambulat et quare efficit sanitatem, et ita est causa causalitatis eius, sed non est causa esse eius; et ille deambulans est causa esse sanitatis. Et ita finis est causa causalitatis aliarum causarum et aliae causae sunt causae esse finis. Unde aliae tres causae a fine sunt causae esse finis, quia per alias tres causas producitur finis in esse. Sed istae causae non faciunt causalitatem finis. Finis enim est primum movens non motum.
10 Dicitur etiam quod finis habet duplex esse, scilicet esse in anima et extra animam. Et illud esse in anima non ponitur nisi esse obiectivum. Et ponitur quod eadem res quae est finis primo habet esse obiectivum in anima et postea habet esse extra animam. Et dicitur quod finis secundum esse extra animam nullo modo est causa, sed solum sub esse in anima.
11 Contra istud arguitur et probatur quod finis est causa esse aliarum causarum, quia materia est propter finem; ita esse materiae est propter finem; sed illud propter quod est aliud est eius causa; igitur finis est causa esse materiae. Hoc potest argui sub hac forma: nec esse materiae nec esse formae nec esse efficientis est finis; igitur quodlibet istorum est propter finem, et per consequens finis est causa esse materiae et esse formae et esse efficientis.
12 Contra istud quod dicitur, quod finis secundum esse extra animam non est causa: istud non videtur verum. Nam finis sub esse quam habet extra animam, est illud propter quod agens agit. Si enim aliquis deambulet propter sanitatem, acquisita sanitate secundum esse extra animam est verum dicere quod deambulavit propter sanitatem extra animam; igitur sanitas extra animam est causa finalis.
13 Item duodecimo Metaphysicae commento tricesimo sexto dicit Commentator quod forma balnei secundum quod est in anima est agens motum, et secundum quod est extra animam est finis et non agens; res igitur sub esse extra animam habet rationem finisBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318I–K.
14 Propter ista dicitur quod, sicut finis est causa causalitatis aliarum causarum, ita est causa esse aliarum causarum; et hoc intendit Avicenna. Dicitur etiam quod finis sub esse extra animam est causa. Unde Commentator duodecimo Metaphysicae vult quod finis habet duplex esse, scilicet esse in anima et extra animam. Secundum esse in anima est agens motum et secundum esse extra animam est finis motusBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318I. Per ‘finem in anima’ intelligo speciem finis exsistentem subiective in anima. Unde species finis exsistens in anima est agens, quia est principium per quod operans operatur, sicut ars medicinae dicitur agens, quia est principium per quod medicus operatur. Finis extra animam est res terminans actionem #G 228a agentis. Unde res secundum esse extra animam movetur ut finis, quia est illud propter quod operans operatur. Unde Commentator duodecimo Metaphysicae dicit quod balneum habet duplex esse, scilicet esse in anima et esse extra animam, et propter formam eius quae est in anima desideramus illam quae est extra animamBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318I. Dicit etiam quod secundum quod est in anima est agens desiderium et motum, et secundum quod est extra animam est finis motus et non agensBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318I–K. Et postea concludit quod, si forma balnei non haberet esse extra animam in materia, tunc moveret sicut agens et sicut finis eodem modo sine aliqua mutatione contingente ex parte suiBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318K.
15 Similiter Commentator dicit duodecimo Metaphysicae quod omne quod fit a convenienteAconi.; contingente G fit, sicut homo ab homine et equus ab equoBAverr., In Metaph., XII, comm. 18, f. 303E. Et dicit ibi sic: ‘ita est de natura, sicut est de arte; ars enim agens sanitatem est forma sanitatis exsistens in anima’BAverr., In Metaph., XII, comm. 18, f. 303F.
16 Sic igitur patet quod finis in anima et finis extra animam non sunt idem, et quod finis in anima habet esse subiective in anima et non solum esse obiective, et quod finis in anima non est nisi principium actionum per quod agens agit.
17 Ad primum argumentum dicendum quod, quando agens agit propter finem acquirendam, tunc finis non est. Nec oportet quod finis, dum est in fieri, sit nobilius quam ea quae sunt ad finem, sed cum finis sit in facto esse, tunc est nobilior quam ea quae sunt ad finem. Non tamen oportet quod quaecumqueAconi.; quandocumque G causa sit nobilior quam effectus, sed causa cum effectu est nobilior quam effectus. Nec est generaliter verum quod finis est nobilior quam ea quae sunt ad finem, sed finis cum his quae sunt ad finem est nobilior quam quae sunt ad finem. Verbi gratia, si Socrates ordinetur ad sanitatem vel felicitatem sicut ad finem, tunc Socrates sanus vel felix est nobilior quam Socrates.
18 Ad aliud argumentum dicendum, quando dicitur quod illud non est causa, quo posito vel non posito non minus ponitur effectus, dicendum quod illud quo posito vel non posito indifferenter in ratione causae non minus ponitur effectus, illud non est causa. Illud tamen potest esse causa, quo posito vel non posito quantum ad esse indifferenter non minus ponitur effectus. Unde posito balneo in ratione causae, ut scilicet posito quod appetatur, tunc est ambulatio, et si balneum non apponatur in ratione appetibilis, non est ambulatio.
19 Ad aliud dicendum quod non oportet causatum dependere in esse a qualibet sua causa. Composita enim naturalia non dependent in esse nisi ex materia et forma. Et sic nego assumptum, scilicet quod causatum dependet a qualibet sua causa.
20 Ad aliud argumentum, quod si aliquis deambulet propter sanitatem acquirendam, finis propter quem agit non est sanitas in communi nec haec sanitas nec illa, sed sanitas inhaerens illi sive sanitas acquirenda sibi. Unde ipse deambulat propter sanitatem acquirendam sibi. Unde quando ego deambulo propter sanitatem, illud propter quod deambulo sicut propter finem est unum commune ad omnem sanitatem quae mihi potest acquiri, et quacumque sanitate mihi acquisita #G 228b habetur finis propter quem deambulavi.
Lectio 6. De modis causarum
1 ‘Modi autem causarum’B, , II, 3, 195a27. Postquam Aristoteles numeravit genera causarum, in isto capitulo determinat Philosophus de modis causarum intelligens per ‘modos’ causas quae dividuntur per accidentia. Et ponit tres speciales divisiones modorum causarum et unam generalem, in qua conveniunt omnes modi causarum.
2 Una divisio est in prius et posterius. Primo igitur declarat quod in speciebus causarum inveniuntur isti duo modi, scilicet prius et posterius. Dicit igitur quod modi causarum sunt multae in numero, sed capitales et principales modi sunt minores, id est pauciores. Causae dicuntur multae secundum genera causarum et in quolibet genere causae inveniuntur prius et posterius, verbi gratia in causis agentibus medicus et ars; medicus enim causa posterior sanitatis et arsAconi.; artifex G prior. Similiter in causis formalibus, quoniam duplum est forma diapason et numerus est forma dupli. Et semper illud quod est universalius est sicut forma respectu contenti; semper enim forma magis universalis est forma prior. Commune enim est prius proprio. In causis finalibus et materialibus prius et posterius sunt manifesta. In finibus enim extenuatio est finis exercitii et finis extenuationis est sanitas; sanitas igitur est primus finis et alii sunt fines posteriores.
3 ‘Amplius per accidens’B, , II, 3, 195a32–33. In ista parte ponit Philosophus alios duos modos causarum, dicens quod quaedam causa dicitur per accidens et quaedam per se. Et genera causarum accidentalium dicuntur causae per accidens. Verbi gratia Polycletus est causa per accidens statuae et statuam faciens est causa per se. Polycletus est causa per accidens, quoniam accidit statuam facientem esse PolycletumAconi.; policitus G, quia non facit statuam secundum quod est Polycletus, sed secundum quod habet artem statuarum. Etiam illa quae continent causas per accidens sunt causae per accidens. Verbi gratia homo est causa per accidens statuae et similiter animal. Homo enim est causa statuae per accidens, quia accidit artifici, quiAconi.; quae G est causa per se, quod sit homo aut animal.
4 Deinde enarrat Philosophus quod in illo quod est per accidens invenitur propinquum et remotum. Causae enim per accidens quaedam sunt propinquiores et quaedam remotiores. Verbi gratia, si faciens statuam sit albus aut musicus, tunc album et musicum sunt causae per accidens statuae, sed album est causa remotior quam musicum, quia album est communius quam musicum et reperitur in aliis quam in homine; musicum autem non reperitur nisi in homine.
5 ‘Praeter autem’B, , II, 3, 195b3. In ista parte ponit Philosophus alios modos causarum, dicens quod praeter omnes praedictas differentias quaedam causae dicuntur in potentia et quaedam in actu. Verbi gratia aedificans est causa in actu domus et aedificator, dum non aedificat, est causa in potentia.
6 Deinde declarat quod, sicut in causis dicitur quod quaedam sunt propinquae et quaedam remotae et quaedam per se et quaedam per accidens, similiter dicitur in causatis. Et ponit exemplum qualiter propinquum et remotum invenitur in causatis. Nam faciens statuam est causa huius statuae et haec statua est causatum propinquumAconi.; proprium G, sed imago est causatum remotum. #G 229a Et dicit Commentator quod hoc capitulum invenitur in libris Alexandri manifestius quam hicBAverr., In Phys., II, comm. 35, f. 62I.
7 ‘Amplius autem’B, , II, 3, 195b10. In ista parte inducit Philosophus tertium modum causarum. Quaedam enim sunt complexae, id est compositae, et quaedam simplices. Causa simplex Polycletus est, causa composita sicut Polycletus statuam faciens.
8 Deinde Philosophus facit summam de numero modorum causarum dicens quod omnes hae dispositiones causarum sunt sex multitudine, scilicet secundum propinquitatem et remotionem, per se et per accidens et secundum compositionem et divisionem. Unde isti sunt sex modi causarum: propinquum et remotum, per se et per accidens, simplex et compositum. Et omnes isti modi dividuntur secundum duas differentias in quibus conveniunt. Unusquisque enim ipsorum modorum dividitur per actum et potentiam. Unde causa propinqua quaedam est in potentia et quaedam in actu; similiter causa remota quaedam in potentia et quaedam in actu. Similiter de causa per se et de causa per accidens et sic de aliis. Unde dividendo omnes sex modos per actum et potentiam erunt in universo duodecim modi causarum.
9 ‘Differunt autem’B, , II, 3, 195b16–17. In ista parte dat Philosophus differentias inter causas quae sunt in potentia et causas quae sunt in actu, dicens quod causae in actu et in potentia differunt in hoc quod causae operantes in actu et singulares simul sunt et non sunt cum illis quorum sunt causae, sicut medicans in actu simul egit cum eo qui sanatur in actu et aedificator simul egit cum aedificato in actu. Causae autemAconi.; enim G quae sunt secundum potentiam non simul sunt cumAconi.; in G illis quorum sunt causae. Non enim simul corrumpitur domus et aedificator qui est aedificans in potentia.
10 ‘Oportet autem’B, , II, 3, 195b21. Cum notificavit numerum modorum causarum, hic incipit narrare quis istorum modorum est quaerendus principaliter, scilicet utrum principaliter oportet quaerere causam propinquam vel remotam. Et dicit quod semper oportet quaerere causam ultimam uniuscuiusque rei; ultimam, dico, in conclusione, non ultima in esse. Et illa ultima in conclusione est causa propinqua, et ultima causa in esse est causa remota. Oportet enim in scientia naturali quaerere ultimam causam in conclusione, scilicet illam causam ad quam cessat quaestio naturalis. Sed ultimam causam in esse non oportet quaerere, quia ultima causa in esse est causa remota, non naturalis, sicut Deus, et illam non debemus quaerere in scientia naturali, sed ultimam causam in conclusione debemus quaerere in scientia naturali, sicut in artibus. Verbi gratia, cum aliquis interrogat quare homo aedificat, respondendum est quia est aedificator. Et quando quaeritur quare est aedificator, dicitur quod est aedificator, quia habet artem aedificandi. Et ibi cessat quaestio.
11 ‘Amplius autem’B, , II, 3, 195b25. In ista parte notificat Aristoteles duas alias dispositiones causarum. Prima est quod causae universales sunt effectuum universalium et causae particulares sunt effectuum particularium. Et hoc dicit refrenando se ab opinione Platonis, qui dicit quod universalia sunt causae singularium, verbi gratia ut statuam faciens simpliciter est causa statuae simpliciter et hic faciens statuam est causa huius statuae. Alia dispositio causarum est quod causae quae sunt in potentia sunt #G 229b causae eorum quae sunt potentia, et causae quae sunt in actu sunt causae eorum quae sunt in actu.
12 Deinde recapitulat dicens: ‘quae igitur sunt causae et quot et quomodo, determinatum est nobis sufficienter’B, , II, 3, 195b28–30.
13 Istud capitulum continet quattuor partes principales. In prima parte ponit sexAconi.; quinque G modos causarum. In secunda parte dividit illos sexAconi.; quinque G modos per alios duos modos, scilicet per actum et potentiam. In tertia parte ponit differentiam inter causas in actu et causas in potentia. In quarta parte ponit duasAconi.; tres G dispositiones de causis.
Quaestio 10
1 Quaeratur utrum causa particularis in actu simul sit et non sit cum effectu particulari in actu.
2 Videtur quod non, quia aedificator est causa domus, et non oportet quod, si domus sit, quod aedificator sit in actu. Tu dices quod aedificator est causa in potentia et domus effectus in potentia, sed aedificans est causa in actu et domus in fieri est effectus in actu. Contra: ex hoc habetur propositum, quia non oportet quod hic aedificans simul sit et non sit cum hoc aedificari sive cum hac domo in aedificari. Potest enim hic aedificans esse, etsi hoc aedificari non sit; et tamen hic aedificans est causa particularis in actu; igitur non oportet quod causa particularis et in actu simul sit et non sit cum effectu particulari et in actu.
3 Item finis particularis est causa in actu respectu efficientis particularis, et tamen non oportet quod finis et efficiens simul sunt et non sunt.
4 Item materia huius individui est causa particularis et in actu, et tamen materia huius individui non simul est et non est cum hoc individuo, immo materia huius individui, cum sit incorruptibilis, erit, quando hoc individuum non erit.
5 Item causa est prior suo effectu; sed illud quod est prius aliquo non oportet simul esse et non esse cum illo; igitur non oportet quod causa particularis et in actu simul sit et non sit cum suo effectu.
6 Ad oppositum est Aristoteles.B, , II, 3, 195b16–20
7 Ad quaestionem dicendum quod per ‘causam in actu’ possumus duo intelligere: vel causam exsistentem in actu vel causam actu operantem. Si per ‘causam in actu’ intelligitur causa actualiter exsistens, dico quod non oportet simul esse in actu cum suo effectu in actu. Effectus enim potest esse, quamvis causa non sit; nam domus potest esse, quando carpentator non est. Si per ‘causam in actu’ intelligitur causa actualiter operans et per ‘effectum in actu’ effectus in fieri, sic dico quod causa particularis et in actu simul est et non est cum suo effectu in actu, quia dum causa est actualiter operans, effectus est in fieri; nam dum aedificator est actu aedificans, domus est in aedificari.
8 Intelligendum quod causa particularis et in actu potest esse, quando effectus particularis est in actu, et potest esse, quando effectus particularis non est in actu. Nam hic aedificans potest esse, quando hoc aedificari est in actu, et etiam hic aedificans potest esse, quando hoc aedificari non est in actu. Et ita haec propositio ‘causa particularis in actu simul est’ etc. potest sic intelligi quod causa particularis in actu potest esse cum effectu particulari in actu et potest non esse cum eo. Causa tamen particularis in actu non potest esse nisi quando effectus universalis est in actu. Non enim potest hic aedificans esse in actu, nisi aedificari sit in actu.
9 Intelligendum etiam quod ista propositio ‘causa particularis’ etc. est intelligenda de causa #G 230a agente et non de aliis causis. Si tamen velimus dicere quod se extendit ad alias causas, tunc est dicendum quod materia est in actu respectu huius compositi, quando in actu est pars huius compositi. Et quando materia est in actu pars huius, tunc hoc est. Et quando hoc non est, materia non est in actu pars huius. Et idem est dicendum de forma. Similiter finis dicitur esse in actu, quando est illud propter quod agens operatur in actu. Melius tamen est dicere quod propositio intelligitur deAconi.; in G causa agente solum. Dicit enim Philosophus quod causae agentes singulares et illa quorum sunt causae simul sunt et non sunt, sicut medicus cum eo qui fit sanusB, , II, 3, 195b17–19.
10 Per iam dicta patet ad omnes rationes praeterquam ad ultimam. Et ad illam est dicendum quod non oportet causam esse priorem effectu tempore, sed natura.
Lectio 7. Quid sit casus et quid fortuna
1 ‘Dicitur autem fortuna et casus,’B, , II, 4, 195b31. Et est quartaAconi.; tertia G pars principalis huius libri, in qua Aristoteles determinat de duabus causis per accidens, scilicet de casu et fortuna. Et haec pars continet duas partes, quia primo declarat quid sit casus et quid sit fortuna, declarando naturam communem utriusque. Secundo incipit dare differentiam inter illa.
2 Dicit igitur primo quod casus et fortuna dicuntur collocari in numero causarum et multa dicuntur fieri et esse propter casum et fortunam. Ideo considerandum est quomodo fortuna et casus habent esse in his causis, et secundum quot modos possunt collocari in causis, et utrum sint eadem aut diversa, et quid sit utrumque. Et ideo considerandum est quid sit fortuna et casus.
3 Deinde ponit opinionesAconi.; opinionem G antiquorum negantium casum et fortunam esse, et hoc quia haec perscrutatio de casu et fortuna, quid sint, non potest fieri nisi concedendo fortunam et casum esse, quia quaestio quid est praesupponit quaestionem si est. Et ponit tres opiniones.
4 Prima opinio est eorum quiAconi.; quae G negabant casum et fortunam esse. Dicebant quia non sunt nisi nomina tantum. Ponit igitur Philosophus istam opinionem et duas rationes pro ista opinione.
5 Prima ratio est: nihil quod fit a causa determinata, fit a casu vel a fortuna; sed omne quod fit, fit a causa determinata; igitur nihil quod fit, fit a casu vel fortuna. Maior patet. Et minor declaratur: nam huius effectus, scilicet inveniendi debitorem in foro quem non est opinatus eum reperire – quem effectum dicimus esse a casu –, huius effectus est causa determinata, scilicet venientem velle emere; similiter est in aliis quae dicuntur esse a casu. NihilAconi.; vel G igitur fit a casu.
