Liber I
Lectio 1. Pars prooemialis
1 ‘Quoniam autem intelligere et scire contingit’B, , I, 1, 184a10. Iste liber habet duas partes principales, scilicet partem prooemialem et exsecutivam. Pars prooemialis continet duas partes principales. In prima parte ponit Philosophus intentionem suam. In secunda parte ponit ordines doctrinae et modum procedendi.
2 Intellectus Philosophi est determinare de causis rerum naturalium. Unde prima conclusio quam Philosophus intendit est quod oportet naturalem determinare de principiis et causis et elementis rerum naturalium.
3 Ista conclusio probatur sic: habentia principia, causas et elementa non cognoscuntur nisi ex cognitione principiorum, causarum et elementorum; sed res naturales habent principia, causas et elementa; igitur etc. Et per consequens oportet naturalem largiri cognitionem causarum et elementorum rerum naturalium. Minor huius rationis non ponitur in littera, sed primo ponitur maior, secundo probatio maioris (ibi: ‘tunc enim’B, , I, 1, 184a13) et tertio infert conclusionem (ibi: ‘manifestum est’B, , I, 1, 184a15).
4 Intelligendum per Commentatorem quod Philosophus per ‘intelligere’ et ‘scire’ non intelligit nomina synonyma, quoniam nomina synonyma non usitantur in arte demonstrativa, sed intelligere est communius quam scire. Per ‘scire’ intelligit scientiam perfectam. Scientia enim alia est perfecta, alia imperfecta. Scientia perfecta est quae est per causam; scientia imperfecta est quae est sine causa. Et maior debet intelligi de scientia perfectaBAverr., In Phys., I, comm. 1, ff. 5M–6A.
5 Expositores dicunt quod per ‘scire’ intelligit secundam operationem intellectus, quae est componere et dividere, et per ‘intelligere’ intelligit primam operationem intellectus, quae est apprehensio simplicium, secundum quam informatur definitio. Per ‘intelligere’ intelligit cognitionem principiorum et per ‘scire’ cognitionem conclusionum. Quaedam enim principia habent principia priora eis et ista non intelliguntur sine cognitione suorum principiorum; et conclusiones habent causas et principia et non cognoscuntur sine eorum cognitione.
6 Intelligendum secundum Commentatorem quod Philosophus dicit ‘principia, causas et elementa’ propter diversitatem modorum causarum. Et intendebat per hunc sermonem, ubi enumerat omnia genera causarum, docere quod non omnes artes considerant de omnibus causis, sed quaedam de causa formali tantum, ut mathematica, et quaedam de tribus causis, ut de forma, fine et efficiente, ut metaphysica, et quaedam de quattuor, ut scientia naturalisBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6B–C. Et quia scientia naturalis considerat de omnibus causis, ideo post hoc enumerat omnia causarum genera. Et per Commentatorem per ‘principia’ intelligit causas moventes et per ‘causas’ intelligit causas finales et per ‘elementa’ intelligit principia intrinseca rerum, scilicet materiam et formamBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6B.
7 Intelligendum est quod ‘principium’ et ‘causa’ possunt accipi communiter vel proprie. Si communiter, sic sunt nomina synonymaBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6B, ut dicit Commentator; si proprie, non sunt nomina synonyma. Unde Commentator duodecimo Metaphysicae ponit differentiam inter ‘principium’, ‘causam’ et ‘elementum’ secundum quod proprie accipiuntur. Et est haec differentia: ‘principium’ proprie loquendo solum dicitur de causis extrinsecis et ‘elementum’ dicitur de causis intrinsecis, scilicet de materia et forma, sed ‘causa’ dicitur indifferenter de causis intrinsecis et extrinsecisBAverr., In Metaph., XII, comm. 23, f. 308K.
8 Intelligendum quod maior non debet intelligi collective, scilicet quod non contingit habere scientiam perfectam nisi per omnes causas; nam scientia perfecta invenitur in rebus habentibus quasdam causas et non omnes. Unde si sit res habens omnes causas, non cognoscitur perfecte nisi ex #G 172b cognitione omnium causarum, et si habeat quasdam causas et non omnes, perfecte potest cognosci per illas et sine illarum cognitione non potest cognosci perfecte.
9 ‘Tunc enim arbitramur’B, , I, 1, 184a13. In ista parte probat Philosophus per quoddam signum maiorem huius rationis. Et est quod tunc opinamur cognoscere unumquodque, cum primas causas cognoscimus et principia prima usque ad elementa, nec opinamur nos cognoscere nisi cum causas credimus cognoscere. Et hoc est signum quod res habens causas etc. non cognoscitur nisi per eorum cognitionem.