6 Ista ratio per Commentatorem formatur sic: si casus est, causa est; sed non est causa; igitur casus non est. Quod non est causa probo, quia causae sunt terminatae; et casus non est terminatus; igitur casus non est causaBAverr., In Phys., II, comm. 40, f. 64E.
7 ‘Et dubitabit autem’B, , II, 4, 196a8. In ista parte ponit Philosophus secundam rationem destruentem casum et fortunam esse, quoniam si casus esset, dubitabit aliquis propter quid nullus antiquorum sapienter dicens causas de generatione et corruptione aliquid determinavit de casu et fortuna, sed nihil opinabantur casum et fortunam esse.
8 Est igitur haec ratio: si casus et fortuna aliquid #G 230b essent, antiqui sapientes determinantes de causis aliquid determinassent de casu et fortuna; sed ipsi non determinabant de casu et fortuna; igitur casus et fortuna non sunt.
9 ‘Sed hoc mirabile’B, , II, 4, 196a11. In ista parte Philosophus contradicit huic opinioni et primo contradicit primae rationi dicens quod hoc est mirabile: multa enim sunt et fiunt a casu et fortuna et in hoc omnes homines conveniunt; et tamen illa quae sic facta sunt a casu et fortuna non ignoramus nec illi ignorant, et quamvis fiant a casu et fortuna, quomodoAconi.; tamen G contingit reducere unumquodque eorum in aliquam causam determinatam eorum quae sunt, sicut dixit et probavit antiqua ratio supra dicta casum destruens et fortunam.
10 Unde ad istam rationem dicendum quod illud quod sic fit a casu, fit a causa determinata, sed illa causa non est causa determinata respectu effectus casualis, sed est determinata respectu proprii effectus. Unde licet omnia quae fiunt possunt reduci ad causam determinatam, tamen de numero eorum quae habent causam determinatam dicimus aliqua esse a fortuna et alia non esse a fortuna.
11 ‘Unde et quodam modo’B, , II, 4, 196a16. In ista parte Aristoteles contradicit secundae rationi et ostendit quod ista ratio quam dixerunt ad probandum quod casus nihil est, quia antiqui nihil locuti sunt de casu, nec est ratio demonstrativa nec probabilis, sed solum est accusatio antiquorum, quia antiqui debebant loqui de casu et fortuna. Quodam modo esset facienda mentioAconi.; memoria G apud antiquos ipsorum, scilicet casus et fortuna. Et quod ipsi hoc dimiserunt, non est ratio ad probandum quod casus et fortuna non sunt, sed est accusatio antiquorum, quia quaerentes causas rerum esse litem et amicitiam, ut Empedocles, aut intellectum, ut Anaxagoras, aut ignem aut aliquid talium, scilicet aliorum corporum, sicut ponunt illi qui non concedunt nisi causam materialemAconi.; naturalem G, tamen non opinabantur fortunam esse aliquid de numero causarum. Et hoc est inconveniens, quod nihil locuti sunt de casu et de fortuna et reliquerunt ea esse, sive putaverunt casum et fortunam esse sive non. Si enim putarent casum et fortunam non esse, malumAconi.; manifestum G est quod hoc non notificabant. Si etiam putarent casum et fortunam esse aliquid, tunc est magis inconveniens quod nihil dixerunt de ipsis. Empedocles autem et alii aliquando utebantur fortuna et nihil dixerunt de ipsa. Dixit enim Empedocles aerem non semper congregari superius, scilicet in unum chaos confuse, sed ut contingit a fortuna. Dicit enim Empedocles aerem moveri sicut currens collisit se, multotiens autem aliter, et dicit plures partes animalium fieri a fortuna. Empedocles autem posuit casum esse aliud a suis principiis, scilicet a lite et amicitia. Oportet igitur ipsum dicere quid sit casus. Ista igitur ratio non probat casum non esse, sed magis accusat antiquos.
12 ‘Sunt autem’B, , II, 4, 196a24. In ista parte Aristoteles #G 231a destruit aliam opinionem, quae ponit quod casus est ultima causa omnium. Et primo ponit opinionem, deinde destruit eam. Dicit igitur quod sunt quidam dicentes casum esse causam huius caeli et omnium mundanorum. Deinde inducit inopinabile quod sequitur ex hac opinione. Si enim motus caeli, qui est causa omnium entium hic inferius, sit a casu, omnes causae rerum essent a casu. Quod enim invenitur ab illo quod est casu, invenitur a casu. Si igitur motus caeli, qui largitur aliis entibus ordinem, esset a casu, omnes causae rerum essent a casu.
13 ‘Et multum’B, , II, 4, 196a28. In ista parte inducit aliud inopinabile dicens quod hoc est multum mirabile, quod anima et plantae et alia quae viliora sunt corporibus caelestibus non sunt a casu, sed a causis determinatis, et quod corpora caelestia sunt a casu. Nunc autem animalia et plantae sunt a causis determinatis et non a casu. Non enim est a casu quod ex semine olivae fiet oliva vel quod ex semine hominis fiet homo. Cum igitur ista inferiora habent causas determinatas, inconveniens est quod corpora caelestia, quae largiuntur istis inferioribus ordinem, non habent causas determinatas.
14 ‘Et sunt igitur’B, , II, 4, 196a35. In ista parte inducit Philosophus sermonem declarantem quod necesse est perscrutari de hoc, scilicet utrum casus sit causa ultima omnium entium, quia iste sermo destruit primum principium. Et notificat quod perscrutari de hoc est magis necessarium quam perscrutari de natura casus. Sed ista perscrutatio non est propria huic scientiae; ideo Philosophus non loquitur hic multum de ista opinione.
15 Ostendit tamen quod aliquidAconi.; aliter G est loquendum de hoc, dicens quod dignum est consideratione utrum sic sit, sicut dixit ista opinio, vel non. Deinde incipit loqui aliquantulum cum istis qui dicunt quod casus est causa ultima omnium et ponit unum maximum inconveniens quod accidit eis, dicens quod praeter inconveniens praedictum est aliud inconveniens. Inconveniens est attribuere omnia quae apparent in caelo casui – et hoc, dico, ipsos videntes in caelo nihil fieri a casu; numquam enim senseruntAconi.; sentierunt G nec sentiunt aliquid in caelo fieri a casu – et attribuere omnia quae apparent in omnibus quae sunt sub caelo ordini et non casui. Videmus enim multa in istis inferioribus contingere a casu et nihil videtur in caelo a casu. Ideo merito deberet dici e contrario, scilicet quod inferiora attribuuntur casui etAconi.; vel G superiora caelestia ordini et in causis determinatis.
16 ‘Sunt autem’B, , II, 4, 196b5. Cum Philosophus posuit duas opiniones, quarum una destruxit casum, alia nimis extollebat, hic ponit Philosophus tertiam opinionem, quae ponit quod casus et fortuna sunt immanifesta intellectui humano, cum sint quaedam divina et feliciora quam quae ab intellectu humano comprehendi possunt. Sed ista opinio non contradicit, quia est irrationalis – irrationale enim est ut sit aliqua causa ignota naturaliter – et etiam quia contradictio sufficiens contra eos est demonstrare quid sit casus. Si enim #G 231b demonstratur eis quidAconi.; quod G sit casus, patet quod casus non est res immanifesta humano intellectui.
17 ‘Primum quidem igitur’B, , II, 5, 196b10. In ista parte perscrutatur Aristoteles de natura casus et fortunae. Et incipit declarare per divisionem quod casus et fortuna sunt in rebus quae sunt in minori parte sive in his quae contingunt in paucioribus. Et ponit talem divisionem: eorum quae sunt quaedam fiunt semper eodem modo et quaedam frequenter et quaedam fiunt nec semper nec frequenter. Sed casus et fortuna nec sunt in illis quae fiunt semper nec in illis quae fiunt frequenter; et huiusmodi sunt illa quae fiunt in minori parte. Igitur casus et fortuna solum habent esse in illis quae habent esse in minori parte.
18 Et syllogismus componitur sic: casus aut est in rebus necessariis aut in rebus possibilibus in maiori parte aut in illis quae fiunt in minori parte; sed non invenitur in necessariis neque in possibilibus in maiori parte; igitur necessario invenitur in eis quae fiunt in minori parte.
19 Deinde inducit testimonium hominum ad hoc – homines enim rationantur super hoc ex conversioneAconi.; contingenti G exsistente inter illa –, dicens quod homines dicunt haec quae nec sunt necessaria nec possibilia in maiori parte fieri a casu et fortuna, et quae fiunt in minori parte fiunt a casu et fortuna, et ex hoc scimus quod ea quae fiunt a casu et fortuna nec sunt semper nec frequenter, sed sunt in minori parte.
20 Commentator movet hic dubitationem. Et haec est dubitatio: de numero eorum quae nec sunt necessaria nec possibilia in maiori parte, quaedam sunt possibilia aequaliter et quaedam in minori parte. Quaerit igitur Commentator utrum casus invenitur in utroque, scilicet in contingenti aequaliter et in contingenti in minori parte. Et secundum quod narrat Avicenna, posterioresAconi.; Philosophus primo Physicorum G Peripatetici dicunt quod casus invenitur in eis quae sunt possibilia in minori parte et non in eis quae sunt possibilia aequaliter; et haec fuit sententia Themistii. Sed AvicennaAconi.; Democritus G dicit quod casus est in utroque, scilicet in contingentibus aequaliter et in contingentibus in minori parte. Et Avicenna narrat rationes dicentium contrarium et solvit eas. Alii probant quod casus non fit in contingentibus aequaliter, quia aliqua sunt contingentia aequaliter respectu potentiae motivae, ut ambulatio et quies, et tamen cum aliquis sit ambulans, non dicimus quod ipse ambulat a casu nec quodAconi.; cum G contingunt talia; igitur contingentia aequaliter non debent dici fieri a casu. Sed huic contradicit Avicenna sic, quod impossibile est invenire aliquid quod dicitur necessarium respectu unius et casuale respectu alterius. Similiter possibile est invenire aliquid quod est in maiori parte respectu unius et possibile est in minori parte respectu alterius. Et quasi intendit quod ambulatio, si attribuaturAconi.; attributio G potentiae motivae, sit casualis, quiaAconi.; talis quod G in natura illius potentiae non est plus movere quam quiescere, sed si ambulatio attribuantur ad appetitum, qui facit motum, non erit casualisAconi.; talis GBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66G–I.
21 Sed Commentator arguit contra illud primo sic: si aliquid debeat dici necessarium et contingens in pluribusAconi.; minus in plus G respectu alterius et contingens in paucioribus respectu tertii et non #G 232a debeat dici aliquid necessarium velAconi.; sed G contingens nisi in respectu, sequitur quod nihil esset naturaliter necessarium neque naturaliter contingens in paucioribus neque in pluribus, quia qua ratione dicitur necessarium respectu unius, dicetur contingens respectu alterius, et ita nihil esset absolute necessarium vel absolute contingensBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66I, sicut dictum est.
22 Postea arguit contra Avicennam ex dictis eius. Ipse enim dixit quod ambulatio vel quies est casualisAconi.; causalis G respectu potentiae motivaeAconi.; movente G et respectu appetitus non est casualisAconi.; causalis GBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 113). Ex hoc arguit sic Commentator: si respectu appetitus non sit casualisAconi.; causalis G, non est nisi quia appetitus determinat unam partem, quia siAconi.; vel G non esset ibi appetitus determinans, neutra pars proveniret. Unde ad hoc quod contingens aequale faciat alteram partem, oportet ponere appetitum vel aliquam causam determinantem illud contingens aequaleAconi.; essentiale G, quia si non determinaretur, neutra actio esset dignior ut sit quam reliquaBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66I–K. Ex istis concludit Commentator propositum suum quod, cum actio non invenitur ex contingenti aequaliterAconi.; essentialiter G nisi ex alia causa extrinseca coniuncta cum eo, et illa causa extrinseca non est causa in pluribus, quia tunc non ageret a casu nec a fortuna, nec est causa contingens aequaliter, quia ex causa contingente aequaliter, secundum quod est contingensAconi.; manente G aequaliter, nulla actio provenit, igitur quae proveniunt a casu proveniunt in minori parteBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66K–L. Et sic patet quod Aristoteles non dimisit aliquem modorum in quibus invenitur casus, quia casus non est in contingentibus aequaliter.
23 Deinde Commentator reprobat differentiam quam Avicenna ponit inter contingens in pluribus et necessarium, scilicet quod solum differunt in hoc quod contingens in pluribus habet impedimentum et necessarium nonBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66L–M. Unde Avicenna primo suae Physicae capitulo decimo tertio dicit quod haec est differentia inter semper et saepe, quod ei quod est semper non adversatur contrarium impediens, sed ei quod est saepe adversatur contrarium impediens. Unde si ab eo quod est saepe removentur contraria et impedientia, sequitur quod fiat necessariumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111). Unde secundum ipsum contingens in pluribus est illud quod natum est necessario et semper evenire, quantum est ex natura sua; quod autem non semper evenit, hoc est propter impedimentum.
24 Contra hoc arguit Commentator sic: secundum hoc sequitur quod omnia contingentia in pluribus sunt naturaliter necessaria BAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M, quia quantum est ex natura ipsorum, necessaria sunt. Et ideo Commentator ponit aliam differentiam inter contingens in pluribus et necessarium, dicens quod contingens in pluribus est illud in cuius natura est possibilitas, ut eius actio deficiet in minori parteBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M. Et per hoc quod in natura eius est possibilitas deficiendi, differt a necessario. Et non est sicut Avicenna dicit, quod in natura sua non differt a necessario, sed solum in extrinseco. Et dicit quod propter hoc invenitur impedimentum extrinsecum, quia in natura contingentium in pluribus est possibilitas ad deficiendum, et nisi invenietur ibi impedimentum in contingentibus in pluribus, sequeretur quod possibilitas in illis ad deficiendum esset otiosa. Necessarium autem non habet in sua natura possibilitatem ut eius actio deficiat, et ideo, si inveniretur impedimentum, illud impedimentum esset otiosum; et natura nihil agit otioseBAverr., In Phys., II, comm. 48, ff. 66M–67A.
25 Postea Commentator inquirit #G 232b in quibus habet esse contingens aequaliter, et dicit quod contingentia aequaliterAconi.; in qua G dicitur de causa agente et de causa recipiente. Inquirit autem in qua illarum causarum recipitur contingens aequaliter. Non invenitur in potentiis activis per se, sed in potentiis passivis, sicut in prima materia et in anima concupiscibili. Prima enim materia est passiva ad recipiendum duo contraria aequaliter et ideo receptio utriusque contrariorum est illi naturalis. Et similiter est de anima concupiscibili; ipsa enim est passiva ad actiones contrarias aequaliterBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67A. Et probat quod non sit aliqua causa agens contraria aequaliter, et hoc in omni tempore et hoc intelligendo de agente naturaliter, quia si sic, natura ageret otiose. Potentiae igitur ad esse et non esse essent aequales in eisdem per seBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67B, sed hoc est otiosum in natura, quia impossibile est quod aequaliter causat esse et non esse.
26 SedAconi.; similiter G aliquis posset dicere quod in natura primae materiae sunt potentiae ad esse et non esse aequales; et tamen illae potentiae non sunt otiosae. Ad illud dicit quod, cum dicimus quod potentia in materia prima est aequalis ad esse et non esse, intendimus quod duo contraria inveniuntur in ea in temporibus aequalibus oppositis, ut pluviam esse et non esse aequaliter, sed hoc in hieme et hoc in aestate, et causarum alternatio agentium haec duo aequaliterAconi.; essentialiter G in temporibus aequalibus est necessaria, et sunt corpora caelestia, et actio eorum in causatis est in maiori parte, et ideo sunt causae eorum quae non sunt aequaliterAconi.; essentialiter GBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67B–C.
27 Cum igitur apparet quod contingens aequaliterAconi.; essentialiter G non invenitur in potentiis activis, sed passivis, et non nisi in passivis quorum praeparatioAconi.; properatio G ad receptionem duorum contrariorum est aequalis, sive sit anima sive non anima – in potentiis autem passivis quae dignius recipiunt alterum contrariorum quam reliquum, non est contingens aequaliterAconi.; essentialiter G –, ex istis concludit Commentator finaliter propositum suum contra Avicennam, scilicet quod non sunt aliquae actiones contingentes aequaliter, dicens quod contingens aequaliter invenitur in passione, non in actione, nec inveniuntur actiones quae sunt aequaliter. Passivum enim non exit ad actum nisi a potentia ad activa. Quamvis autem contingens aequaliter inveniatur in potentia passiva, nisi cum hoc inveniretur in potentia activa, sequeretur quod non sunt aliquae actiones quae contingunt aequaliter. Et haec est causa quare Aristoteles dimisitAconi.; divisit G contingens aequaliter in hoc capituloBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67D.
28 ‘Eorum autem quae sunt’B, , II, 5, 196b18. Postquam Aristoteles declaravit quod casus et fortuna sunt in rebus quae sunt in minori parte, declarat in istaAconi.; illa G parte quod casus et fortuna fiunt in rebus quae sunt propter aliquam causam, ex quibus invenitur alius finis quam iste propter quem sunt. Dicit igitur quod de numero eorum quae fiunt in minori parte, quaedam fiunt propter finem, cuiusmodi sunt actiones a cognitione et voluntate, alia vero non fiunt propter finem, et sunt actiones otiosae vel actiones quae sunt sine #G 233a cognitione, ut confricatio barbae et huiusmodi. Et de numero eorum quae sunt propter finem, alia sunt secundum propositum, alia non sunt secundum propositum, sed secundum naturam. Ambo autem, scilicet casus et fortuna, suntAconi.; sunt casus et fortuna G in his rebus quae sunt propter finem aliquem, ex quibus tamen invenitur aliud quam iste finis in minori parte.
29 ‘Quare manifestum est’B, , II, 5, 196b19. Ex quo in rebus quae fiunt in minori parte quaedam fiunt ex rebus quae sunt propter aliquem finem et quaedam fiunt ex rebus quae non fiunt propter aliquem finem, manifestum est quod in his quae sunt extra necessaria et extra contingentia in pluribus, scilicet in illis quae nec sunt necessaria nec contingentia in pluribus, sunt quaedam in minori parte circa quae contingit esse propter hoc, id est propter finem. Et illa quae sunt propter finem, sunt quaecumque aguntur ab intellectu et a natura.
30 ‘Huiusmodi ergo’B, , II, 5, 196b23 etc. Hic declarat Philosophus quod casus et fortuna sunt causae agentes per accidens. Nam illa quae fiunt ab agente propter finem, sive fiunt a natura sive a proposito, cum fiunt secundum accidens, dicimus ea esse a fortuna et a casu; et sic casus et fortuna sunt causae agentes per accidens. Sicut enim est aliquod ens per se et aliquod ens per accidens, sic est aliqua causa per se et aliqua causa per accidens, ut ars aedificatoria est causa per se domus, sed album et musicum, quae accidunt aedificatori, sunt causae per accidens domus.
31 Et addit Commentator quod secundum expositores differentia est inter illud quod agit a casu et causam per accidens. Nam causa per accidens, ut musica aut medicina, non operatur in domum, sed dicitur causa per accidens, quia accidit causae agenti, sed casus dicitur causa per accidens, quia ex eo fit aliquid per accidens, non tamen illud propter quod estBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 68A–B.
32 ‘Per se igitur causa’B, , II, 5, 196b27–28. Hic declarat Philosophus quod possibile est quod uni causae per se accidant infinita per accidens. Et per hoc vult notare quod causa per accidens est causa non terminata, quoniam illud quod fit per accidens potest fieri ab infinitis talibus causis. Dicit igitur Philosophus quod causa per se est finita, causa per accidens infinita, non terminata. Infinitae enim causae per accidens accidunt eidem causae per se. Si igitur in his quae fiunt propter finem fiat aliquid per aliquid per accidens, ita quod causae agentes eius sint causae per accidens, tunc debet fieri a casu et fortuna.
33 ‘IpsorumAconi.; peccatorum G autem’B, , II, 5, 196b31. In ista parte declarat Aristoteles in exemplo quod casus et fortuna collocantur in causis agentibus quae sunt propter aliquid. Dicit tamen primo quod differentia eorum ab invicem, scilicet casus et fortunae, est posterius determinandum, sed nunc erit manifestum quod casus et fortuna sunt in hisAconi.; viis G quae propter aliquem finem.
34 Exemplum hocAconi.; hic G est: si aliquis creditor sciret debitorem suum esse in foro, ipse veniret ad forum causa recipiendi pecuniam suam, delaturus pecuniam secum a debitore. Ponatur igitur quod ipse veniat ad faciendum aliquid aliud, puta ad emendum aliquid, et non ad recipiendum pecuniam suam, et inveniat debitorem suum in foro et accipiat pecuniam suam ab eo. Dicetur quod est a casu, quia quando venit #G 233b ad forum, non intendebat accipere pecuniam.
35 Sic igitur patet quod casus est in agentibus propter finem, ubi evenit aliquid praeter finem intentum. Sic igitur patet quod casus et fortuna sunt in his quae fiunt propter aliquid et sunt causae per accidens. Nam si aliquis proponens accipere pecuniam veniat ad forum causa recipiendi pecuniam et recipiat pecuniam, talis receptio pecuniae non est per accidens nec a fortuna. Unde ire ad forum potest esse causa per se reportationis pecuniae a debitore, et tunc non est reportatio pecuniae a casu, et potest esse causa per accidens reportationis pecuniae, et tunc reportatio pecuniae est a casu. Casus igitur est causa per accidens.
36 ‘Manifestum causarum’B, , II, 5, 197a5. In ista parte concludit Philosophus definitionem fortunae per illas tres differentias quas hic Philosophus enumerat, quando dicit: ‘manifestum itaque quod fortuna est causa secundum accidens in his quae sunt in minori parte secundum propositum eorum quae propter hocAconi.; haec G sunt’B, , II, 5, 197a5–6.
37 Haec igitur est definitio fortunae: fortuna est causa per accidens eorum quae fiunt in minori parte in agentibus a proposito eorumAconi.; ea G quae sunt propter finem aliquem. Et dicit quod est causa per accidens, ut distinguat inter fortunam et causam per se. Et dicit ‘in his quae agunt secundum propositum’, ut distinguat fortunam a casu. Fortuna enim solum fit in rebus voluntariis, sed casus fit indifferenter in rebus voluntariis et in his quae sunt a natura. Et ideo dicit Philosophus quod intellectus et fortuna sunt circa idem. Fortuna enim est causa per accidens in his rebus quae sunt ab intellectu, id est a cognitione, et propter aliquid. Ideo subiectum fortunae et cognitionis est idem. Subiectum enim fortunae et propositi est idem; et propositum non est extra intellectum; igitur subiectum fortunae non est intellectus. Aliud igitur est subiectum fortunae quam casus.
38 Et dicit Commentator quod Aristoteles in hac definitione contentus est dicere subiectum fortunae et tacuit definitionem casus, quia necessarium est quod illud quod fit a natura simile est in hoc, sicut illud quod fit ex voluntateBAverr., In Phys., II, comm. 48, ff. 68M–69A. Unde consimilis definitio est intelligenda de casu respectu sui subiecti, qualis hic dicitur de fortuna respectu sui subiecti.
39 ‘Infinitas’B, , II, 5, 197a8 etc. In ista parte notificat Aristoteles quod cognitio non continet casumAconi.; causam G et quod nulla scientia speculativa perscrutatur de illo, cum nullum ens intentum naturaliter proveniat ex eo. Unde nulla scientia speculativa habet perscrutari de causis casualibus, quia tales causae non sunt terminatae, sed infinitae, et de infinitis non est scientia. Et propter hoc videtur quibusdam quod fortuna est infinita et immanifesta homini, quia scientia eius non est terminata apud nos. Et ideo videtur aliquibus quod nihil fit a fortuna.
40 Intelligendum est quod nulla scientia speculativa perscrutatur in speciali de causis casualibus et fortuitis, quia tales causae sunt infinitae. Verumtamen aliqua scientia speculativa, ut videlicet istaAconi.; illa G scientia, perscrutatur de casu et fortuna in generali, demonstrando in quo genere sunt et qualiter haec sunt causae per accidens.
41 ‘Et est causa’B, , II, 5, 197a13. Hic probat quod casus est causa per accidens et non per se, et hoc sic: infinitae sunt causae per accidens; sed #G 234a illud quod est a casu, habet causas infinitas; igitur casus est causa per accidens.
42 Maiorem huius rationis verificat per exemplum dicens quod aedificator est causa per se domus et causae per accidens domus sunt infinitae, ut si aedificator sit, aut igitur est musicus aut albus; et tunc illa sunt causae per accidens domus, quia accidunt aedificatori, qui est causa per se domus. Unde illa quae accidunt causae per se sunt causae per accidens. Cum igitur infinita accidant causae per se, dicitur quod causae per accidens sunt infinitae.
43 Aliud exemplum est de debitore: huius effectus quiAconi.; quae G est recipere pecuniam a debitore sunt infinitae causae casuales, quia potest esse quia vadit ad forum ad videndum aliquid, scilicet amicum, aut ad prosequendum aliquid, scilicet servum, aut ad fugiendum aliquid, scilicet inimicum, et sic contingit procedere in infinitum in causis casualibus.
44 ‘Et esse quidem dicere’B, , II, 5, 197a18. Philosophus hic ostendit quid veritatis habet illa opinio de casu et fortuna quae dicit quod casus et fortuna sunt causae immanifestae humano intellectui. Nam ex quo casus et fortuna sunt causae per accidens et causae per accidens sunt causae infinitae et de infinitis non est scientia certa, sequitur quod de casu et fortuna non est scientia certa. Opinio igiturAconi.; autem G dicens quod casus et fortuna sunt immanifesta humano intellectui aliquid veritatis habet, scilicet in hoc quod non est scientia certa sive certa ratio reddenda.
45 ‘Quare autem infinitae’B, , II, 5, 197a20. In ista parte Philosophus movet unam dubitationem. Dictum est enim quod casus et fortuna sunt causae per accidens. Et causae per accidens sunt duplices, quaedam propinquae et quaedam remotae. Est autem dubitatio quae causa per accidens debet attribui casui, utrum causa propinqua aut causa remota. Et ponit exemplum de causa per accidens propinqua et remota, ut aestus et calor solis aut spiritusAconi.; specie G et adventus venti sunt causae propinquae sanitatis, sed depilare, id est radere barbam, non est causa propinqua sanitatis, sed est causa remota. Et sciendum quod de numero causarum per accidens quaedam sunt remotae et quaedam propinquae. Et Philosophus intendit dicere quod causae remotae per accidens non numerantur in causis casualibus, cuiusmodi est abradere barbam, sed causae propinquae per accidens, sicut sol et ventus, numerantur in causis casualibus. Et sic patet solutio ad dubitationem.
46 ‘FortunaAconi.; forma G autem’B, , II, 5, 197a25. In ista parte declarat Philosophus quod in usu hominum non dicuntur bonitas et malitia casus et fortunae nisi de singularibus exsistentibus in actu aut de illis quae sunt quasi exsistentes in actu, dicens quod fortuna dicitur bona, cum bonum aliquod eveniat in actu, et fortuna dicitur prava, cum pravum aliquod eveniat actu. Eufortunia et disfortunia sunt, cum haec, scilicet bonum et malum, magnitudinem habent. Unde bonitas et malitia fortunae usitantur, quando fortuna fuerit magna, magis quam usitatur bona fortuna et mala fortuna. Unde propter hoc quod malitia et bonitas dicuntur fortunae in maximis casibus, ideo attingereAconi.; accipere G in foro magnum malum aut magnum bonum, quamvis illa non eveniant, dicitur discontingere aut eucontingere, quia intellectus dicit illud quod #G 234b propinquum est ad habendum, quoniam sic est, id est quod habetur. Unde homines tenent ista quae sunt propinqua ad habendum quasi habita, quod non nisi secundum parum deesseAconi.; deest G videntur de habere.
47 Adhuc Philosophus dicit quod rationabiliter eufortuniumAconi.; eufortuniis G est incertum, quia fortuna est incerta. Nihil enim eorum quae sunt a fortuna possibile est esse neque sicut semper neque sicut frequenter. Et dicit quod eufortuniumAconi.; eufortuniis G est res incerta, ne homo decipiaturAconi.; deopinetur G in sua vita mundana ex quo accidit ei bonitas casus.
48 ‘Est ergo utrasque’B, , II, 5, 197a32. In ista parte dat Philosophus definitionem communem continentem casum et fortunam dicens: ‘est igitur utrasque causas’, scilicet casum et fortunam, ‘esse causas per accidens et in contingentibus fieri neque simpliciter’, id est necessariisAconi.; necessarius G, ‘neque frequenter et esse eorum quaecumque sunt propter finem’. Unde tam casus quam fortuna est causa per accidens in his quae fiunt in minori parte et eorum quae fiunt propter finem.
49 Istud capitulum continet duas partes principales. In prima parte ponuntur opiniones antiquorum de casu et fortuna. In secunda parte ponit Philosophus opinionem propriam. Prima pars continet tres partes, secundum quod sunt tres opiniones antiquorum de casu et fortuna. Secunda pars continet octoAconi.; duas G partes. In prima declaratur quod fortunae et casus sunt in rebus quae sunt in minori parte. In secunda parte declaratur quod casus et fortuna sunt causae agentes per accidens. In tertia parte declaratur quod casus et fortuna sunt in his quae sunt propter aliquid. In quarta parte concludit definitionem fortunae. In quinta parte declarat quod nulla scientia speculativa perscrutatur de causis casualibus. In sexta parte solvitur una dubitatio, quae est utrum casus et fortuna dicuntur causae per accidens propinquae vel remotae. In septima parte declaratur quod in usu hominum non dicitur bonitas et malitia casus et fortunae nisi de singularibus exsistentibus in actu. In octava parte ponit unam definitionem communem continentem casum et fortunam.
Quaestio 11
1 Circa illud capitulum quaeratur utrum casus et fortuna habeant esse in rebus.
2 Videtur quod non, quia per Commentatorem secundo Metaphysicae commento vicesimo tertio impossibile est ut agens corporum particularium transmutet materiam nisi mediante corpore supracaelesti. Ex hoc habeo quod omne quod evenit in istis inferioribus provenit ex aliqua causa supracaelesti; sed substantia supracaelestis non agit aliquid a casu; igitur in istis inferioribus non provenit aliquid a casu.
3 Item si aliquid proveniret a casu, illud actu eveniret a voluntate aut a natura, quia omne quod evenit, aut evenit a natura aut a voluntate; sed nec illud quod evenit a natura nec illud quod evenit a voluntate, evenit a casu; igitur nihil evenit a casu. Probatio assumpti quod illud quod evenit a natura non evenit a casu, quia agens naturalis agit ex necessitate suae naturae, sicut ignis de necessitate comburit; sed tale agens non agit a casu; igitur nullum casualeAconi.; causale G provenit ex natura. Similiter nihil quod est a voluntate #G 235a est a casu, quia si aliquid sit a voluntate, illud intenditur a voluntate aut non. Si intenditur a voluntate, non est casualeAconi.; causale G per Philosophum. Si non intenditur a voluntate, igitur non est voluntarius et per consequens non est factum a voluntate. Igitur nihil quod fit a voluntate, fit a casu.
4 Item si casus habet esse, esset causa efficiens per accidensB, , II, 5, 197a5–6, 32–35; II, 6, 198a5–7, sicut Philosophus dicit; sed hoc est falsum. Probatio, quia posito quod Socrates fodiat in agre et inveniat aurum, illa inventio auri est a casu; et hic non est aliqua causa efficiens nisi Socrates; igitur Socrates est casus, quod est falsum.
5 Ad oppositum est Aristoteles.B, , II, 5–6, 196b10–198a13
6 Ad quaestionem dicendum quod casus et fortuna habent esse in rebus. Quod patet, viso quid sit casus et fortuna. Secundum Philosophum casus est causa eorum quae sunt per accidens et nec sunt semper nec frequenter et in his quae fiunt propter finemB, , II, 5, 197a32–35. Et solum unum addit fortuna supra casum, scilicet quod fortuna est in habentibus propositum. Unde fortuna est causa per accidens in habentibus propositum eorum quae fiunt nec semper nec frequenter in his quae fiunt propter finem. Cum igitur multa sic fiant per accidens quae nec fiunt semper nec frequenter in his quae fiunt propter finem, sequitur quod multa fiant a casu, et per consequens casus reperitur in rebus. Et sic est de fortuna.
7 Intelligendum secundum Commentatorem quod causa secundum accidens est duplex: quaedam enim quae non operatur ad effectum omnino, et dicitur causa per accidens, quia accidit agenti, et sic musica vel albedo est causa per accidens domus. Alio modo dicitur causa per accidens illud ex quo fit aliquid per accidensBAverr., In Phys., II, comm. 50, f. 68A–B, ita quod aliquo modo operatur ad effectum, et illo modo est casus causa per accidens. Casus enim est causa effectus agens per accidens ad effectum.
8 Ulterius intelligendum est quod de numero eorum quae fiunt quaedam sunt necessario et quaedam contingenter. Illa quae fiunt necessario, dicuntur semper fieri. Quod autem aliqua fiant contingenter, contingit tripliciter, secundum quod triplex est contingens, scilicet contingens in pluribus et in paucioribus et ad utrumlibet. Illa quae contingunt in pluribus, dicuntur fieri frequenter. Et circa tale contingens non habet fieri casus et fortuna, sed habent fieri circa contingens in paucioribus et circa contingens raro, quod idem est.
9 Intelligendum quod Avicenna primo suae Physicae capitulo tertio decimo dicit quod haec est differentia inter illud quod est semper et illud quod est frequenter, quia illud quod est semper non potest habere impedimentum, sed illud dicitur esse frequenter, quod semper est, nisi aliquid prohibeat. Unde dicit quod illud quod est frequenterAconi.; semper G, si removeantur prohibentia et contraria, fiat necessariumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111). Et ideo fallit raro, quod non fallit nisi impeditur. Sed Commentator isto secundo, commento quadragesimo octavo, dicit contra Avicennam sic, dicens, quod differentia est inter contingens ut in pluribus et necessarium non est quod contingens in pluribus non habet impedimentum nisi raro et necessarium non habet impedimentum, ut dicit Avicenna; secundum enim hoc sequitur quod omnia naturaliter sint necessariaBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66L–M. Et quod hoc sequatur patet, quia per Avicennam contingens ut in pluribus est necessarium, si non esset impedimentum extrinsecumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111); #G 235b circumscribendo igitur omne impedimentum extrinsecum, illud quod est contingens ut in pluribus non habetur ex se quod posset deficere et ita ex natura sua esset necessariumAconi.; necessaria G et ita esset naturaliter necessariumAconi.; necessaria G. Et ideo dicit Commentator quod contingens in pluribus est illud in cuius natura est possibilitas, ut eius actio deficiat in minori parte; ideo invenitur illic impedimentum extrinsecumBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M. Unde in natura contingentis in pluribus invenitur possibilitas ad non essendum et propter hoc invenitur impedimentum extrinsecum et non econtra. Propter enim impedimentum extrinsecum modo est tota contingentia et possibilitas ad non esse idem in contingente ut in pluribus. Et quod autem oportet quod contingens in pluribus habeat impedimentum extrinsecumAconi.; intrinsecum G, declarat Commentator, quia aliter possibilitas naturalis quae est in tali contingenti esset otiosaBAverr., In Phys., II, comm. 48, ff. 66M–67A.
10 Et sic patet secunda particula definitionis casus, scilicet quod casus est eorum quae fiunt nec semper nec frequenter. Casus enim non est eorum quae fiunt semper – manifestum est – nec eorum quae fiunt frequenter, quia illa dicuntur fieri frequenter quae semper fiunt, nisi fiat impedimentum.
11 Tertia particula, scilicet quod casus est in his quae sunt propter finem, additur per Commentatorem ut per hoc distinguatur inter casum et actiones otiosas, cuiusmodi est confricatio barbae, quia accidit sine cognitioneBAverr., In Phys., II, comm. 49, f. 67G. Talis enim actio non est a casu, quia non est propter finem excogitatum.
12 Ad primum argumentum dicendum quod non est inconveniens quod aliquid proveniat a casu a substantia supracaelesti mediante aliquo agente.
13 Contra: substantia supracaelestis non potest impediri ab eo quod causat; igitur a substantia supracaelesti non provenit aliquid a casu.