10 Intelligendum secundum Commentatorem quod Philosophus in ista littera “tunc enim” etc. utitur istis nominibus ‘principio’, ‘causa’ alio modo quam prius, quia non habet sollicitudinem de nominibus. Per ‘causas primas’ intelligit hic primas causas intrinsecas exsistentes in re, scilicet primam materiam et ultimam formam naturalem; quae enim sunt praeter primam materiam et ultimam formam quarumlibet rerum naturalium sunt materiae compositae et formae compositae. Et per ‘prima principia’ intelligit primas causas quae sunt extra rem, scilicet primum agens et ultimum finem. Per ‘elementa’ intelligit causas propinquas exsistentes in reBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6E–F.
11 Intelligendum est quod pro dicto Commentatoris, quando dicit ‘quae sunt praeter primam materiam et ultimam formam sunt materiae compositae et formae compositae’BAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6E, quod per ‘materiam primam’ intelligit materiam simplicem non compositam ex materia et forma. Ad talem enim materiam contingit devenire in omni composito ex materia et forma, quia si detur aliqua materia composita ex materia et forma, quaerendum est de sua materia aut est composita ex materia et forma aut non. Si non, habetur propositum. Si sit composita ex materia et forma, quaero de sua forma sicut prius. Et cum non sit procedere in infinitum, est devenire ad materiam quae non est composita ex materia et forma, et ista est materia prima. Materia composita ex materia et forma, sicut elementa, ut ignis et aqua, sunt materia mixti et sunt composita ex materia et forma; et caro et os sunt materia hominis et sunt composita ex materia et forma. Forma ultima rei naturalis est forma quae non est resolubilis in priorem formam nec includit priorem formam in virtute, cuiusmodi est forma elementi, ut forma ignis et aquae. Forma composita est forma includens in virtuteAconi.; veritate G formam priorem, cuiusmodi est forma mixti resultans ex commixtione elementorum, ut forma carnis et sanguinis, in quibus formae elementorum manent in virtuteAconi.; veritate G.
12 Intelligendum secundum Commentatorem quod ipse dicit quod est procedendum usque ad elementa, quia doctrina ordinata est incipere a cognitione primarum causarum rei cognoscendae, deinde intendere ad cognitionem aliarum causarum remotarum secundum ordinem, donec venitur ad causas propinquasBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6F. Verbi gratia primo oportet cognoscere materiam primam, deinde materias compositas, cuiusmodi sunt elementa, deinde materiam propinquam, cuiusmodi est caro et os. Et iste est processus in scientia perfecta.
13 Intelligendum secundum Commentatorem quod omnis qui dicit se aliquid scire, non dicit hoc nisi quando scivit illud per omnes suas causas propinquas et remotas, et hoc #G 173a invenitur in omni eo qui aliquid scit in veritate aut secundum aestimationem. In hoc etiam conveniunt sophistaeBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6D–E.
14 Dubitatio est hic de conclusione quam Philosophus intendit, quia non videtur incipiendum esse a cognitione causarum, quia Philosophus dicit hic quod est incipiendum a nobis magis notis; nunc autem causae non sunt nobis magis notae, sed effectus rerum naturalium sunt nobis notiores quam causae; igitur non est incipiendum a cognitione causarum rerum naturalium.
15 Dicendum est quod in scientia naturali est duplex processus: unus ab effectibus ad causas, et ille est in principio doctrinae; alius est processus a causa ad effectus. In primo processu est incipiendum a cognitione causarum, tradendo et investigando cognitionem causarum per effectus, qui sunt nobis notiores. Non tamen est incipiendum in primo processu a causis supponendo eas tamquam notas procedendo ad effectus, sed incipiendum est ab effectibus procedendo ab ipsis ad cognitionem causarum. Et intelligit Philosophus quod est incipiendum a cognitione causarum, quia primo est tradenda cognitio causarum. Unde in primo processu est in principio quaerenda et tradenda cognitio causarum; in secundo processu est tradenda cognitio effectuum procedendo a causis notis ad effectus ignotos.
16 Aliud dubium est de dicto Commentatoris, qui dicit quod omnis qui dicit se scire aliquid, non dicit hoc nisi quando sciverit illud per omnes suas causas propinquas et remotasBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6D. Quod non videtur verum, quia non contingeret scire minimam rem naturalem, quia cognitio cuiuslibet rei naturalis dependeret ex prima causa; sed prima causa non est a nobis perfecte cognoscibilis; igitur nec aliqua res naturalis, cuius cognitio dependet a cognitione primae causae.
17 Iterum cognitio completa cuiuslibet rei naturalis exprimitur complete per definitionemAconi.; genus et differentiam G; sed definitio solum exprimit duo genera causarum, scilicet genus et differentiam; igitur perfecta cognitio non dependet ex omni genere causae.
18 Et similiter nos possumus habere perfectam cognitionem domus, etsi non cognoscimus artificem; igitur cognitio perfecta rei non dependet ex cognitione causae efficientis.