14 Dicendum concedendo quod substantia supracaelestis non potest impediri ab eo quod intendit producere, et ideo nihil quod intenditur a substantia supracaelesti producitur a casu. NuncAconi.; ideo G a substantia caelesti non intenditur aliquod individuum, sed natura speciei, ut patet per Avicennam primo suae Physicae capitulo primo, qui dicit quod species intenditur a natura et non individuumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 8–9). Modo species non producitur a casuBAverr., In Metaph., VII, comm. 22, f. 172I, ut patet per Commentatorem septimo Metaphysicae. Et ideo concedo quod substantia supracaelestis non impeditur ab eo quod per se intendit.
15 Ad aliud argumentum dicendum quod aliquid evenit a casu tam a natura quam a voluntate. Tamen illud quod est intentum a natura vel a voluntate non evenit a casu. Aliqua tamen fiunt a natura et a voluntate praeter intentionem et illa eveniunt a casu. Et hoc intendit Commentator commento quinquagesimo secundo huius. Ibi dicit quod omne quod fit a casu, fit a causa naturali aut a casu voluntariaBAverr., In Phys., II, comm. 65, f. 72L. Et per hoc intendit quod casualia fiunt a natura et a voluntate, sed praeter intentionem. Et quando probatur quod casuale non provenit a voluntate, quia nihil provenit a voluntate nisi volitum et intentum a voluntate, verum est per se; aliquid tamen provenit a voluntate per accidens, quod non est intentum a voluntate. Et quando probatur quod casualia non fiunt a natura, quia agens naturale agit ex necessitate suae naturae et non casualiter, dicendum quod ab agente naturali potest evenire effectus casualis, sed si illud agens sitAconi.; ut G mere naturale, tunc casualitas est ex parte effectus et non ex parte causae, sicut patet in exemplo Avicennae: ignis comburit pannos pauperis a casu, sed ita non est ex parte ignis, sed ex parte effectus, quia accidit #G 236a tale combustibile esse istius pauperisBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 134). Unde ubi est mere naturale agens, casualitas non est ex parte agentis. Et hoc probat argumentum; tamen non probat quin agens naturale casualiterAconi.; causaliter G producit effectum in casualitate quae accidit in effectum.
16 Unde intelligendum est quod quandoque accidit casualitas ex parte causae et ex parte effectus insimul, et aliquando ex parte causae tantum, et aliquando ex parte effectus tantum. Exemplum primi: vadens ad forum est causa casualis receptionis pecuniae a debitore, et similiter ille effectus potest esse casualis ex parte debitoris. Exemplum secundi: ignis huius hominis comburit hoc combustibile. Hic non est casualitas ex parte causae, quia accidit quod ignis sit huius hominis, et non est casualitas ex parte effectus. Exemplum tertii: si ignis comburat pannos pauperis, ex parte ignis non est casualitas – ignis enim, quantum est ex parte sua, est causa agens per se –, sed accipienda est casualitas ex parte huius effectus, qui est comburere pannos pauperis.
17 Ad aliud argumentum dicendum quod loquendo de casu secundum quod Philosophus hic loquitur, sic potest concedi quod Socrates est casus. Unde loquendo de casu secundum quod casus est causa agentis per accidens, sic bene potest concedi quod Socrates est casus. Alio tamen modo accipitur casus, scilicet per habitudinem causae agentis per accidens ad suum effectum. Et sic dicimus quod homo facit aliquid a casu, non quia facit illud ab aliqua causa accidentali, et illo modo loquitur communiter de casu.
18 Ad aliud argumentum, quando dicitur quodAconi.; dicendum quod non G oportet quod, etsi inventio thesauri sit effectus per accidens, habet reduci ad per se, dicendum quod iste effectus per accidens, scilicet inventio thesauri, habet reduci in effectum per se, quiAconi.; quae G est fodere terram, et huic effectui correspondet causa per se. Unde non oportet quod effectus per accidens reducitur ad causam per se, quae causa sit per se causa illius effectus per accidens; effectus tamen per accidens habet reduci ad causam per se alterius effectus.
19 Adhuc arguitur contra praedicta ostendendo quod definitio casus sit diminuta, quia posito quod aliquis fodiens terram sciat aurum ibi esse et intendat ibi invenire aurum, ipse non invenit ibi thesaurum a casu; et tamen per accidens et in minori parte invenit ibi aurum; igitur casus non bene definitur praedicta definitione.
20 Item de hoc quod dicitur, quod aliqua actio naturae potest esse casualis, hoc non videtur esse verum, quia si hoc esset verum, generatio naturalis esset a casu, quod est inconveniens.
21 Ad primum illorum dicendum quod casus non est respectu effectus praecogniti. Et hoc satis habetur per istam particulam ‘causa per accidens’. Unde si fodiens terram intendat invenire aurum, ille fodiens non est causa per accidens respectu inventionis auri.
22 Intelligendum secundum Avicennam primo suae MetaPhysicae capitulo decimoAconi.; vicesimo quadragesimo G quarto quod finis est communis ad duo, quia uno modo finis dicitur esse illud ad quod res provenit quocumque modo. Alio modo dicitur finis quodAconi.; quae G quaeritur ex opereBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 121). Et finis hoc modo dictus est finis essentialis, sed finem primo modo dictum contingit esse accidentalem.
23 Intelligendum etiam, secundum quod vult Avicenna primo suae Physicae capitulo tertio decimo, quod tripliciter pervenitur ad finem: aut ad finem essentialem tantum, et respectu illius dicitur causa essentialis, aut #G 236b ad finem accidentalem tantum, et respectu illius dicitur causa accidentalis, aut respectu utriusque, et tunc respectu unius dicitur causa essentialis et respectu alterius dicitur causa accidentalisBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 12 (ed. Van Riet, 103–104).
24 Ad aliud argumentum, quod illud dicitur evenire a casu quod ex natura sua est natum evenire in minori parte, quamvis de facto eveniat semper et in maiori parte. Et ideo inventio thesauri est a casu, quia natum est evenire in minori parte, quamvis de facto eveniat in maiori parte. Unde si aliquisAconi.; aliquid G centies inveniat debitorem in foro praeter intentionem, et accidit semel quod non inveniat eum in foro, non propter hoc debet dici quod invenire debitorem in foro sit contingens in pluribus. Sed illud dicitur contingens in pluribus, quia in natura sua est nata saepius evenire, et non dicitur omne illud contingere in pluribus, quia saepius evenit, sed quod est natum saepius evenire.
25 Ad aliud argumentum dicendum secundum Avicennam primo suae Physicae capitulo decimoAconi.; quadragesimo G quarto quod casus intratAconi.; incipiat G generationem naturalium rerum in comparatione suorum singularium, sicut generatio huius grani tritici in hac parte terrae. Tamen non debet absolute concedi quod generatio tritici sit a casuBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 125). Unde intelligendum secundum Avicennam primo suae Physicae capitulo tertio decimoAconi.; tricesimo G quod illud quod est contingens in pluribus per appositionem vel cum remotione potest fieri casualeBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111). Unde illud quod non est casualeAconi.; causale G per appositionemAconi.; speciem G potest fieri casuale, verbi gratia ignemAconi.; ignis G comburere hoc combustibile huius pauperis est casuale. Similiter aliquid fit casuale per remotionem alicuius, verbi gratia non est casuale aliquem venire ad forum intendentem invenire debitorem; tamen remoto hoc quod est intendensAconi.; intendendum G invenire debitorem, residuum est casuale, quia venire ad forum casuale est ad invenire debitorem. Et sic ex parte illa generatio tritici ex terra non est casualis; tamen generatio huius tritici ex hac parte terrae est casualis.
Quaestio 12
1 Quaeratur utrum illud quod fit a casu sit natum evenire per se ab alia causa.
2 Ad illam quaestionem dicendum quod accipiendo ‘casum’ proprie, secundum quod est species distincta a fortuna et secundum quod habet esse tantum in actionibus naturalibus, sic illud quodAconi.; quia G fit a casu non est natum fieri per se ab alia causa, quia per Commentatorem octavo Physicorum commento quadragesimo quinto nulla eadem species fit a natura et a casu, sed quae fiunt a casu sunt monstruosa, non naturalia; si tamen illud quod fit a casu esset natum fieri per se ab alia causa, illud esset natum fieri a casu et a natura, quod falsum est.
3 Illud tamen quod fit a fortuna natum est fieri ab alia causa per se, sicut inventio debitoris in foro, quae casualiter est ad velle emere, et potest esse per se ab alia causa, ut a velle invenire debitorem in foro. Sic illud quod fit a fortuna est natum fieri per se ab alia causa.
4 Sed accipiendo ‘casumAconi.; causam G’ stricte, sic illud quod fit a casu non potest habere causam per se. Nam Philosophus probat in littera quod illud quod fit a casu non fit a natura, et hoc sic: illud quod fit a natura fit semper vel in maiori parte; sed illud quod fit a casu nec fit semper nec in maiori parte; igitur #G 237a quod fit a casu, non fit a natura. Et Commentator dicit commento septimo secundo libro quod illud quod natum est exsistere a casu non est natum exsistere per naturam.
Quaestio 13
1 Quaeratur utrum casus posset esse, ubi proprius finis intentus evenit.
2 Ad illam quaestionem dicendumAconi.; dicendi G quod proprie loquendo, distinguendo casum contra fortunam, sic numquam est casus, ubi proprius finis intentus evenit sub illo modo sub quo intenditur, quia si proprius finis naturalis intentus in actione naturali sub illo modo sub quo intenditur eveniat, igitur forma est determinato modo inducta in materiam, et per consequens non est aliquod monstruum et per consequens nec casus nec fortuna.
3 Tamen fortuna potest esse, ubi proprius finis intentus evenit, quia posito quod aliquis vadens ad forum tantum ad emendum et inveniat ibi debitorem quem non credit invenisse et emat illud quod proposuit emere, tunc est a fortuna, et tamen proprius finis evenit intentus. Fortuna igitur potest esse, ubi proprius finis intentus evenit, et per consequens casus loquendo communiter de casu.
Quaestio 14
1 Quaeratur utrum casus habet fieri in contingentibus aequaliter.
2 Videtur quod sic. Nam Avicenna primo suae Physicae capitulo secundo dicit quod fortuna est in his quae contingunt ad utrumlibetBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111–115); et Avicenna reprehendit expositores dicentes quod casus non est in his quae fiunt semper etAconi.; nec G in his quae fiunt in maiori parteBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 108–110); cap. 14 (120–135). Ex quo dicto AvicennaeAconi.; Aristotelis G videtur quod casus habeat fieri in omnibus quae non fiunt semper nec frequenter; sed illa quae contingunt ad utrumlibet nec fiunt semper nec frequenter; igitur casus habet esse in his quae fiunt ad utrumlibet.
3 Item aliquid potest evenire ad utrumlibet; et non a causa per se, quia quod evenit a causa per se, evenit semper vel frequenter; igitur quod evenit ad utrumlibet, evenit a causa per accidens. Et omne tale evenit a casu. Igitur casus est in his quae contingunt aequaliter.
4 Huic dicitur quod de nulla causa evenit aliquid aequaliter. Nam secundum Commentatorem contingens aequaliter non invenitur in potentiis activis, sed solum in passivisBAverr., In Phys., II, comm. 48, ff. 66I–67D. Si enim causa activa se haberet aequaliter ad utrumlibet licet oppositorum, non est magis dignum quod produceret unum quam reliquum.
5 Contra: probo quod illa ratio Commentatoris non valet, quia secundum illud ab agente contingenter in paucioribus nihil eveniret, quia certum est quod illud quod contingit evenire in paucioribus est minus dignum quam illud quod contingit in pluribus vel etiam illud quod contingit aequaliter, quia si rarius contingat quod agens producat A quam B, minus dignum ipsum est producere A quam B. Si igitur neutrum oppositorum posset evenire ab agente aequaliter, est ad utrumlibet potentia oppositorum, igitur illud oppositorum quod minus est in potentia agentis non eveniat ab illo agente. Si igitur ab agente aequaliter se habente ad utrumlibet oppositorum neutrum oppositorum provenit, multo fortius ab agente minus se habente ad unum oppositorum quam ad reliquum non provenit illud oppositorum ad quod agens minus se habet, et ita nihil proveniret in paucioribus.
6 Illud confirmatur sic: si in potentia Socratis sit contingens aequaliter ambulare et non ambulare et in potentia Platonis minus sit ambulare quam non ambulare, sequitur a mul#G 237bto fortiori quod Plato non posset ambulare stante illo casu, quia minus est in potentia Platonis, ut ambulet, quam in potentia Socratis.
7 Item si aliquisAconi.; aliquid G aequaliter vadit ad forum ad emendum aliquid vel non emendum, non intendendo invenire debitorem, et quod bis inveniat debitorem et bis non inveniat, illa tunc inventio debitoris in foro est a casu; et aequaliter contingit invenire debitorem et non invenire; igitur casus habet fieri in contingentibus aequaliter.
8 Ad oppositum est Commentator hic, quiAconi.; quod G reprehendit Avicennam in hoc quod ponit casum fieri in contingentibus aequaliterBAverr., In Phys., II, comm. 48, ff. 66I–67D.
9 Ad quaestionem dicendum secundum opinionem Avicennae quod casus habet fieri in contingentibus aequaliter. Unde ipse Avicenna primo suae Physicae capitulo tricesimo dicit quod casus aliquando potest fieri in contingentibus aequaliterBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 112–115). Et etiam ipse Avicenna primo suae Physicae reprehendit expositores antiquos qui ponunt casum non esse nisi in contingentibus raro. Unde ipse dicit quod respectu unius est contingens aequaliter et respectu alterius est contingens in pluribus et respectu alterius contingens in paucioribusBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 112). Verbi gratia ambulare et non ambulare aequaliter respiciunt potentiamAconi.; essentiam G motivam, sed tamen cum non referuntur ad voluntatem, non contingit aequaliter ambulare et non ambulare, quia voluntas determinatur ad unam partem. Et ideo non est inconveniens quod aliquid quod est contingens ad utrumlibet respectu alicuius, eveniat a casu.
10 Et contra illam opinionem arguit Commentator et probat quod nihil evenit ad utrumlibet, quia nulla causa producens aliquid aequaliter se habet ad producendum et non producendumBAverr., In Phys., II, comm. 48, ff. 66I–67D . Unde arguitur sic: si aliquid fieret ad utrumlibet, illud fieret a causa contingente; sed omnis effectus proveniens a causa contingente provenit ab ea in maiori parte vel in minori parte et nihil ad utrumlibet; igitur etc. Probatio assumpti, quia causa contingens quae se habet aequaliter ad duo opposita, nullum eorum producit, quia qua ratione producit unum, eadem ratione producit reliquum; aut igitur producit utrumlibet aut neutrum; sed non potest producere utrumlibet simul; igitur neutrum producit. Nulla igitur causa contingens quae se habet ad duo opposita aequaliter, producit alterum illorum et per consequens causa producens se habet ad effectum in maiori parte vel in minori parte.
11 Item si potentia activa aequaliter se habet ad agere et non agere naturaliter, tunc natura ageret otiose, quia impossibile quod ab aliqua potentia aequaliter proveniat utrumlibet contradictoriorum simul.
12 Item per Commentatorem potentia passiva se habet aequaliter ad duo opposita, sed nulla potentia activa se habet aequaliter ad duo oppositaBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67A. Unde non obstante quod potentia passiva se habet aequaliter ad duo opposita, adhuc non provenit effectus ad utrumlibet, quia nullus effectus producitur nisi ab agente, et nullum agens se habet aequaliter ad duo opposita. Et quod nullum agens se habet aequaliter ad opposita duo, potest probari, quia si sic, nullum illorum produceret, quia si produceret unum et non reliquum, oporteret magis determinari ad unum quam ad reliquum et per consequens non se haberet aequaliter ad utrumlibet.
13 Ad quaestionem dicendum secundum viam Commentatoris quod casus non habet fieri in contingentibus aequaliter, sed omnis effectus qui provenit ex aliqua causa #G 238a aut provenit ab ea semper aut in maiori parte aut in minori parte. Nulla enim causa secundum Commentatorem producit effectum contingentem aequaliter. Contingens aequaliterAconi.; aequaliter aequalia G enim non invenitur in potentiis activis, sed passivis, quoniam natura casus est natura materiae, non natura formae, et ideo omne quod provenit ab aliqua causa aut provenit ab ea semper aut in maiori parte aut in minori parte, et nullus effectus provenit ab aliqua causa contingenter ad utrumlibet.
14 Intelligendum tamen quod aliquis effectus, antequam producatur a causa, est aequaliter natus evenire et non evenire, et causa est aeque nata producere effectum et non producere. Tamen cum causa producit effectum, non aeque est indifferens ad producendum et ad non producendum, sed determinatur ad producendum effectum magis quam ad non producendum.
15 Ad primum argumentum dicendum negando Avicennam, quia est expresse contra Commentatorem. Vel potest dici sustinendo Avicennam quod casus habet fieri in his quae contingunt aequaliter, quantum est ex parte materiae. Potentia enim passiva potest esse aequalis respectu utriusque contrariorum. Unde aliquis effectus potest esse in se contingens aequaliterAconi.; aequalis G et tamen cum hoc stat quod respectu causae activae fit in minori parte.
16 Ad aliud argumentum dicendum quod nihil evenit contingenter ad utrumlibet ab aliqua causa. Unde quamvis omne illud quod provenit proveniat ab aliqua causa ad utrumlibet, tamen nulla causa activa, quando actum agit, est aequaliter indifferens ad utrumlibet oppositorum, quia sic non magis produceret unum quam reliquum.
17 Ad rationem in contrarium dicendum quod illud argumentum ‘neutrum oppositorum est dignius evenire quam reliquum, igitur neutrum evenit’ est bonum. Et quando arguitur quod, si hoc esset verum, si unum oppositorum sit minus dignum ad eveniendum quam reliquum, illud minus dignum provenire non provenit, dicendum quod minus dignum provenire non provenit, nisi illa causa impeditur ad producendum magis dignum. Unde quantum est ex parte talis causae, numquam producit effectum qui minus est dignus. Tamen propter impedimentum possibile est quod illud quod est prius minus dignum fiat postea magis dignum ut proveniat, quia illud quod est prius magis dignum et magis est in potentia agentis quantum ex parte sui, potest fieri per impedimenta minus in potentia agentis. Nec sequitur propter hoc inconveniens quod nihil proveniat naturaliter ab agente in paucioribus, quia licet omne agens exsistens in potentia perfecte sit natum agere in pluribus quantum ex parte sua, quia tamen in natura talis agentis est possibilitas ut impediatur, ideo naturaliter aliquid provenit ab agente in paucioribus, non tamen ita naturaliter sicut ab agente in pluribus.