19 Dicendum quod cognitio perfecta rei dependet ex cognitione omnium causarum propinquarum et remotarum. Et quod dependeat ex cognitione causae remotissimae patet, quia sit causa remotissima A et causa propinqua B et causa propinquissima C et effectus cognoscendi D. Si D cognoscitur perfecte, oportet quod cognoscitur sua causa propinquissima, scilicet C. Sed cognitio C dependet ex cognitione B; et cognitio ipsius B dependet ex cognitione ipsius A, sicut cognitio ipsius D ex cognitione ipsius C. Igitur cognitio perfecta ipsius D dependet ex cognitione ipsius A.
20 Sed propter responsionem est intelligendum quod cognitio perfecta est duplex: una in genere et alia extra genus. Cognitio perfecta in genere est cognitio perfecta rei intra limites unius generis. Unde perfectus est faber in cognoscendo ferrum, qui cognoscit ferrum sufficienter secundum quod est subiectum suae actionis. Unde faber cognoscens ferrum sufficienter, secundum quod est subiectum suae actionis, habet de ferro perfectam cognitio#G 173bnem in genere. Isto modo ad cognitionem perfectam rei naturalis sufficit cognoscere omnia genera causarum, secundum quod non exceduntAconi.; extendunt G genus considerationis naturalis. Verbi gratia ad perfectam cognitionem in genere rei naturalis sufficit cognitio primae causae efficientis inquantum est primum movens, nec requiritur cognitio perfecta eius in se; et sic est de aliis causis. Cognitio perfecta rei extra genus est cognitio rei secundum omnem rationem secundum quam est cognoscibilis. Et ad cognitionem rei naturalis extra genus requiritur cognitio primae causae secundum se. Sed forte talis cognitio non est possibilis in hac vita, vel si sit homini possibilis, hoc erit in postremo vitae, quia non in principio. Et nota quod ad cognitionem perfectam rei naturalis requiritur cognitio omnium causarum per se ordinatarum, sed cognitio causarum accidentaliter ordinatarum non requiritur.
21 Ad primum argumentum dicendum concedendo quod ad cognitionem perfectam rei requiritur cognitio primae causae. Sed perfecta cognitio primae causae non requiritur ad cognitionem perfectam in genere rei naturalis, sed imperfecta cognitio primae causae sufficit ad perfectam cognitionem in genere rerum naturalium.
22 Ad aliud dicendum quod definitio completa et perfectissima debet dari per omnes causas rei. Unde haec definitio ‘homo est animal rationale’ non est perfecta definitio hominis, sed ista ‘homo est animal rationale productum ab homine et sole propter felicitatem’, in qua exprimuntur omnes causas.
23 Ad aliud dicendum quod carpentator est causa domus accidentaliter ordinata, et ideo ad cognoscendum domum non oportet cognoscere carpentarium.
24 Construe litteram sic: quoniam autemAconi.; pro quia quia G circa omnes scientias quarum sunt principia, id est causae efficientes, aut causae, id est causae finales, aut elementa, id est principia intrinseca, scilicet materia et forma, contingit intelligere et scire scientiam perfectam ex cognitione horum principiorum, causarum et elementorum. Cuius probatio est: tunc enimAconi.; enim tunc G opinamur cognoscere unumquodque principiatum, cum cognoscimus primas causas, id est primas causas intrinsecas exsistentes in re non compositas, scilicet primam materiam et formam ultimam, et principia prima, id est primas causas quae sunt extra rem, scilicet primum agens et ultimum finem, usque ad elementaAconi.; elementum G, scilicet quousque devenitur ad causas propinquas et elementares exsistentes in re, quae sunt materia propinqua et forma propinqua. Et quia ita est, manifestum est quod scientiae de natura considerandum est prius, id est in principio, determinare ea quae sunt circa principia.
25 ‘Innata est nobis’B, , I, 1, 184a16. Haec est secunda pars huius capituli, in qua Philosophus declarat viam inducentem ad cognitionem rerum naturalium, et in hoc ponit modum procedendi in ista scientia.
26 Et vult primo probare illam conclusionem quod ad cognitionem causarum rerum naturalium est deveniendum procedendo a propositionibus acceptis a rebus posterioribus in esse, quae sunt notiores et manifestiores apud nos, ad conclusiones priores in esse, quae sunt notiores et manifestiores secundum naturam et latentiores apud nos. Unde haec est conclusio quod procedendum est a rebus posterioribus in esse ad res priores in esse, ut ab effectibus ad causas et ab accidentibus ad substantias.
27 Ista conclusio probatur sic: innata est nobis via procedere #G 174a ex nobis notioribus usque ad notiora naturae et certiora; sed res posteriores in esse sunt nobis notiores et res priores sunt naturae notiores; igitur debemus procedere in hac scientia ex rebus posterioribus in esse ad res priores in esse. Minor patet, quia non sunt eadem nobis nota et nota naturae; sed priores in esse sunt magis notae naturae; et sic res priores in esse non sunt nobis magis notae, sed posteriores in esse sunt nobis magis notae. Et hoc est verum in naturalibus et non in mathematicis; in mathematicis enim sunt eadem nobis magis nota et magis nota naturae.
28 Intelligendum quod aliquid dicitur notum naturae tripliciter. Uno modo dicitur istud magis notum naturae quod secundum suam naturam est magis cognoscibile. Et sic loquitur Philosophus secundo Metaphysicae, ubi dicit quod intellectus noster se habet ad ea quae sunt manifestissima in natura, sicut oculus nycticoracisAconi.; noctue mittigns G ad lumen solisBArist., Metaph., II, 1, 993b9–11. Unde per ‘manifestissima’ in natura intelligit Philosophus ibi illa quae secundum se sunt magis cognoscibilia, cuiusmodi sunt substantiae separatae perfectae. Secundo modo dicitur illud esse magis notum naturae quod prius intenditur a natura. Et isto modo loquitur Avicenna primo suae Physicae capitulo primo, ubi dicit quod species specialissima est magis nota naturae quam genus vel individuum, quia natura intendit speciem specialissimam et nec intendit genus nec individuumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 8–9). Tertio modo dicitur istud magis notum naturae a quo natura incipitAconi.; intendit G operari, quasi natura cognosceret illa ex quibus facit res naturales. Unde natura procedit a magis notis ad minus nota, sicut artifex faciendo domum vel artificialia. Et sic loquitur Commentator commento tertio primi huius, ubi dicit quod causae rerum naturalium sunt notiores apud naturam, quia natura facit composita ex causisBAverr., In Phys., I, comm. 3, f. 7D. Unde si nos faceremus res naturales, causae rerum naturalium essent notiores nobis quam causata.
29 Dico tunc: cum dicit Aristoteles quod non sunt eadem nobis magis nota et nota naturae, per ‘magis nota naturae’ intelligit illud quod secundum naturam est magis cognoscibile. Unde in naturalibus ista quae secundum se sunt magis cognoscibilia, sunt minus nota nobis. Causae enim rerum naturalium sunt secundum se magis cognoscibiles quam effectus et minus notae nobis. Ideo verum est quod in naturalibus non sunt eadem nobis magis nota et magis nota naturae. Similiter loquendo de notis naturae, quod ideo dicitur notum naturae, quia est intentum a natura, adhuc illo modo non sunt eadem magis nota nobis et magis nota naturae, quia species illoAconi.; primo G modo est magis nota naturae quam genus; genus autem est magis notum nobis quam species specialissima. Sed loquendo de notis naturae tertio modo dictisAconi.; dicta G, quod ideo dicitur notum naturae, quia natura ab eo incipit operari, adhuc isto modo non sunt eadem magis nota nobis et magis nota naturae, quia causae rerum naturalium sunt isto modo magis notae naturae #G 174b quam effectus; sed effectus naturales sunt magis noti nobis quam suae causae.
30 Intelligendum quod non dicitur aliquid notum naturae, quia natura cognoscit illud, sed quia secundum suam naturam est magis cognoscibilis, aut quia, posito quod natura cognosceret, istud dicitur magis notum naturae, quia natura tunc magis cognosceret.
31 ‘Sunt autem nobis’B, , I, 1, 184a21. Quia dictum est quod incipiendum est a nobis notioribus procedendo ad notiora naturae, ne Philosophus procedat ex ignotis, ipse docet hic quae sunt nobis magis nota. Et dicit quod confusa sunt nobis prius nota quam distincta. Et per ‘confusa’ secundum expositionem Commentatoris intelligit Philosophus composita causata ab elementis. Et dicit quod ista quae sunt cognita apud nos primo de rebus naturalibus sunt composita causata ab elementis et illa quae sunt ignota apud nos naturaliter sunt causae compositorum. Causae enim naturalium sunt notiores apud naturam, quia natura facit composita ex causis, et ideo causae sunt notiores apud naturam, sicut est dispositio de rebus artificialibus cum artifice: quia artifex facit res artificiales ex suis causis, ideo causae rerum artificialium sunt notiores apud artificem quam res artificialis. Si igitur nos ageremus res naturales, essent causae notiores apud nos; sed quia non habemus agere eas, ideo dispositiones in eis apud nos sunt contraria dispositioni in rebus artificialibus.
32 Intelligendum est quod confusa sunt notiora apud nos intelligendo per ‘confusa’ omnia quae comprehendunt aliqua indistincte, sive sit totum universale sive totum integrale. Unde totum universale et totum integrale conveniunt in hoc quod, sicut totum universale includit partes subiectivas indistincte et modo confuso, sicut totum integrale includit partes integrales indistincte et modo confuso. Et ideo, sicut totum integrale est notius apud sensum (prius enim videt aliquis indistincte domum quam partes integrales domus), sic totum universale est notius apud intellectum quam suae partes subiectivae. Unde Philosophus per ‘confusa’ intelligit indifferenter totum universale et totum integrale.
33 ‘Unde in universalibus’B, , I, 1, 184a23. Quia procedendum est ex nobis magis notis usque ad nobis minus nota, ideo Philosophus concludit hic quod via doctrinae in hac scientia est procedendum ab universalibus ad particularia, quia universale est notius particulari. Et intelligit per ‘universalia’ universalissima quae possunt inveniri in istis rationibus rerum naturalium individua, et per ‘particularia’ non intelligit individua, sed species ultimas aut illa quae sunt quasi ultima species.