18 Pro ultimo argumento intelligendum est quod aliqua contingere aequaliter a suis causis potest intelligi dupliciter: aut quia utrumqueAconi.; neutrum G oppositorum aequaliterAconi.; essentialiter G accidit de facto, aut quia in natura suarum causarum sit aequalis possibilitas et aequalis aptitudo ad utrumque oppositorum. Primo modo est possibilis quod casus fiat in contingentibus aequaliter. Possibile enim est quod casus fiat in contingentibus aequaliter de facto, sicut patet in exemplo posito de venienteAconi.; veniens G ad forum non intendenteAconi.; intendens G invenire debitorem. Si totiens inveniat debitorem, quotiens non invenitAconi.; non invenit venit G, tunc invenire debitorem est contingens #G 238b aequaliter de facto et accidit a casu, et ita casus est in contingentibus aequaliter de facto. Verumtamen casus non est in contingentibus aequaliter ex natura suarum causarum, ita quod in natura suarum causarum sit aequalis possibilitas ad utrumque oppositorum, ita ut, quando agens incipit agere, sit aequalis possibilitas ad utrumque oppositorum.
Lectio 8. De differentia inter casum et fortunam.
1 ‘Differunt autem’B, , II, 6, 197a36. Postquam Aristoteles declaravit naturam communem casus et fortunae, in ista parte incipit dare differentiam inter casum et fortunam. Et ponit unam differentiam, quae est illa quod casus et fortuna differunt, quia casus est in plus quam fortuna. Omne enim quod est a fortuna, est a casu, sed non econtra.
2 Intelligendum secundum Commentatorem quod ‘casus’ accipitur dupliciter, scilicet communiter et proprie. Casus communiter acceptus est indifferenter in rebus voluntariis et in rebus naturalibus, sed casus proprie loquendo est in rebus naturalibus tantum et fortuna in rebus voluntariis tantumBAverr., In Phys., II, comm. 57, f. 70L. Quod igitur dicitur, quod casus est in plus quam fortuna, est intelligendum de casu communiter loquendo de casu.
3 Intelligendum quod Commentator secundum suam translationem aliter utitur hoc nomine ‘casus’ quam nos secundum nostram translationem, quia communiter, quod nos appellamus ‘fortunam’, ipse appellat ‘casum’, et quod nos appellamus ‘casum’, ipse appellat ‘ex se’. Et forte hoc est, quia causa talis effectus latet et non est manifesta, et ideo appellatur ‘ex se’, quasi non haberet causam.
4 ‘Unde necesse est’B, , II, 6, 197b2–3. In ista parte determinat Philosophus quod non reperitur fortuna nisi in operantibusAconi.; operationibus G voluntarie, quia bonitas fortunae non reperitur nisi in operantibus voluntarie. Quod declaratur per signum, quoniam bonitas fortunae videtur esse idem felicitati aut prope; felicitas autem est bona operatio. Felicitas enim non est aliud quam actio finiumAconi.; sinium G laudabilium. Igitur bonitas fortunae non reperitur nisi in operantibus secundum propositum, igitur nec fortuna. Huiusmodi autemAconi.; enim G est homo et nihil aliud. Igitur fortuna non reperitur nisi in actionibus voluntariis hominis. Et ideo concludit quod, cum posuimusAconi.; non imposuimus G quod fortuna invenitur tantum in rebus voluntariis, quibuscumqueAconi.; qualiter quaecumque G non contingit agere secundum voluntatem, non contingit illis facere aliquid a fortuna.
5 ‘Et propter hoc’B, , II, 6, 197b6–7. Cum Aristoteles declaravit quod fortuna est in rebus quae sunt secundum cognitionem, in ista parte intendit declarare quid sequitur ex hoc. Et est quod fortuna non reperitur in aliqua operatione rerum inanimatarum et non habentium cognitionem, dicens quod propter hoc quod determinatum est, quod fortuna est in actionibus intentis, nec inanimatum nec infans nec bestia facit aliquid a fortuna, quoniam non habent propositum, id est quia non habent cognitionem.
6 Deinde inducit exemplum huius et dicit quod neque eufortuniumAconi.; eufortunia G neque infortuniumAconi.; infortunia G inest his, scilicet animatis, bestiae aut infanti, nisi secundum similitudinem, id est transumptive, secundum passionem contingentem eis, sicut dixit Protarchos, scilicet quidam antiquus, qui dixit lapides eufortunatos ex quibus sunt arae, cum honorenturAconi.; cum honore nisi G. Lapides etiam ex quibus fiunt idola glorificata dixit esse eufortunatos. Et lapides etiam his lapidibus copulati, sicut lapides per quosAconi.; quam G ascenditur ad altare, dixit esse #G 239a infortunatos, quia conculcantur a pedibus. Unde fortunitas accipitur in inanimatis secundum passionem contingentem eis ex habentibus voluntatem. Tamen agens per voluntatem aliquid operatur a fortuna circa haec. AliterAconi.; aliter aliquando G enim non est fortuna in talibus inanimatis, quoniam non habent fortunam in actione, sed in passioneAconi.; positos G per actiones illorum quorum actionibus accidit casus, et sunt habentes voluntatem.
7 ‘Sed casus’B, , II, 6, 197b13–14. In ista parte narrat Aristoteles quod casus reperitur in operantibus carentibus voluntate, dicens quod casus est in aliis animalibus quam habentibus voluntatem et est in inanimatis. Exemplum utriusque, ut equus qui venit ab hostibus Domini salvatus est a casu, quia non venit causa salutis, sed propter consuetudinem et notitiam loci; et tripoda vel scamnum casu cecidit super pedes suos, ita quod sit aptumAconi.; sunt apti G, ut sedeatur super scamnum, quia non cecidit causa sedendi. Stat enim causa sedendi, sed non cecidit causa sedendi.
8 ‘Cum manifestum’B, , II, 6, 197b17. Hic recolligit Aristoteles praedictam differentiam casus et fortunae dicens: quare manifestum est quod in his quae sunt et quae fiunt simpliciter propter aliquid, id est quae in sua natura et in sua substantia non sunt propter aliquid, nonAconi.; nec G secundum quid, sed causa alterius finis per se, quae non evenit, quorum effectuum sic evenientium praeter intentum est alia causa extra, scilicet causa essentialis extrinseca, a qua illud natum est evenire essentialiter, tunc tale dicitur a casu. A fortuna autem dicuntur fieri, quaecumque sunt a casu et sunt in habentibus propositum. Sic igitur patet quod casus et fortuna differunt in hoc quod casus dicitur communiter in his quae proveniunt ex habentibus cognitionem et non habentibus cognitionem, quoniam agit propter finem et non provenit ille finis propter quod agens agit, sed alius finis qui natus est habere alias causas essentiales extrinsecas. Fortuna autem non dicitur nisi in actionibus provenientibus ex habentibus cognitionem.
9 ‘Signum autem’B, , II, 7, 197b22. In ista parte vult Aristoteles probare quod casus est causa a qua non invenitur eius finis intentus, sed invenitur alius finis intentus loco finis intenti.
10 Et hoc probat sic: causa vana vel otiosa est illa a qua non invenitur eius finis intentus; casus est huiusmodi; igitur etc.
11 Maior demonstratur sic: nam vanum seu otiosum est, cum fiat quod est propter aliquid et non est causa illius propter quod fit, hoc est vanum dicitur in rebus quae sunt propter aliquid, sed ab eis non invenitur aliquid propter quod sunt. Verbi gratia, si aliquis ambulet propter sanitatem et non fiat ei sanitas, dicimus eum frustra ambulare et quod ambulatio est vana. Et sic est illud frustra quod aptum natum est fieri causa alicuius, quod non inducat illud cuius erat causa et hoc erat aptum natum inducere. Sed res non dicitur vana, si non proveniat finis extraneus quem agens non intendit. Verbi graia, si aliquis dicat se balneare frustra, quia sol non eclipsatur, derisio est; nam balneare non fit propter eclipsim. Sic igitur patet maior, quod causa dicitur vana a qua non provenit finis intentus.
12 Et deinde declarat quod casus est causa vana. Nam casus secundum nomen est #G 239b frustra, id est ‘casus’ derivatur ab hoc adverbio ‘frustra’ apud Graecos. Et hoc est rationale, cum illud quod fiat a casu, fiat frustra, id est propter finem ad quem non pervenitur. Sic igitur patet per derivationem nominis quod casus est frustra. Ex quo concluditur quod casus est causa a qua non invenitur finis intentus, sed alius finis loco eius.
13 ‘Cecidit enim’B, , II, 6, 197b30. Hic inducit Aristoteles exemplum per quod declarat quod illud quod fit a casu, fit ab illo a quo non est natum fieri, sed innatum est fieri per se ab aliis, quoniam si lapis cecidit et interficeret hominem, hoc est a casu. Lapis enim non cecidit causa interficiendi hominem. Lapis igitur cecidit sic quod interfecit ab eo quod per se est vanum, id est ab eo a quo non est innatum fieri, quamvis possibile sit ut lapis cadat a quodam proiciente et causa interficiendi hominem, et tunc interfectio hominis innata est fieri a lapide et illa interfectio non est a casu. Sic igitur patet quod illud quod fit a casu, quando fit ab illo a quo non est natum fieri, invenitur per se ab aliis a quibus est innatum fieri.
14 Et addit Commentator distinctionem de ‘frustra’ dicens quod ‘debes scire quoniam res quae sunt frustra quandoque ex eis non invenitur aliquid, scilicet aliquis finis, et tunc dicuntur frustra in rei veritate. Illo modo dicuntur frustra actiones otiosae, sicut confricatio barbae. Et quandoque ex eis invenitur aliquid, sed non sunt propter illud, et illo modo casus est frustra. Et hoc est illud quod derivatur ab hoc adverbio ‘frustra’ idiomate Graecorum’BAverr., In Phys., II, comm. 63, f. 72F–G.
15 ‘Maxime’B, , II, 6, 197b32. Hic ostendit Philosophus in quibus maxime apparet differentia inter casum et fortunam, dicens quod maxime apparet differentia inter casum et fortunam in rebus naturalibus. Magis enim apparet differentia inter casum et fortunam in rebus naturalibus quam in actionibus animae. Et hoc cum in his quae naturaliter fiunt fiat aliquid extra naturam, ut si generetur homo habens sex digitos, non dicimus quod hoc accidit a fortuna, sed magis ab eo quod est per se frustra, quod est a casu. Casus enim est causa intrinseca, sed causa fortunae est causa extrinseca. Causa enim quare homo generetur cum sex digitis est a materia et per consequens ex causa intrinseca.
16 ‘Quod quidem’B, , II, 6, 198a1. In ista parte Aristoteles inducit illa quae iam declarat de casu et fortuna dicens: ‘quid igitur sit per se frustra’, id est casus, ‘et quid fortuna, dictum est’. Et dictum est quod differunt ab invicem secundum vocem et secundum rem. Differunt enim secundum vocem, quia hoc nomen ‘casus’ derivatur ab hoc adverbio ‘frustra’, et differunt secundum rem, quia casus reperitur in his quae sunt a natura, in quibus fortuna non habet fieri. Et est declaratum similiter quod utrumque illorum, scilicet casus et fortuna, est de numero causarum in quibus est undeAconi.; unde unum G principium motus, id est de numero causarum efficientium. Et hoc est ita. Nam casus et fortuna aut est causa de numero illorum quae sunt a natura, aut est causa de numero illorum quae sunt ab intellectu, id est aut a causa naturali aut a causa voluntaria, cum non sit tertia causa agens alia ab his duabus causis. Multitudo talium causarum, cuiusmodi sunt casus et fortuna, est infinita. Licet enim casus et fortuna sint causae agentes, tamen sunt #G 240a infinita et non terminata, quiaAconi.; quae G sunt per accidens.
17 ‘Quoniam autem’B, , II, 6, 198a5. Hic determinat Philosophus quod casus et fortuna sunt causae posteriores in causalitate quam natura et intellectus, et hoc quia natura et intellectus sunt causae per se, casus et fortuna sunt causae per accidens; et illud quod est per accidens est posterius illo quod est per se; igitur casus et fortuna sunt posteriores quam natura et intellectus.
18 ‘Quare autem’B, , II, 6, 198a10. In ista parte concludit hanc conclusionem ex immediateAconi.; immediato G prius dicto, quod si casus est aliqua maxima causa caeli, sequitur intellectum et naturam prius esse causam multorum inferiorum et huius totius universi quam casum et fortunam.
19 Illud capitulum continet quinque partes. In prima parte differentia ponitur inter casum et fortunam. In secunda parte declaratur in quibus maxime apparet differentia inter casum et fortunam. In tertia parte recapitulat in brevi illa quae dicuntur de casu et fortuna. In quarta parte declaratur quod casus et fortuna sunt causae posteriores in causalitate quam natura et voluntas. In quinta parte concluditur una conclusio quae sequitur ex immediate prius dicto.
Lectio 9. Quod oportet naturalem considerare de omnibus quattuor causis
1 ‘Quae autem sunt causae’B, , II, 7, 198a14. Haec est quinta pars huius libri, in qua Aristoteles determinat quod oportet naturalem considerare de omnibus quattuor causis.
2 Et primo declarat quod causae sunt quattuor et est declaratio per syllogismum dialecticum. Et haec est ratio: illa quae reddunturAconi.; respondent G in responsione ad quaestionem factam per ‘quare’, sunt quattuor; sed causae sunt illa quae reddunturAconi.; respondent G in responsione ad quaestionem factam per ‘quare’; igitur causae sunt quattuor.
3 Maior est manifesta, quia quaestio facta per ‘quare’ quaerit de causa. Minor declaratur. Nam quaestio facta per ‘quare’ aut reducitur in causam formalem, quae est ultimum eorum ad quaeAconi.; quod G pervenit interrogatio per ‘quare’ in rebus immobilibus, et apud illam cessat quaestio et interrogatio. Per ‘res immobiles’ intenditAconi.; et sunt res immobiles G illa quae non sunt in materia secundum esse, non autem secundum definitionem, sicut estAconi.; igitur G definitio in mathematicis. Mathematica enim considerat de formis, et ideo causa in eis sunt secundum formam. Aut reducitur quaestio facta per ‘quare’ in primum moventem, verbi gratia ut si quaeratur ‘propter quid certaverunt?’, respondetur: ‘quoniam furati sunt’. Aut reducitur quaestio facta per ‘quare’ in causam finalem, ut si quaeratur ‘propter quid pugnant?’, respondetur: ‘ut dominentur’. Aut reducitur quaestio per ‘quare’ in causam materialem, ut si quaeratur ‘quare corrumpitur animal?’, respondetur: ‘quia componitur ex contrariis’.
4 ‘Quoniam autem quattuor’B, , II, 7, 198a22. In ista parte declarat Philosophus quod oportet naturalem respondere per omnes causas ad quaestionem factam per ‘quare’. Et hoc sic: in scientia naturali apparet materia; et in quo est materia, sunt omnes causae; oportet igitur naturalis respondere per omnes causas ad quaestionem per ‘quare’.
5 Et addit Philosophus dicens quod multotiens accidit in scientia naturali quod forma, agens et finis veniant in unam causam ita quod sint unum secundum subiectum et plures secundum definitionem. Finis enim generationis et forma sunt unum numero, et causa efficiens est eadem specie cum forma etAconi.; in G fine. Verbi gratia homo generat hominem, et homo generans et homo generatus sunt eiusdem speciei, et sic causa efficiens est eiusdem speciei cum forma #G 240b rei generatae et per consequens cum fine generationis.
6 Commentator pro intellectu huius propositionis ‘tres causae veniunt multotiens in unam speciem’ distinguit de fine. Finis enim est duplex, scilicet finis generationis et finis rei generatae. Verbi gratia finis hominis in generatione est forma substantialis hominis, et finis hominis secundum quod est ens, id est finis rei generatae, est ipsum esse in sua ultima perfectione, videlicet in felicitate, scilicet per coniunctionem eius cum substantiis separatis. Unde finis generationis hominis est forma substantialis hominis, sed finis generati est felicitas. Cum igitur Philosophus dicit quod finis incidit in idem specie cum forma et efficiente, hoc non habet veritatem de finibus rerum generatarum, sed de finibus generationis. Unde breviter forma et finis generationis incidunt in idem numero, sed forma et finis rei generatae nec incidunt in idem numero nec in idem specie. Similiter efficiens incidit in idem specie cum forma et fine generationis, et hoc quando est generatio similis a simili secundum speciem, sed efficiens non incidit in idem numero nec in idem specie cum fine rei generatae.
7 ‘Et omnino’B, , II, 7, 198a27. In ista parte declarat Philosophus aliter quod oportet naturalis respondere ad quaestionem propter quid per omnes causas. Et hoc sic: quaecumque movent mota, in eis quaeruntur quattuor causae, cum illae causae sint de scientia naturalis; quaecumque autem movent non mota, non sunt amplius physicae considerationis. Cum igitur naturalis consideret de mobilibus et non de immobilibusAconi.; aliis mobilibus G, sequitur quod consideret de quattuor causis. Quod autem huiusmodi quae movent non mota, non sunt physicae considerationis, patet: in se ipsis id est non sunt habentia motus neque principium motus, movent autem, sed non sunt immobilia, et ideo non physicae considerationis loquendo de consideratione quid est.
8 ‘Unde tria’B, , II, 7, 198a29. Ista littera exponitur tripliciter: uno modo quod intendit dividere artes speculativasAconi.; specificas G, dicens quod tria sunt negotia, id est tres modi sciendi, hic quidem circa immobilia, ut metaphysica, aliusAconi.; alia G, ut mathematica, circa mobilia et incorruptibilia, aliusAconi.; alia G autem, ut physica, circa corruptibilia.
9 Sed dicit Commentator quod illa expositio habet quandam dubitationem, quia mobilia corruptibilia et mobilia incorruptibilia sunt unius scientiae; igitur mathematica non differt a scientia naturali, quia mathematica est circa mobilia incorruptibilia et scientia naturalis circa mobilia corruptibilia. Similiter unus modus sciendi considerat de mobilibus, scilicet naturalis, alius autem considerat de rebus immobilibus, ut et mathematica et divina; mathematica igitur non differt a divina in hoc quod divina est circa immobiliaBAverr., In Phys., II, comm. 71, f. 74D.