34 Deinde assignat causam propter quam universale est notius apud intellectum quam particulare, scilicet species, quia universaleAconi.; universalis G assimilatur composito; et compositum notius est apud sensum; sed individuum compositum est notius apud sensum quam suae partes integrales; ideo universale est notius apud intellectum quam suae partes subiectivae. Unde universale se habet ad intellectum, sicut individuum compositum se habet ad sensum. Sicut igitur individuum compositum est notius apud sensum quam suae partes integrales, ita universale est notius apud intellectum quam suae partes subiectivae.
35 Deinde dat modum #G 175a similitudinis inter totum universale et individuum compositum. Et est quod, sicut individuum compositum continet multas partes integrales indistincte, sic totum universale continet sub se multas partes subiectivas indistincte.
36 ‘Sustinent autem’B, , I, 1, 184b10. Cum Philosophus declaravit causam propter quam universale est notius particulari quod est sub eo, hic docet quod propter eandem causam illud quod significat nomen est notius apud nos quam illud quod significat definitio. Et causa est, quia nomen speciei significat aliquid totum non distinctum, ut hoc nomen ‘circulus’; sed definitio circuli, quae est ‘figura circularis intra quam est punctus a quo omnes lineae exeuntes ad circumferentiam sunt aequales’, est totum distinctum determinatum per elementa. Unde quia nomen specierum significat rem non ut distincte continet partes quiditativas, scilicet genus et differentiam, et definitio significat semper prout continet partes distincte, ideo illud quod significat nomen speciei est notius apud nos quam istud quod significat definitio. Sed hoc est intelligendum in cognitione imperfecta. Puer enim prius tempore cognoscit rem significatam per speciem quam rem prout significatur per definitionem. Unde si nomen specierum, ut nomen hominis vel equi, exprimatur, puer intelligit quod nomen significat, sed definitio hominis vel equi non intelligit. In cognitione tamen perfecta istud quod significatur per definitionem est prius et magis notum quam istud quod significatur per nomen definiti.
37 Commentator movet hic unam dubitationem. Nam prius dixit Philosophus quod individua mixta composita sunt nobis magis nota, et nunc dicit quod illud quod significatur per nomen est notius quam istud quod significatur per definitionem. Quaerit igitur utrum prima auctoritas debet exponi quod per ‘res mixtas’ intelligit individua, quia ex individuis non proceditur in doctrina ad elementa (non enim sunt partes syllogismi), sed ex specie composita proceditur ad elementa et non ex individuo. Igitur intellectus illius primae auctoritatis est quod species compositae erunt notiores apud nos quam sua principia. Et per consequens Philosophus nihil novum dicit in ista auctoritate, quando dicit quod illud quod significat nomen est notius apud nos quam quod significat definitio, quia istud quod significat nomen est speciesBAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8C–D.
38 Ad istud respondet Commentator quod istud dictumAconi.; dubium G Philosophi, videlicet quod mixta composita sunt notiora apud nos, potest intelligi tam de speciebus compositis quam de individuisBAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8F.
39 Et quando dicitur quod individuum non est principium in doctrina, respondet quod, licet individuum compositum non sit principium in doctrina demonstrativa, tamen est principium inquisitionis universalis, quod est principium doctrinae demonstrativae.BAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8F–G)
40 Et quando dicitur quod, si prima auctoritas intelligitur de speciebus compositis, tunc Aristoteles nihil novum dicit in secundaAconi.; prima G auctoritate, respondet intelligendo utramque auctoritatem de speciebus compositis respectu suarum causarum et dicit quod in prima auctoritate fecit comparationem inter species et suas causas secundum fidem, et in secunda auctoritate fecit comparationem inter species et suas causas secundum imaginationem, quando dicit quod ista quae significant nomina sunt notiora apud nos quam ista quae significant definitionesBAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8D–E. Et dicit quod sunt tres modi compositionis, scilicet compositio speciei ex suis causis et compositio generis ex suis speciebus (et utraque illarum compositionum estAconi.; sunt G notior apud intellectum quam partes) et tertia est compositio individui #G 175b ex suis partibus (et ista compositio est notior apud sensum). Et quia ista compositio est notior apud sensum, ideo alii duo modi compositionis sunt notiores apud intellectumBAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8E–F.
41 Intelligendum quod Commentator per ‘causas secundum fidem’ intelligit causas naturales, scilicet materiam et formam; nam compositum ex materia et forma est notius apud nos quam materia et forma. Et per ‘causas secundum imaginationem’ intelligit genus vel differentiam. Vel ‘causas secundum fidem’ appellant genus et differentiam, quae secundum veritatem sunt partes speciei, et ‘causas secundum imaginationemAconi.; magnitudinem G’ vocat conceptus et nomina, quae sunt partes definitionis. Primo modo loquitur, cum dicit quod species compositae sunt notiores quam suae causae, secundo modo, cum dicit quod nomen est notius quam definitio. Conceptus enim et nomina, quae sunt partes definitionis, formantur per imaginationem, et ideo appellantur ‘causae secundum imaginationem’, quia non sunt verae causae speciei, sed secundum imaginationem.
42 Et intelligendum est quod genus et differentia, quae sunt causae speciei absolute consideratae, sunt notiora apud nos quam species, cum sint magis confusa. Secundum tamen quod sunt partes definitionis, sic species est nobis magis nota quam genus vel differentia. Unde licet prius cognoscam animal quam hominem, tamen prius cognosco hominem quam cognosco quod animal est pars quiditatis hominis. Unde quando dicitur quod definitum est notius quam partes definitionis, iste est intellectus, quod definitum est prius nobis notum quam quae sunt partes quiditatis definiti.
43 Deinde, cum dicit ‘et pueriAconi.; vel principium G primum’B, , I, 1, 184b13, cum declaratum sit quod commune est notius proprio apud nos, dat testimonium super hoc. Signum enim est quod commune est notius apud nos naturaliter, quia nos videmus in pueris comprehensionem communem praecedere comprehensionem propriam. Puer enim in principio comprehensionis aestimat omnem virum esse patrem et omnem mulierem esse matrem, et quando vigoratur suus intellectus, cognoscit patrem inter ceteros viros et matrem inter ceteras mulieres. Unde puer in principio suae cognitionis cognoscit quod vir est suus pater, sed non cognoscit quis vir, et ita cognoscit primo modo confuso virum esse patrem suum et postea distincte cognoscit illum virum esse suum patrem. Et hoc est signum quod cognitio confusa in nobis naturaliter praecedit cognitionem distinctam, et ita commune est prius nobis notum quam proprium.
44 Expositor exponitAconi.; exposire exponunt G aliter et dicit quod Philosophus hic – ‘innata est’B, , I, 1, 184a16 – demonstrat quod inter principia oportet primo determinare de principiis universalibusAconi.; naturalibus G, et primoAconi.; postea G per rationem et secundo per signa. Per rationem sic: innata est nobis via, ut procedamus cognoscendo ab his quae sunt nobis magis nota ad magis nota naturae; sed confusa sunt magis nobis nota et distincta sunt magis nota naturae; igitur debemus procedere in cognoscendo a confusis in distincta. Ad manifestationem maioris inducit unam propositionem, videlicet quod non sunt eadem nobis nota et naturae, sed eadem quae sunt nobis magis nota sunt secundum naturam minus nota; et quia debemus incipere a nobis #G 176a magis notis, ideo debemus procedere in cognoscendo a nobis magis notis usque ad notiora naturae. Unde cum dicit ‘totum enim’B, , I, 1, 184a25, demonstrat per tria signa quod confusa sunt nobis magis nota. Primum signum est: nam totum integrale est notius apud sensum quam suae partes. Et hoc est signum quod totum universale est notius apud intellectum quam suae partes subiectivae; nam sicut totum integrale se habet ad sensum, sic totum universale se habet ad intellectum. Secundum signum ibi: ‘sustinent autem’B, , I, 1, 184b10. Et est quod istud quod significat nomen definiti est notius apud nos quam istud quod significat definitio; sed totum definitum includit indistincte et modo confuso genus et differentiam, quae includuntur in definitione expresse et distincte; signum est igitur quod confusa sunt nobis magis nota. Tertium signum ibi: ‘et pueri primum’B, , I, 1, 184b13. Et est quod pueri in principio cognitionis appellant omnes viros patres et omnes feminas matres et postea distinguunt patrem a non patre et matrem a non matre. Et hoc signum est quod confusa sunt nobis magis nota, quia pueri primo cognoscunt patrem et matrem indistincte et postea distincteBTh. Aq., In Phys., lib. 1, lect. 1, nn. 6–11 (ed. Maggiòlo, 4–6).
Quaestio 1
1 QuaeranturAG; Quaerantur MvP2007 primo quaestiones generales, et primo quid sit hic subiectum.
2 Videtur quod corpus sensibile sit hic subiectum, quia Avicenna primo suae Physicae capitulo primo dicit quod subiectum scientiae naturalis est corpus sensibile secundum quod subiacet permutationiBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 5); igitur corpus sensibile est hic subiectum.
3 Secundo videtur quod ens mobile sit hic subiectum, quia per Philosophum sexto Metaphysicae prima scientia est de ente in communi et quaelibet alia scientia est de ente contractoBArist., Metaph., VI, 1, 1025b19–1026a32; igitur ista scientia est de ente contracto, sed non de ente contracto ad aliud quam ad motum; igitur ista scientia est de ente contracto ad motum et per consequens de ente mobili.