10 Et propter illa Commentator ponit aliam expositionem dicens quod forte non intendebat dividere modos scientiarum speculativarumAconi.; specificarum G, sed intendit dividere genera et modos entium quae sunt diversarum naturarum, de quorum unoquoque oportet dicere per se, licet in eadem scientia determinatur de quibusdam et de pluribus eorum quae sunt diversorum generum; scientia enim divina non considerat tantum de rebus abstractis. Et ideo non intendit solum dividere artes speculativasAconi.; specificas G, sed dividere genera entium quae sunt diversarum naturarum, quae sic se habent quod inter illa #G 241a quae sunt diversarum naturarum consideranturAconi.; consequitur G in eadem scientia, sicut absoluta et non abstracta a metaphysico, mobilia et incorruptibilia a naturali, et illa quae sunt eiusdem naturae considerantur a diversis scientiis, sicut numerus consideratur a mathematico et aAconi.; in G metaphysico. Intendit igitur Philosophus dicere quod genera entium quae sunt diversarum naturarum quae entia, cum considerantur secundum diversas considerationes, sic se habent sicut idem ens cum consideratur a diversis scientiis, quia cum ens dividitur secundum considerationem demonstrativam, una natura intrat in duas partes, sicut numerus consideratur a mathematico et divino, et sic linea et superficies considerantur simul a mathematicoAconi.; metaphysico G et naturali et unius considerationis ab utroque est unum ens, sed per illas duas intrat in duas naturas, id est invenitur quod duae naturae, secundum quod habent diversas definitiones et diversas passiones, consideranturAconi.; consideratas G in una scientia et in alia.BAverr., In Phys., II, comm. 71, f. 74D–E
11 ‘Adhuc propter’B, , II, 7, 198a31. PostquamAconi.; hic G declaravit quod naturalis perscrutatur de causis, hic incipitAconi.; incidit G perscrutari. Et hic primo declarat quod oportet naturalis considerare de prima materia et de primo movente, deinde quod oportet eum determinare de forma.
12 Dicit igitur primo quod responsio ad quaestionem propter quid redditur a naturali per materiam et per primum movens et per causam formalem. Naturales enim considerantes de generatione rerum naturalium maxime considerant causas hoc modo, scilicet dando illas duas causas, materiam et efficientem. Verbi gratia, cum quaerimus scire generationem hominis vel alterius rei, primo quaerimus illas duas causas: ex quo generatur, sicut ex materia, et a quo generatur, sicut ab efficiente, ita scilicet quod, cum perscrutatur de istis duabus causis, oportet perscrutari de causis primis activis et passivis et postea de aliis causis secundum ordinem, donec perveniamus ad causas propinquas, scilicet incipiendo a primo motore et perveniendo ad ultimum, et similiter incipiendo a materia prima, perveniendo ad ultimam propinquam materiam. Et ideo oportet perscrutari in hoc libro de prima materia et primo motore.
13 ‘Duplicia’B, , II, 7, 198a35. Cum declaravit quod oportet naturalem considerare de causis moventibus, in ista parte inducit modosAconi.; modum G causarum moventium dicens quod principia moventia sunt duplicia. Nam aliquod principium est non physicum, sicut primus motor, et aliquod principium movens est physicum. Causa quare primus motor non est naturalis, est, quia primus motor non habet in se principium per quod movetur. Unde formatur ratio sic: naturalis motor habet in se principium quo movetur; sed primus motor non habet in se principium quo movetur; igitur primus motor non est naturalis.
14 Deinde inducit duo propria primi motoris dicens quod, si aliquid movet quod non movetur, hoc est proprium primi motoris. Unde proprium est primo motori quod movet et quod non moveatur ita quod sit penitus immobilis sic quod non recipit motum omnino naturaliter. Secundum proprium sibi est quod est primum omnium rerum. Nam motores quae sunt sub eo non movent, nisi moveantur. Et ideo illud quod sic movet quod non movetur, est primum omnium entium.
15 ‘Et quod aliquid est’B, , II, 7, 198b3. Hic ostendit Philosophus quod oportet naturalem considerare de forma et quiditate rei, dicens quod forma et quiditas considerantur a naturali. Forma enim est finis cuius #G 241b causa fit aliquid. Cum igitur natura sit propter finem et causam finalem oportet cognoscere, sequitur quod oportet considerare formam, quia forma est finis generationis.
16 ‘Et penitus’B, , II, 7, 198b5. In ista parte declarat Philosophus quibus modis oportet naturalemAconi.; naturalium G considerare responsionem ad quaestionem propter quid per causam materialem et causam agentem. Oportet enim considerare responsionem ad quaestionem factam propter quid per causam materialem et causam agentem penitus, id est universaliter, secundum omnes modos quibus sunt causae, quoniam aliquando ex agente sequitur actum necessario, et hoc in rebus aeternis, et aliquando ex agente sequitur actum in maiori parte, et hoc est in generabilibus et corruptibilibus. Et ideo omnibus istis modis respondendum est ad quaestionem propter quid, quoniam oportet dicere an sequatur necessario si causa agens actum sit talis conceptio non enim est semper vera et necessaria, sed hoc est, si ex hoc actum ab agente est vel materia est simpliciter et semper aut in maiori parte. Et ideo oportet respondentem dicere utrum sit causa necessaria aut in maiori parte.
17 Et addit Commentator dicens quod causata sequuntur suasAconi.; duas G causas in maiori parte et non necessario in agente et in materia, et hoc in agente naturali, sed ab agente aeterno sequitur actio necessarioBAverr., In Phys., II, comm. 74, f. 75E.
18 Deinde declarat modos necessitatis inter ipsa causata et suas causas in maiori parte, scilicet materialemAconi.; materialium G et efficientem, et est quod, si illud quod sequitur suam causam in maiori parte debet fieri, necesse est suam causam esse, quoniam in eis quae fiunt in maiori parte principia sequuntur ultima, id est causae sequuntur causata et non e converso. Verbi gratia quoniam ex propositione sequitur conclusio in illis quae fiunt ex propositionibus, sed in maiori parte non sequitur conclusio necessario, sed e converso, quoniam si conclusio sit, necesse est ut propositiones sint. Secundo modo se habet causatum ad causas suas ut in pluribus. Sequitur enim necessario, siAconi.; sed G causatum est, quod causae praecesserunt, et non sequitur quod, si causa ut in pluribus sit, quod causatum est.
19 Deinde dicit quodAconi.; quem G causa necessario requirit aliquas causas priores in generatione et per consequens se habet ad aliquas causas sicut praemissae ad conclusionem, dicens quod forma se habet ad aliquas causas sicut praemissae ad conclusionem. Nam ad esse formae sequuntur aliae causae et non e converso. Ista tamen causa cum ponitur in esse, sequitur necessario ut priora in generatione sint. Cum enim fit forma, necesse est ut prius sit materia.
20 ‘Et propter hoc’B, , II, 7, 198b8. Hic ostendit quod natura invenit formam, ut ens sit nobilius in sua dispositione per ipsam. Et hoc dicitAconi.; facit G, ut notificetur quod forma non sequitur naturam materiae necessario, ut opinabantur antiqui. Per formam tamen non datur rei nobilitas simpliciter ita quod excluditur omnis imperfectio, sed per formam datur rei nobilitas ad substantiam uniuscuiusque, id est secundum quod natura uniuscuiusque requirit. Sic igitur patet quod forma datur enti naturali, ut sit nobilius in sua natura, et non sequitur necessario naturam materiae.
21 Et addit Commentator differentiam inter formam quae sequitur naturam entis, cuiusmodi est forma naturalis, et formam mathematicam. Forma enim naturalis facit illud cuius esse nobilius est in sua natura, sed forma mathematica non facit illud cuius esse est nobilius in sua natura. Verbi gratia non dicimus #G 242a quod illa definitio circuli, quae est ‘cuius lineae exeuntes a centro circuli ad circumferentiam sunt aequales’, facit ut circulus sit nobilior, sed hoc convenit naturae circuli necessario. Unde in formis mathematicis non invenitur nobilius. Nobilitas enim non accidit formae nisi secundum quod forma est finisBAverr., In Phys., III, comm. 74, f. 75H.
22 Istud capitulum continet septem partes principales. In prima declaratur quod causae sunt quattuor. In secunda parte declaratur quod oportet naturalem dare responsionem ad quaestionem propter quid ad omnes causas, et addit quattuor dicens quod multotiens agens, forma et finis veniunt in unam causam. In tertia parte dividit Philosophus genera et modos entium quae sunt diversarum naturarum, de quorum quocumque oportet dicere. In quarta parte inducit Philosophus modos causarum entium mobilium et ista quae sunt propria primi motoris. In quinta parte declarat quibus modis oportet naturalem complere responsionem ad quaestionem propter quid per causam agentem et materialem. In sexta parte declarat modum necessitatis exsistentis inter causata et suas causas in maiori parte. In septima parte ostendit quodAconi.; quam G natura invenit formam, ut ens sit nobilius in sua dispositione per ipsam.
Lectio 10. Quod natura agit propter finem
1 ‘Dicendum igitur postmodum’B, , II, 8, 198b10. Haec est sexta pars huius libri, in qua Aristoteles declarat quod natura agit propter finem. Et primo ponit opinionem antiquorum et rationem opinionis.
2 Commentator ponit causam quare dicit Aristoteles hic quia natura agit propter finem. Et est causa, ‘quia illa propositio est maximum fundamentum in illa scientia et in scientia divina, quoniam si naturalis non concesserit eam, negat principium finale et per consequens negat materiam esse propter formam, ex quo sequitur ipsum negare agens. Generans enim non generat nisi propter aliquid, et similiter movens movet propter aliquid. Similiter si divinus non concesserit eam, non posset probare quod Deus habet sollicitudinem circa ea quae sunt hic’BAverr., In Phys., II, comm. 75, f. 75L–M. Haec Commentator.
3 Si naturalia non fiunt propter finem, sed a casu, non oportet Deum sollicitare circa naturalia, quia non oportet sollicitare circa aliquid nisi propter finem.
4 ‘In hanc enim causam’B, , II, 8, 198b12. Hic ponit Philosophus opiniones antiquorum dicens quod omnes antiqui reducuntAconi.; inducunt G omnia generabilia in hanc causam ex qua invenitur necessitas in rebus secundum ipsos, et est causa materialisAconi.; naturalis G, ut quoniam calor et frigus est aptum natum esse huiusmodi quod calidum innatum est misceri cum frigido et sic de aliis qualitatibus. Similiter haec dicuntAconi.; Philosophus haec dicit G, scilicet quod generabilia ex necessitate insunt, scilicet materiae, et sunt ab oppositis qualitatibus sine aliqua causa extrinseca dante unicuique complexionem propriam, et innata sunt fieri secundum ipsos, quoniam calidum innatum est ascendere superius et frigidum innatum est descendere inferius. Ideo cum calidum ascendit ad superiora plantarum, fiunt flores et folia, et cum fridigum descendit adAconi.; ab G inferiora, fiunt radices. Eodem modo dixerunt de causis omnis actionis sicut de causis generationis. Sed quia quidam antiquorum ponunt causam agentem et non solum materialem, sicut Anaxagoras et Empedocles dicebant, subiungit dicens quod, si aliquam aliam dicant quam materialem, modicum tangunt eam et sinant eam valereAconi.; audere G, modicum percipientes eam. Empedocles enim ponit concordiam et discordiam causam efficientem et Anaxagoras ponit intellectum causam efficientem, quia licet dicant causam agen#G 242btem in prima generatione mundi, tamen in aliis generationibus non tetigerunt causam efficientem, sed dimittuntAconi.; diminuunt G eam.
5 ‘Habet autem dubitationemAconi.; opinionem G’B, , II, 8, 198b16. In ista parte Aristoteles inducit sermonem destruentem causam finalem. Posset enim aliquis dicere quod nihil prohibet naturam non agere propter finem, neque ut sit aliquid nobilius, quoniam, quemadmodum pluvia non venit propter hoc ut crescat messis, sed contingit necessario ex natura materiae (nam oportet pluviam ductam sursum infrigidari et oportet aquam congelatam descendereAconi.; devere G, et hoc totum accidit ex necessitate materiae), sed hoc fit, ac si hoc esset ut augmentetur frumentum, sed non est propter augmentationem frumenti, quia sicut pluvia nutriret frumentum, corrumpit eum in acervo; sicut igitur non pluit, ut perdatur frumentum, sed hoc accidit, similiter non pluit, ut crescat frumentum, sed hoc est per accidens. Cum igitur pluvia sic se habet respectu messis, quid prohibet partes animalis non sic se habere in natura, scilicet ut sint convenientes ad substantiam corpoream ex necessitate materiae et non propter finem, sed hoc accidit eis a casu, sicut a casu accidit messibus crescere propter pluviam? Verbi gratia quid prohibet dentes oririAconi.; orire G ex necessitate materiae et non propter finem, utAconi.; os G quidem dentes anteriores esse acutos ad dividendum cibum ex subtilitate materiae, maxillares autem ad terendum cibum ex subtilitate materiae et esse latos et utiles ad conterendum propter grossitiem materiae? Unde secundum eos dentes non sunt propter hoc ut dividant et conterant cibum, sed dicunt hoc contingere a casu et non ex necessitate. Similiter posset aliquis dicere de utilitate membrorum et de aliis partibus animalis in quibus videtur esse propter finem. Videtur enim quod membra sunt sic disposita propter istas utilitates, sed non oportet sic esse, sed membra sic sunt disposita ex necessitate materiae et non a casu. Unde cui non accidit conveniens dispositio membrorum, cito corrumpitur, sicut bovigenae serpentes.
6 ‘Sed impossibile est’B, , II, 8, 198b34. Postquam Aristoteles posuit rationem destruentem causam finalem, in ista parte incipit destruere hoc quod dicunt, quod illae utilitates et convenientes dispositiones quae apparent in generationibus sunt ex necessitate materiae etAconi.; non G a casu, et hoc per multas rationes.
7 Prima ratio est ista: illud quod est semper aut in maiori parte, non est a casu; sed conveniens dispositio quae est inter membra animalis aut est semper aut in maiori parte; igitur illa convenientia seu dispositio membrorum non est a casu. Quod autem dispositio quae est semper aut in maiori parte non sit a casu, patet. Nam pluere in hieme multotiens neque est a fortuna neque a casu, sed forte multotiens pluere sub cane videtur esse a casu, neque calor excellens erit a casu sub cane, sed quod calor sit in hieme, hoc est a casu.
8 ‘Si igitur a casu’B, , II, 8, 199a3. Cum probavit quod conveniens dispositio membrorum non est a casu, ex hoc probavit quod illa convenientia est propter aliquid, dicens quod dispositiones convenientes membrorum dicuntur esse a casu aut propter finem; #G 243a sed non est possibile quod sint a casu; igitur erunt propter finem, et ille finis est salus animalis.
9 ‘Sed et tamen’B, , II, 8, 199a5–6. Cum probavit quod res exsistentes in natura sunt propter finem, hic ex hoc ulterius probat quod quaedam quae sunt a natura sunt propter finem. Et hoc per syllogismum in tertia figura sic: res exsistentes sunt propter aliquid; et illae res exsistentes sunt a natura; igitur quaedam quae sunt a natura sunt propter aliquid.
10 Unde quaedam quae sunt a natura sunt propter aliquid, et non omnia quae sunt a natura sunt propter aliquid; quaedam enim quae sunt a natura proveniunt ex necessitate materiae et non sunt propter aliquid, sicut mors.
11 Et addit Commentator quod Aristoteles tacuit solutionem quaestionis de pluvia. Patet enim ex dictis quod pluvia est propter finem. Iam enim notificavit quod descensus pluviae in hieme est a maiori parte et apud ascensum canis est in minori parte, et calor e converso. Ex quo sequitur necessario quod pluvia est propter aliquid. Ex hoc etiam sequitur quod messes non crescunt a pluvia a casu, cum hoc sit in maiori parte. Sed corruptio tritici est a casu; est enim in minori parte. Sed hoc quod pluvia est ex necessitate materiae non facit quod pluvia non sit propter aliquid. Si enim concesserimus quod pluvia sit non propter messes, declarabitur enim quod pluvia sit propter aliudAconi.; illud G et est aequalitas generationis elementorum, et si non, mundus corrumpereturBAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77H–I, nisi esset aequalis generatio unius elementi ex alio in illo tempore, sicut erat ab aeterno.
12 Deinde ponit opinionem Anaxagorae, qui dixit quod pluvia non est propter messes, quoniam messes sunt ab arte et non a natura. Sed illud motivum non valet, quia, ut dicit Commentator, natura complet multa quae sunt ab arte, et ars complet multa quae sunt a naturaBAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77I.
13 ‘Amplius autem’B, , II, 8, 199a8. Hic ponitur alia ratio per quam probat quod illa sunt quae habent finem, quoniam agentia sunt propter finem et non a casu.
14 Et primo ponit illas duas propositiones: ‘in quocumque est aliquis finis, gratia huius, scilicet finis, agitur quod agitur’. Unde in his quae sunt propter finem illud quod primo agitur est propter illud quod consequenter est, et sic secundum ordinem. Secunda propositio est quod, sicut aliquid agitur, sic aptum natum est ut agat aliquam actionem, quia natura eius exigit illam actionem. Conversam huius propositionis vult Aristoteles demonstrare in littera immediate sequente.
15 Et cum posuit quod intendit demonstrare, demonstrat quod actio illius quod est aptum natum ad aliquid, debet esse in maiori parte et non est a casu per syllogismum sic: omne quod agit propter aliquid, est natum et creatum propter illam actionem; naturalia agunt propter aliquid; igitur naturalia sunt nata ad hoc quod agunt propter aliquid. Ex illa conclusione arguitur sic: quod est aptum natum ad aliquid agendum, agit propter illud in maiori parte; sed res naturalis necessario agit propter finem; igitur agit in maiori parte et non a casu.
16 ‘Ut si domus’B, , II, 8, 199a12. In ista parte declarat quod hoc apparet in arte et natura eodem modo, scilicet quod utrumque agit propter finem, quia si domus esset de numero eorum quae fiunt a natura, esset utique sic facta, sicut nunc fit ab arte. Et sic ista quae fiunt ab arte, et a natura #G 243b fierent, sicut fierent ab arte, sicut nunc a natura. Licet enim fierent ab arte, fierent ab arte propter aliquid, inquantum essent aptum natum esse propter illud sicut propter finem, quia si domus generetur, tunc omnia quae sunt ante domum generentur propter domum, sicut nunc est dispositio in arte. Unde omne quod est per naturam, etAconi.; aut G est per artem, et secundum quod aptum natum est esse a natura vel ab arte, et per consequens non est a casu. Ideo necesse est alterum illorum duorum, scilicet naturalem et artificialem, esse propter causam finalem propter alterum, scilicet propter hoc quod in arte invenitur causa finalis. Unde sicut est in arte, sic est in natura; sed ars agit propter finem.