4 Tertio videtur quod mobile sit hic subiectum: nam motus est prima passio in ista scientia; igitur primum subiectum motus est primum subiectum de quo est ista scientia; sed mobile est primum subiectum motus; igitur haec scientia est de mobili tamquam de primo subiecto.
5 Quarto videtur quod ista scientia sit de causis rerum naturalium tamquam de subiecto, quia in primo commento huius dicit Commentator quod in principio ponit Philosophus causam propter quam vult determinare de principiis rerum naturaliumBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 5M. Et super istam litteram ‘necesse autemAG; aut MvP2007 principium esse unum aut plura’B, , I, 2, 184b15 dicit Commentator quod finito prologo Aristoteles incipit perscrutari de principiis communibus omnium quae constituunturAG; rerum naturalium MvP2007BAverr., In Phys., I, comm. 6, f. 8L. Igitur ista scientia est de principiis rerum naturalium tamquam de subiecto.
6 Quinto videtur quod natura est hic subiectum: nam per Commentatorem secundo huius commento tertioAMvP2007; octogesimo G natura est subiectum huius scientiaeBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49I–K.
7 Ad idem: Philosophus in principio huius dicit quod manifestum est quod in scientia quae est de natura prius est temptandum determinareAconi.; determinandum GMvP2007 ea quae sunt circa principiaB, , I, 1, 184a14–16; et loquitur ibi Philosophus de ista scientia; igitur haec scientia est de natura.
8 IterumAG; Item MvP2007 in principio tertii Physicorum dicit Philosophus quod oportet quodAMvP2007; et G ignorato motu ignoratur et natura, et ideo oportet determinare de motu in ista scientia, quia ista scientia est de natura, cum natura sit principium motusB, , III, 1, 200b14–15. Ista igitur scientia est de natura et per consequens natura est hic subiectum. #G 176b
9 Ad oppositum videtur primo quod corpus mobile non sit subiectum hic, quia mobile est passio corporis naturalis, igitur non est pars corporis naturalis nec ratio formalis eius. Vel sic: mobile est passio subiecti huius scientiae, igitur non est pars subiecti huius scientiae nec ratio formalis subiecti; sed ‘mobile’ est pars huius totius quod dico ‘corpus mobile’; igitur istud totum ‘corpus mobile’ non est hic subiectum. Quod autem mobile sit passio corporis naturalis declaratur, quia mobile habet principia in corpore naturali per quae potest ostendi de corpore naturali; nam corpus naturale includit naturam et natura est principium motus. Unde hic est demonstratio propter quid: omne habens naturam est mobile; omne corpus naturale est habens naturam; igitur etc. Et sic patet quod mobile est passio corporis naturalis.
10 IterumAG; Item MvP2007 de ente per accidens non est scientiaBArist., Metaph., VI, 2, 1026b3–4 per Philosophum sexto Metaphysicae; sed corpus mobile est ens per accidens; igitur etc. Probatio minoris: nam corpus est de genere substantiae et mobile importat rem de genere accidentis; igitur corpus mobile est aggregatum ex rebus diversorum generum et per consequens est ens per accidens.
11 Item omnis scientia est de immobili, quia omnis scientia est de universali et omne universale est immobile. Si igitur ista scientia esset de corpore mobiliAMvP2007; immobili G, sequitur quod corpus mobile esset immobile et mobile esset immobile.
12 Item si corpus mobile esset hic subiectum, ista scientia esset subalternata metaphysicae, quia subiectum huius scientiae esset inferius ad subiectum metaphysicae; et tunc est una scientia subalternata alteri, quando subiectum huius continetur sub subiecto alterius. Sed quod ista scientia non sit subalternata metaphysicae patet, quia physica et metaphysica et mathematica sunt primae partes philosophiae ex opposito distinguentes philosophiam et per consequens nullum illorum subalternatur alteri.
13 Ad quaestionem dicitur communiter quod corpus, secundum quod est mobile, est subiectum huius scientiae, quia istud est subiectum scientiae de cuius proprietatibus et principiis determinatur in scientia; sed in ista determinatur de proprietatibus et de principiis corporis secundum quod est mobile; ideo dicitur quod corpus, secundum quod est mobile, est hic subiectum.
14 Sed intelligendum secundum istam viam quod, cum dicitur ‘corpus, secundum quod est mobile, est hic subiectum’, li ‘mobile’ non est pars subiecti nec hoc quod dico ‘secundum quod’, sed dicit modum sub quo corpus est subiectum. Et ideo, si quaeratur de subiecto et non de modo, sufficit dicere quod corpus est subiectum. Unde cum dicitur ‘corpus mobile est subiectum hic’, li ‘mobile’ non contrahit corpus ad rem, sed ad modum considerandi ita quod denotatur quod corpus consideratum, secundum quod est mobile, est hic subiectum.
15 Sustinendo istam viam dicendum est ad primam rationem concedendo quod mobile non est pars subiecti huius scientiae, cum sit passio subiecti. Nec est mobile pars illius quod denotatur esse subiectum, sic dicendo ‘corpus secundum quod est mobile, est hic subiectum’, quia per istam solum denotatur quodAMvP2007; om. G corpus est subiectum (corpus, dico, consideratum sub ratione mobilis).