17 ‘Omnino autem’B, , II, 8, 199a15. Cum declaravit quod eadem dispositio est in arte et natura, scilicet quod utraque agit propter aliquid, in ista parte incipit confirmare similitudinemAconi.; sollicitudinem G inter artem et naturam dicens quod universaliter quaelibet ars aut perficit ea quae natura non potest perficere nec operare aut imitaturAconi.; mutat G naturam. Duae igitur sunt artes, et si illae artes agunt propter finem, sequitur quod natura agit propter finem. De utraque arte sequitur quod, si ea quae sunt secundumAconi.; propter G artem sunt propter finem, quod ea quae sunt secundumAconi.; propter G naturam sunt propter finem. Similiter enim se habent ad invicem finisAconi.; ad finem G et ad ea quae sunt ad finem in his quae sunt secundum artem et in his quae sunt secundum naturam. Si igitur prima quae sunt in arte sunt per se propter ultima, necesse est quod ita sitAconi.; illa sint G in natura, immo dignius est quod ita sitAconi.; illa sint G in natura; ars enim in hoc assimilatur naturae.
18 Commentator declarat quare, si natura non ageret proter finem, sed a casu, illae duae artes non agerent propter finem. Tunc ars non compleret diminutionem naturae. Verbi gratia sanitas proveniens ab exitu sanguinis a naribus in diebusAconi.; diebus G criticis, si esset a casu, tunc sanitas proveniens ex phlebotomia, quam praecipit ars medicinae, quia vult se assimilari naturae, proveniret a casu et per accidens. Quia igitur ars aliquandoAconi.; quantum G est in loco naturae et ars agit propter finem, natura agit propter finem, et ex opposito, si natura non ageret propter finem, ars quae est aliquando loco naturae, non ageret propter finemBAverr., In Phys., II, comm. 79, f. 78G–H. Similiter de arte quae imitatur naturam est consequentia plana. Quia illa ars imitatur naturam et agit propter finem, et necesse est ut natura agat propter finem; et per consequens, nisi natura ageret propter finem, ars imitans naturam non ageret propter finem.
19 ‘Maxime autem’B, , II, 8, 199a20. Hic ponitur tertia ratio per quam probatur quod agentia per naturam agunt propter finem. Et probatio incipit a rebus in quibus hoc est valde manifestum. DicitAconi.; dicens G quod hoc maxime manifestum est in animalibus, et hoc in aliis animalibus quam habentibus intellectum, scilicet quod agunt propter finem. Et hoc est manifestumAconi.; multum G in illis animalibus quae faciunt artificiales operationes nec per artem nec per rationem nec per cognitionem, quoniam si agerent per cognitionem vel per rationem, tunc discurrerent a praemissis ad conclusionem et quandoque faciunt bene et aliquando suum contrarium. Unde quidam dubitant an araneae, #G 244a formicae et hirundines et huiusmodi operantur intellectu aut quodam modo alio, puta per cognitionem. Et causa est ista, quia illa prudenter agunt propter finem.
20 Deinde declarat hoc in his in quibus magis latet, scilicet quod fiant propter finem, quoniam natura generat haec membra propter utilitates exsistentes in suis naturis. In plantis enim et non solum in animalibus apparent utilitates factae propter finem, ut folia sunt facta propter finem, ut propter cooperimentum fructus. Quando enim arbor denudatur foliis, in maiori parte corrumpitur fructus aut est in dispositione minus bona.
21 ‘Quare si natura’B, , II, 8, 199a26. Cum verificavit per inductionem tam in actionibus animaliumAconi.; animarum G quam in utilitatibus membrorum quod agunt propter finem, ex istis singularibus infert propositionem universalem, scilicet quod omnia quae sunt et fiunt a natura, sunt propter finem et fiunt. Dicit igitur: quare siAconi.; huiusmodi fiunt G a natura et per naturam et Aconi.; add. dicit G propter hoc, id est propter finem, facit hirundo nidum et aranea telam, et plantae folia habent propter fructus, et plantae faciunt radices non sursum, sed deorsum, causa vegetandi, manifestum est quoniam huiusmodi causa, scilicet finalis, est in aliis quae fiunt et sunt a natura. Similiter et sunt propter finem.
22 Et dicit Commentator quod Philosophus in illo antecedente, ‘si hirundo et aranea et huiusmodi agunt propter finem et propter naturam, sequitur quod omnia naturalia agunt propter finem’, Philosophus in antecedente addit ‘si istae actiones sint a natura’ reservandoAconi.; referendo G se, ne aliquis aestimaret quod illae actiones sint per intellectum, quia apud sic dicentes, scilicet quod istae actiones sunt per intellectum, non sequitur idem conclusio universalisBAverr., In Phys., II, comm. 80, f. 79C–D. Et ex hoc videtur quod actio hirundinis et araneae et sic de aliis non sunt per cognitionem nec per aliquam prudentiam animae sensitivae. Si enim actio illa esset per cognitionem, non sequitur tunc ex hoc antecedente ‘tres actiones sunt propter finem’, igitur naturalia agunt propter finem, sicut non sequitur ‘actio intellectus est propter finem, igitur natura agit propter finem’. Dicit enim Commentator quod ille modus inductionis est demonstrativus et tamen non accipiuntur hic omnia singularia quia considerat ad quod minus rectificetur Philosophus antequam compleantur omnia particularia. Iudicium enim universale in pluribus rebus non acquiritur nisi post magnam considerationem de pluribus rebus individuis et hoc diversificatur secundum magis et minus secundum naturam considerantisBAverr., In Phys., II, comm. 80, f. 79D, sed quanto considerans fuerit maioris considerationis et inquisitionisAconi.; considerationis fiunt maiores in contis et considerationis G tanto pauciora significata requirit.
23 ‘Eo quod natura’B, , II, 8, 199a30. In ista parte ponit quartam rationem ad probandum quod natura agit propter finem. Dicit quod natura dicitur dupliciter: alia sicut materia, alia sicut forma. Propter autem finem sunt omnia quae sunt ante materiam, et per consequens omnia quae sunt ante formam. Quod autem necesse est formam esse finem in generatione patet, quia sequitur ab agente aut semper aut in maiori parte. Et ex hoc sequitur quod materia fit propter formam, quia, ut dictum est, omnia quae sunt ante formam, sunt propter formam. Et iste sermo componitur sic: finis est illud propter quod omnia sunt quae sunt ante finem; forma est finis; igitur forma estAconi.; et G illud propter quod sunt #G 244b omnia quae sunt propter formam. Unde cum natura agat propter formam et forma est finis, sequitur quod natura agat propter finem.
24 ‘Peccatum autem’B, , II, 8, 199a33. In ista parte assimilat Philosophus artem naturae in hoc quod casus est tam in natura quam in arte. Et ad hoc demonstrandum ipse ponit quod in actione naturae est rectitudo et peccatum, sicut est in actione artis, dicens quod peccatum fit in his quae sunt secundum artem. Verbi gratia grammaticus scripsit non recte et medicus non recte propinavitAconi.; potat G potionem. Quare manifestum est quod similiter peccatum est in his quae fiunt secundum naturam.
25 Deinde demonstrat quod rectitudo in natura est propter aliquid, et peccatum est, quando natura errat ab illo propter quod agit, propter hoc quod sic est in arte. Tunc enim est error in arte, cum agitur propter finem et non devenitur ad finem intentum, sed ad finem non intentum. Similiter est in naturalibus de peccato naturae et eius rectitudine, scilicet quod rectitudo in actione naturae est, quando actio inducit ad finem intentum, peccatum, quando deficit ab isto fine et provenit ad alium finem non intentum. Sic igitur demonstrata est similitudo inter artem et naturam quoad hoc quod casus et peccatum est in utraque.
26 ‘Et monstra’B, , II, 8, 199b4. Hic intendit declarare quod monstra sunt de peccato naturae et a casu, sed casus non est causa rectitudinis in generatione naturali nec ordine quemadmodum monstruositas. Unde si concessimus vaccas Empedoclis esse, tunc poneremus hoc esse a peccato naturae et non a casu, non quia natura semper agit a casu, sicut dixit Empedocles, sed natura est causa rectitudinis generationis et causa monstruositatis est impedimentum naturae.
27 ‘Amplius autem’B, , II, 8, 199b7–8. Hic ponit Philosophus rationem probantem quod nec generatio animalis nec alicuius alterius vegetabilis est a casu. Et haec est ratio: animal generatur ex semine et non generetur ex non semine; igitur generatio animalis ex semine est per se et necessaria et per consequens generatio animalis ex semine non est a casu. Semen igitur est propter animal aut ita quod sit agens formam vel materiam aut utrumque; igitur generatio animalis non est a casu.
28 Quod generatio animalis sit per se et non a casu demonstratur, quia ut dictum est, semen est necessarium in generatione animalis, sed non statim fiunt animalia ex semine, immo necesse est ut semen praecedat generationem animalis tempore, et generetur ex illo tempore terminato, et semen quod est molle erat prius natura, id est semen erat prius naturaliter eo animali; semen igitur est causa animalis per se. Et hoc non invenitur solum in animalibus, sed etiam in plantis, scilicet quod est propter aliquid ut propter finem. In plantis tamen minus apparet quod est propter finem quam in animalibus. Tamen in plantis invenitur illud quod est propter formam, scilicet materia et agens, sicut est in animalibus.
29 Et Commentator addit aliquam demonstrationem ad confirmandum quod generatio animalis non est a casu, dicens quod, cum concesserimus quod ex spermate non fit aliquid subito, sed in tempore determinato, apparebit etiam quod generatio est mediantibus #G 245a alterationibus necessariis in generatione animalis, et quod initium illius motus est a re terminata, scilicet a spermate, et ad rem terminatam, scilicet animal, et pertransit media terminataBAverr., In Phys., II, comm. 83, f. 80E–F. Sic igitur demonstratur tripliciter quod generatio animalis est per se ex semine et non a casu. Primo, quia animal generatur ex semine ita quod non generatur ex non semine. Secundo, quia sperma est prius naturaliter ipso animali et per se causa eius. Tertio, quod animal non generatur ex semine subito, sed in tempore determinato et per media terminata. Quae autem fiunt a casu, non sic fiunt.
30 Deinde revertitur Philosophus ad contradicendum Empedocli, dicens quod si quaedam sit vacca cuius superiora sunt hominis et inferiora vaccae, quaerendumAconi.; quae dicta sunt G ab Empedocle, utrum sint vitigenae aut oliviperaeAconi.; alipipae G, ita quod sit vitis cuius superiora sunt olivae et inferiora vitis, ita quod talia monstra fiuntAconi.; tria monstrua addunt G in arboribus. SedAconi.; artibus sicut G inconveniens est taliaAconi.; tria G fieri in arboribus. Tamen si sic fierent in animalibus, oporteret sic fieri in arboribus per locum a multo fortiori. Nam in animalibus est maior ordo quam in arboribus et maior est similitudo naturae circa animalia quam circa arbores. Et ideo, si talia monstrua non sunt in arboribus, sequitur per locum a multo fortiori quod talia monstrua non sunt in animalibus.
31 ‘Sed adhuc oportuit’B, , II, 8, 199b13. Hic ponitur quinta ratio per quam vult probare ex dispositionibus entium quod natura agit propter finem: nam si generatio uniuscuiusque speciei esset a casu, et casus esset causa non terminata, oporteret quod quaelibet species generetur indifferenter ex quocumque semine et ex quacumque mixtione elementorum, quod est contra sensum. Unde quae generantur a natura sunt illa quaecumque mota a principio terminato continue accedunt ad aliquem finem terminatum, ipsa, dico, mota a quodam principio motore exsistente in eis. Nec est idem finis in unoquoque naturali principio, sed natura semper agit a principio terminato ad eundem finem terminatum, nisi aliquid impediat. Quod autem generatur a casu, non generatur a principio terminato neque est ad finem terminatum. Igitur quod generatur a natura, non generatur a casu.
32 Et dicit Commentator quod naturam agere propter aliquid est ex primis principiis scientiae naturalis, sed non oportet naturalis de ipsis considerare secundum quod est naturalis, sed secundum quod est primus philosophus aut secundum quod est disputatorBAverr., In Phys., II, comm. 84, f. 80L.
33 ‘Quoniam autem ex certa’B, , II, 8, 199b18–19. Postquam Philosophus demonstravit quod finis invenitur in rebus naturalibus per se et non a casu, in ista parte incipit facere rememorationem de quodam quod dixit capitulo de casu et fortuna, et sunt duo.
34 Primum est: quod provenit a casu, nec provenit semper nec frequenter, sed in minori parte, sed illud quod fit a natura, fit semper aut in maiori parte, nisi aliquid impediat. Verbi gratia, quando aliquis veniens, non intendens balneari, balneatur, tunc balneatur a casu, et hoc accidit in minori parte. Sed cum accidit semper vel frequenter quod balneatur ex adventu suo, quando intendit #G 245b per adventum suum balneare, non est secundum accidens neque a fortuna. Patet igitur quod tunc fit aliquid a casu, quando fit in paucioribus et non propter finem qui evenit. Illud autem quod evenit a natura, fit semper aut in maiori parte, nisi aliquid impediat. Ex quo probatur quod illud quod provenit a casu, non provenit a natura, quia illud quod provenit a casu, non provenit semper aut in pluribus; sed quod provenit a natura, provenit semper aut in pluribus; igitur etc.
35 Et Commentator assignat causam quare Aristoteles declaratAconi.; assignat G hic unam propositionem tamquam per se manifestamAconi.; manifeste G apud eos qui nati sunt recipere illud quod est per se notumAconi.; natum G. Et dicit quod Philosophus prius supposuit apud eos istamAconi.; naturam G tamquam per se manifestam, nunc autem probat contra eos qui hoc negabantBAverr., In Phys., II, comm. 85, f. 81E–G. Illi enim contra quos nunc arguit concedunt quod illud quod provenit a casu provenit in maiori parte, quia dicunt quod omne quod provenit a casu, provenit a natura. Et ideo supposuit istam apud eos tamquam per se manifestam ‘quod provenit a casu, provenit in minori parte’ et apud alios probat illam propositionem per propositiones famosioresAconi.; faciliores G apud illos.
36 ‘Inconveniens autem’B, , II, 8, 199b26. In ista parte destruit Philosophus motiva antiquorum propter quae dixerunt causam finalem non esse in natura, sicut est in arte. Et primo demonstrat inopinabile contingens eis qui dixerunt causam finalem non esse in natura propter quod in natura non est cognitio, dicens quod inconveniens est opinare rem propter finem non fieri nisi videtur agens perAconi.; aliis propter G deliberationem et cogitationem. Nam ars agit propter aliquid et tamen ars non deliberat. Et dixit hoc pro artibus quae non utuntur cognitione, ut texereAconi.; tegire G et suere, sed non est sic de arte medicinae et de arte navifactivae. Ex quo igitur, quod non deliberat, agit propter finem, potest natura agere propter finem, etsi non deliberet.
37 ‘Et namque si lignum’B, , II, 8, 199b28–29. In ista parte probat quod hoc quod operatur natura est intra et quod ars operatur est extra nihil differt in hoc quod ars agit propter finem et non natura. Et hoc probat dupliciter. Primo sic: si ars navifactiva esset in ligno, similiter faceret navem, sicut natura faceret, si navis fieret a natura. Manifestum est igitur quod non est differentia in hoc inter artem et naturam, quoniam ars ageret ad modum naturae, si esset intra, sicut natura, et ideo, si ars agit propter finem, sequitur quod natura agit propter finem. Hoc potest argui sic: si ars esset intra, necessario ageret sicut ars extra; sed ars extra agit propter finem; igitur si esset intra, ageret propter finem. Sed natura agit eo modo quo ars ageret, si ars esset intra, et si ars esset intra, ageret propter finem. Et sic illa diversificatio inter artem et naturam, quantum ad hoc quod ars est extra et natura intra, non impedit illam similitudinem inter artem et naturam quantum ad hoc quod utrumque agit propter finem.
38 ‘Maxime autem’B, , II, 8, 199b30–31. Hic probat aliter quod differentia inter artem et naturam in hoc quod natura est intra et ars extra, nihil differt ad hoc #G 246a quod ars agat propter finem et natura non, quia hoc maxime est manifestum, quando aliquis sanat se ipsum, quando ars quae est intra medicum agit in se ipsum propter finem, ac si esset extra. Cum igitur natura assimiletur arti exsistenti intra, sequitur quod natura agit propter finem.
39 Istud capitulum continet quattuor partes principales. In prima parte ponit opiniones antiquorum dicentium quod natura non agit propter finem et rationem opinionis. In secunda parte destruit opinionem illorum. In tertia parte rememorat se de quodam quod praedixit in capitulo de casu et fortuna. In quarta parte destruit motiva antiquorum propter quae dixerunt quod natura non agit propter finem.
Quaestio 15
1 Quaeritur utrum natura agat propter finem.
2 Et primo probo quod non per rationem destruentem naturam agere propter finem. Nam pluvia veniens tritico in agro facit ipsum crescere, ac si pluvia propter hoc esset, non tamen pluit propter hoc. Igitur a simili nihil prohibet partes animalis esse sic ordinatas sicut sunt utiles ad sanitatem animalis, ac si essent sic ordinatae propter salutem animalis, et tamen quod non sunt sic ordinatae propter salutem animalis, sed a casu. Quod pluvia non descendat propter augmentationem tritici probatur, quia si inveniat triticum in acervo corrumpit ipsum. A casu igitur non est ut augmentet ipsum; non autem pluvia pluit ut augmentet triticum.
3 Item natura non cognoscit finem; et nihil agit propter illud quod non cognoscit, quia sic ageret propter aliquid et nesciret propter quid ageret; natura igitur non agit propter finem.
4 Item si natura agit propter finem, natura non erraret in agendo.
5 Item si natura agat propter finem, ille finis aut est individuum aut species. Non est individuum, quia per Avicennam primo suae Physicae capitulo primo natura non intendit individuumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 8–9). Nec agit propter finem quae est species, quia iam habet actu esse et natura non agit propter illud quod iam actu habet esse; nam habito fine cessat motus.
6 Item si natura agit propter finem, omne quod est a natura est propter finem, cuius oppositum dicit Commentator commento septuagesimoAconi.; nonagesimo G septimo huius secundiBAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77H.
7 Ad oppositum est AristotelesB, , II, 8, 198b10–11.
8 Ad quaestionem dicendum quod natura agit propter finem, ut patet per Philosophum et Commentatorem commento septuagesimo quinto huius secundi. Ibi dicit quod naturam agere propter finem est maximum fundamentum in ista scientia et etiam in scientia divinaBAverr., In Phys., II, comm. 75, f. 75L.
9 Dicit etiam Commentator commento octogesimo huius secundi quod rationes per quas Aristoteles probat quod natura agit propter finem non sunt naturales, quia per se manifestum est quod natura agit propter finemBAverr., In Phys., II, comm. 80, ff. 78M–79A.
10 Similiter per Philosophum: ars in operando assimilatur naturae et natura arti; sed ars agit propter finem; igitur natura agit propter finemB, , II, 8, 199a15–20.
11 Si autem dicitur quod natura non agit propter finem et ars agit etc., quia natura est intra et ars extra, illud removet Philosophus dicens quod ars non agit propter finem ex hoc quod est extra, quia si sic, posito quod esset intra, non ageret propter finem; sed hoc est falsum, quia sive ars esset intra sive extra, semper ageret propter finem, ut si ars navifactionis esset in ligno, faceret priora propterAconi.; priorem post G posteriora, sicut nunc facit.
12 Similiter quod membra animalis sunt competenter ordinata, sicut sunt, ad salutem animalis, vel est a casu vel est propter finem; sed non est a casu, quia accidit semper vel frequenter et in #G 246b talibus non est casus; igitur est propter finem.
13 Ad primum argumentum dicendum quod pluvia est propter aliquid et non est a casu. Nam per Commentatorem commento septuagesimo septimo huius secundi pluvia est propter aequalitatem generationis in elementis; unde si non esset aequalitas generationis in elementis, mundus corrumpereturBAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77I. Nec etiam est a casu quia pluvia facit triticum crescere, quia hoc est in maiori parte. Et respondit Commentator argumento Alexandri per quod probavit quod pluvia non est propter messem, quia messis est ab arte et pluvia a natura, dicens quod ars complet multa quae sunt propter naturam et natura complet multa quae sunt propter artemBAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77I.
14 Ad aliud argumentum dicendum quod non sequitur ‘natura non cognoscit finem, igitur non operatur propter finem’. SuntAconi.; sicut G enim multae artes operantes propter finem et tamen operantes in operando non deliberant nec cogitant de fine.
15 Ad aliud quod non sequitur ‘natura agit propter finem, igitur non errat’. Potest enim errare propter inoboedientiam materiae et propter impedimenta, quamvis agat propter finem.
16 Ad aliud argumentum dicendum quod finis propter quem natura agit est species, non individuum, secundum quod vult Avicenna. Et cum dicitur ‘species iam habet esse, igitur natura non agit propter finem’, dico quod non sequitur, quia agens quandoque agit ad aliquidAconi.; aliud G operandum et quandoque ad aliquid in esse conservandum. Si agens agit propter finem operandam, habito fine cessat motus, sed quando agit propter finem conservandam, non oportet quod habito fine cessat operatio, sicut patet: aliquis ambulat in bello monte propter sanitatem conservandam, quae tamen sanitas actu habetur.
17 Ad aliud dicendum quod omne quod est a natura est propter finem, sed per accidens; nam corruptio unius formae est per accidens propter generationem alterius formae.
18 Contra illud arguitur: nam confricatio barbae est a natura et non propter aliquid. Quod sit a natura probo, quia aut est a natura aut a voluntate; non est a voluntate, quia sic esset propter aliquid volitum, quod non est verum; igitur confricatio barbae est a natura. Et tamen non est propter aliquidBAverr., In Phys., II, comm. 49, f. 67G, secundum quod vult Commentator commento quadragesimo nonoAconi.; quarto G huius secundi.
19 Item si omne quod est a natura esset propter finem, esset processus in infinitum in finibus, quia unius finis est propter alium et ille propter alium et ille propter alium et sic de singulis.
20 Ad primum illorum dicendum quod confricatio barbae est propter finem desideratum desiderio imaginis, non desiderio cogitationis, secundum quod vult Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo quintoBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 331). Et quando Commentator dicit quod fricatio barbae non est propter finem, dicendum quod ipse intelligit quod confricatio barbae non est propter finem desideratum desiderio cogitationis.
21 Ad aliud dicendum quod non est inconveniens procedere in infinitum in finibus non per se ordinatis, sed in finibus per se ordinatis hoc est inconveniens. Nunc nonAconi.; autem G omne quod est a natura est propter finem per se ordinatum.
Lectio 11. A quo est necessitas in rebus naturalibus
1 ‘Quod autem ex necessitate materiae’B, , II, 9, 199b34. Haec est septima pars huius libri in qua Aristoteles inquirit utrum necessitas exsistens in naturalibus sit ex suppositione, id est ex positione formae vel finis, aut simpliciter, id est non #G 247a additione formae vel finis, scilicet ex materia.
2 Et Commentator assignat causam propter quam illud est inquirendum, quia omnes antiqui dicentesAconi.; dicunt G tantum causam materialem esse nitantur ex causa materiali reddere causas formarum et actionumAconi.; accidentium G naturalium. Antiqui enim ponentes tantum esse causam materialem opinabantur quod formae ex necessitate sequerentur naturam materiae et quod diversitas formarum est ex diversitate materiae. Sed ipse vult hoc destruere; nam Aristoteles vult quod materia sequatur formam et non e conversoBAverr., In Phys., II, comm. 87, f. 82C–D. Haec igitur est intentio huius capituli, utrum res naturales necessario sequantur naturam materiae vel e converso, sic quod materia sequatur ex aliis, puta ex forma et fine.
3 Deinde ponit Philosophus opiniones antiquorum dicens quod ipsi opinabantur quod necessitas in generatione rerum naturalium est ex materia, ita quod necesse est formam esse talem, quia materia est talis, sicut si aliquis aestimet in artificalibus rebus murum esse factum ex necessitate qua gravia apta nata sunt fieri deorsum, levia autem supereminentAconi.; semper eminent G, ut quod lapis et fundamenta sunt deorsum propter gravitatem, terream autem sursum propter levitatem respectu lapidis, lignea autem maxime supereminent in domo, quia sunt levissima. Dicunt igitur quod domus generatur ex necessitate, quia partes graves necessario descendunt et partes leves necessario ascendunt et partes mediae exsistunt in medio ex necessitate. Et in hoc est natura similis arti secundum ipsos, quia in animali partes leves ascendunt et partes graves descendunt, sicut est in domo.
4 Sed Commentator dicit quod in pluribus rebus naturalibus est e converso, quia in animalibus habentibus testam testa, cum sit terreae naturae, est gravior quam aliae partes, tamen supereminet. Unde si natura non intenderet custodiam animalis, sed tota dispositio partium esset ex necessitate materiae, tunc pars testea debet esse deorsumBAverr., In Phys., II, comm. 87, f. 82G.
5 ‘Sed tamen sine his’B, , II, 9, 200a5. In ista parte declarat Aristoteles contra antiquos quod res non est propter materiam, sed propter finem, dicens quod verum est quod sine rebus materialibusAconi.; naturalibus G non est factum aliquid artificiale, ut domus vel aliquid huiusmodi, tamen res facta non est propter materiam. Verbi gratia domus non est facta propter gravitatem et levitatem nisi sicut propter materiamAconi.; secundum propriam naturam G, nisi aliquis intelligat per hanc praepositionem ‘propter’ circumstantiam causae materialis, sed domus est facta causa abscondendi et salvandi ea quae sunt in domo. Si enim domus esset facta propter materiam, tunc ad quaestionem factam per quare, quaerendo ‘quare fit domus?’, convenienter esset respondendum quod domus fit propter materiam. Sed hoc non est verum; nam ad quaestionem factam per quare convenienter respondetur per finem et non per causam materialem. Unde arguitur sic in tertia figura: quando de rebus generabilibus interrogatur ‘quare generantur?’, non respondetur per causam materialem; sed quando in illis interrogetur per quare, respondetur per finem; res igitur est propter causam finalem, non propter causam materialem, cum ad quaestionem factam per quare respondetur convenienter per causam finalem, non per causam materialem.
6 Deinde declarat hoc per exemplum, scilicet quod ad quaestionem #G 247b factam per quare respondetur per causam finalem, non per causam materialem. Si quaeratur ‘quare serra habet multos dentes?’, est respondendum ‘ut serreat ligna’, et non est respondendum quod habet multos dentes, quia est ex ferro tamquam ex materia.
7 Deinde ibi: ‘materia’B, , II, 9, 200a10 Philosophus innuit diversitatem inter illa quae inveniuntur in rebus naturalibus de necessitate et non propter finem, et inter illa quae non inveniuntur ex necessitate, sed propter finem, dicens quod necessitas quae est in rebus naturalibus non est propter finem, sed propter materiam, sicut mors animalis, sed illud quod invenitur in rebus naturalibus propter finem est propter formam et definitionem; et ideo non est necessarium simpliciter. Unde antiqui erraverunt propter hoc quod viderunt quaedam quae sequuntur naturalia ex necessitate materiae, quae non intenduntur propter finem, cuiusmodi est mors et aliae privationes; ideo aestimaverunt quod omnia quae accidunt rebus sunt ex necessitate materiae.
8 Et ex hoc format Commentator rationem in secunda figura: res necessariae non intentae sunt ex materia; et res intentae non necessariaeAconi.; necessario G non sunt ex materia; igitur res intentae non necessariaeAconi.; necessario G non sunt res necessariae non intentaeBAverr., In Phys., II, comm. 88, f. 83D.
9 Dicit etiam Commentator quod res non intentae sunt ex necessitate, quia sunt propter materiam, ut mors, sed res intentae non sunt de necessitate, quia sunt ex formaBAverr., In Phys., II, comm. 88, f. 83D.
10 Similiter intelligendum est, secundum quod vult Commentator, quod si omnia quae sunt in rebus naturalibus essent ex necessitate materiae, tunc res naturales de se essent ex necessitate, quia de se haberent de necessitate formam dantem esse et non solum res naturales haberent de se ex necessitate esse, sed haberent de se esse necesse quantum aut quale, et breviter omnes formas substantiales et accidentales necessario haberent esse de se, et sic quaelibet res naturalis haberet ex se necesse esse et non caperet esse ab alioBAverr., In Phys., II, comm. 88, f. 83E–F.
11 ‘Est necessarium’B, , II, 9, 200a15. In ista parte declarat Aristoteles quod necessitas quodam modo similis estAconi.; sequitur esse G in doctrinis speculativisAconi.; speter G et in rebus naturalibus, quoniam in utroque illorum invenitur necessitas ex positione ita quod non ex se ipsis. Et declarat illam similitudinem dicens quod, sicut se habent praemissae et conclusio in doctrinis, sic finis et ea quae sunt ad finem se habent in naturalibus ita quod finis in naturalibus assimilatur praemissis in doctrinis et ea quae sunt ad finem assimilantur conclusioni in doctrinis. Sicut enim in doctrinis, si praemissae sint, necessario sequitur quod conclusio sit, et non e converso, sic in naturalibus, si finis sit, sequitur necessario quod ea erunt quae sunt ad finem. Exemplum huius ponit Philosophus in littera et patet.
12 Deinde respondet cuidam tacitae dubitationi. Posset enim aliquis dicere quod ad principia debent semper sequi ultima; nam in doctrinis videmus quod ad principia sequuntur ultima. Ad hoc respondet distinguendo de principio. Quoddam est principium operationis et quoddam cogitationis. Ad principium cogitationis sequitur ultimum, verbi gratia ad praemissas sequitur conclusio. Sed ad principium operationis non sequitur ultimum, sed ad ultimum sequuntur principia operationis. Non enim sequitur ‘ligna et lapis sunt, igitur domus est’, sed econtra sic: ‘domus #G 248a est, igitur ligna et lapis’.
13 ‘Quare si erit’B, , II, 9, 200a24. In ista parte manifestat Philosophus per exempla similitudinem praemissarum ad conclusionem in doctrinis et finis ad ea quae sunt ad finem, dicens quod, si domus est, necesse est materialia fore de quibus domus debet fieri, sed non oportet quod, si materialia sint, quod propter hoc domus sit. Et sic est in doctrinis, quia si praemissae sint verae, oportet quod conclusio sit vera et non econtra.
14 Deinde dicit Aristoteles quod necessitas in rebus naturalibus dicitur materia et motus ipsius notat materiam. Et ille motus qui sequitur materiam non notat formam, quoniam materia invenitur propter formam et non forma propter materiam. Unde necessitas in naturalibus dicitur notare illud quod necessario sequitur ex aliquo, et quia materia necessario sequitur ex forma et forma non necessario sequitur materiam, ideo in naturalibus necessitas notat materiam et non formam.
15 ‘Et utroque’B, , II, 9, 200a32. Hic declarat Aristoteles circa quod oportet naturalis magis sollicitari et ostendit quod oportet naturalis magis sollicitari circa causam finalem, quia causa materialis est propter causam finalem et non e converso. Unde causa materialis et finalis considerandae sunt a physico, sed causa finalisAconi.; formalis G magis est consideranda quam materialis.
16 ‘Et principium’B, , II, 9, 200a34–35. In ista parte declarat Aristoteles necessario quod materia sequitur ex forma, quae est definitio in rebus compositis, dicens quod principium quo sequitur necessitas materiae in definitione formae in rebus compositis est a definitione et forma; nam cum definitio rei fuerit positaAconi.; in potentia G, sequitur materia necessario in eius esse. Definitio enim continet formam communem et propriam, sicut necessitas materiae accipitur a forma in his quae sunt secundum artem. Verbi gratia, quia domus est talis, scilicet habens talem definitionem ‘continens cooperiens defendens a calore et frigore’, hoc oportet fieri, scilicetAconi.; sed G haec materialia tectum, paries et fundamentum oportet quod habeant esse ex necessitate. Et quia sanitas est talis dispositio quae agit talem actionem in membro, oportet talem complexionem esse ad hoc quod sit sanitas, et quia homo est animal rationale, oportet quod habeat carnem et ossa.
17 ‘Fortassis’B, , II, 9, 200b4. Hic declarat Philosophus quod materia non solum in essendo necessario sequitur formam et definitionem, sed in quibusdam definitionibus materia intrat quasi pars. Et Commentator reddit causam quare et dicit: quia definitiones continent genera et differentias, et genera sunt formae universales et differentiae formae propriaeBAverr., In Phys., II, comm. 92, f. 85B, etAconi.; id est G declaratum est ut in definitione quod materia necessario sequitur formam, ratio igitur est huius scientiae quod appareat materia et non solum consecutio materiae ex quibusdam definitionibus, sed etiam in eis intrat materia. Verbi gratia definienti opus serrandiAconi.; generandi G necessario est accipere materiam: quoniam hoc dicere non erit, nisi serra habeat dentes, et dentes non serrabuntAconi.; separabunt G nisi sint ferrei, in definitioneAconi.; exemplo G apparet materia. Quia enim serratio non complebitur nisi per formam et materiam serrae, ideo materia intrat in definitionem. Si enim dicatur serram esse instrumentum habens dentes, non erit definitio, nisi dicamus eam esse ex ferro.
18 Istud capitulum continet sexAconi.; tres G partes principales. In prima parte inquirit utrum necessitas in rebus naturalibus sit ex materia vel ex fine. In secunda parte ponit opinionem antiquorum circa hoc et rationem opinionis. In tertia parte ponit opinionem propriam #G 248b et improbat opinionem antiquorum. In quarte parte ponit similitudinem inter necessitatem in doctrinis speculativisAconi.; propositis G et in rebus naturalibus. In quinta parte declarat circa quod oportet naturalem magis sollicitare. In sexta parte declarat quod materia intrat in quibusdam definitionibus tamquam pars.
Quaestio 16
1 Quaeratur cui attribuenda est necessitas in rebus naturalibus.
2 Videtur primo quod causae formali, quia a quoAconi.; qua G aliquid habet entitatem, ab eodem habet necessitatem; sed res naturalis suam habet entitatem a causa formali; igitur etc.
3 Item quod res naturalis habet necessitatem a causa materiali videtur; nam compositum ex materia et forma est corruptibilis ratione materiae.
4 Item quod necessitas sit in rebus naturalibus a causa efficiente videtur; nam dies fiunt longiores ex hoc quod sol magis appropinquat ad nos, et breviores fiunt ex hoc quod magis distat a nobis.
5 Item videtur quod necessitas in rebus sit attribuenda cuilibet causae, quia quaelibet causa potest esse medium in demonstratione naturali; et a medio sumitur necessitas conclusionis; igitur necessitas in rebus naturalibus accipitur a qualibet causa.
6 Ad oppositum videtur Philosophus dicens quod necessitas in rebus naturalibus est a fineB, , II, 9, 200a7–10.
7 Ad quaestionem dicendum quod in rebus naturalibus necessitas principaliter est a fine. Nam finis se habet in naturalibus ad ea quae sunt ad finem sicut principium demonstrationis ad conclusionem; sicut enim a principiis nos incipimus ratiocinari in scientiis, sic in naturalibus incipimus ratiocinari a fine. Sed in demonstrativis principium imponit necessitatem conclusioni; si enim principia sunt vera, conclusio est vera. Igitur finis in naturalibus ponit necessitatem eis quae sunt ad finem. Ratio igitur necessitatis maxime sumitur a fine. Et hoc patet per ordinem causarum. Nam finis quae est causa causarum imponit necessitatem cuilibet alteri causae. Materia enim est propter formam et forma propter efficiens et efficiens non movet nisi propter finem. Et ideo definitio sumpta a fine se habet ad definitionem sumptam ex materia, efficiente vel forma, sicut principium demonstrationis se habet ad conclusionem.
8 Sed quamvis necessitas in naturalibus sit maxime accipienda a fine, dico tamen quod a qualibet causa potest esse necessitas in naturalibus. Nam quaelibet causa potest esse medium in demonstratione naturali, et medium demonstrationis ponit necessitatem conclusioni.
9 Intelligendum est secundum Commentatorem quod effectus naturales quiAconi.; quae G proveniunt non ex intentione naturae reducuntur in causam materialem, sed effectus per se intenti reducuntur ad aliquas causas et maxime in finemBAverr., In Phys., II, comm. 88, f. 83C.
10 Et per hoc patet ad omnes rationes, quia omnes rationes probant verum, quoniam dictum est quod cuilibet causae attribuenda est necessitas, maxime tamen causae finali.