16 Ad aliud dicendum eodem modo quod, cum dicitur ‘corpus secundum quod est mobile, est subiectum’, non denotaturAMvP2007; denominatur G quod aggregatum ex corpore et mobili sit subiectum, sed solum denotatur quod corpus est subiectum; et corpus non est aggregatum per accidens; unde non sequitur ‘corpus inquantum mobile est subiectum, igitur ens per #G 177a accidens est subiectum’. Distinguendum est tamen de ente per accidens nec est omnimodo negandum quin de ente per accidens est scientia. Nam ens per accidens dicitur uno modo illud quod non habet determinatam causam, cuiusmodi sunt propositiones de futuro in materia contingenti; et de tali per accidens non est scientia. Alio modo dicitur ens per accidens illud quod est aggregatum ex rebus diversorum generum, ut ex subiecto et accidente. Et tale est duplex, quia aliquod est aggregatum ex subiecto et accidente communi et aliquod est aggregatum ex subiecto et accidente proprio. Exemplum primi sicut homo albus; et de tali ente per accidens non est scientia. Tamen de ente per accidens quod est aggregatum ex subiecto et accidente proprio, bene potest esse scientia. Unde Commentator septimoAMvP2007; octavo G Metaphysicae dicit quod compositum ex subiecto et accidente proprio habet definitionem et tale dicitur esse compositum essentialiter; sed compositum ex subiecto et accidente communi dicitur compositum accidentaliter et tale non habet definitionemBAverr., In Metaph., VII, comm. 18, f. 167C–D. Cum igitur de isto quod habet definitionem sit scientia, patet quod scientia potest esse de composito ex subiecto et accidente proprio.
17 Ad aliud argumentum dicendum concedendo quod ista scientia est de immobili tamquam de subiecto, cum sit de universali, et quod haec est distinguenda, quodAG; om. MvP2007 corpus secundum quod est mobileAMvP2007; immobile G, est hic subiectum, ex eo quod li ‘corpus’ potest habere suppositionem simplicem vel personalem. Si simplicem, sic haec est veraAconi.; est vera G; est verum MvP2007, quod corpus, secundum quod est mobile, est hic subiectum, quia hoc commune ‘corpus’ consideratum sub ratione mobilis est subiectum; et certum est quod commune est immobile per se. Nec valet illo sensu ‘corpus mobile est immobile, igitur mobile est immobile’. Verumtamen accepto subiecto consequentis, ut supponit personaliterAconi.; simpliciter GMvP2007, sic est consequens verum; unde haec est vera ‘mobile est immobile’.
18 Si dicatur secundum istud quodAG; quod secundum istud MvP2007 tota scientia naturalis esset de immobilibus, quod non est verum, cum Philosophus dicat in littera ‘subiciantur nobis omnia naturalia aut quaedamAMvP2007; autem quod G moveri’B, , I, 2, 185a12–13, dicendum est quod scientia naturalis dicitur esse de mobilibus, quia de illis quae solum sunt communia ad mobilia. Unde hoc commune ‘corpus mobile’, quamvis sit immobile, est tamen commune solum ad mobiliaAG; quia est commune solum ad mobilia est mobile MvP2007. Unde concedo quod tota scientia naturalis est de immobilibus primo, quae immobilia sunt solum communia ad mobilia.
19 Ad aliud argumentum dicendum secundum istam viam quod non sequitur, quamvis subiectum huius scientiae contineatur sub subiecto metaphysicae, quod propter hoc ista scientia subalternatur metaphysicae. Nec ad subalternationemAMvP2007; alternationem G scientiae sufficit quod subiectum scientiae continetur sub subiecto alterius, sed requiritur quod subiectum scientiae subalternatae addat aliquam differentiam extraneamAG; essentialem MvP2007 supra subiectum scientiae subalternantisAMvP2007; alternantis G. Requiritur etiam quod scientia subalternans habeat propria principia scientiae subalternatae. Et quia illud quod subiectum huius scientiae addit supra ens, quod est subiectum metaphysicae, non est extraneum enti, sed includit ens, ideo ista scientia non subalternatur metaphysicae.
20 Et si dicatur contraAG; quod MvP2007: omne corpus est mobile et omne mobile est corpus, igitur hic est nugatio, sic dicto ‘corpus mobile est hic subiectum’, dicendum quod, si mobile esset pars subiecti ita quod illud totum ‘corpus mobile’ esset unum extremum, tunc hic esset nugatio ‘corpus mobile est subiectum’, sed quia #G 177b mobile non et pars subiecti, sed una determinatio corporis determinans corpus ad certum modum considerandi, ideo non est nugatio dicendoAMvP2007; dicendum G quod corpus mobile est subiectum.
21 Aliter potest dici ad quaestionem quod subiectum totius scientiae naturalis est res naturalis, sed subiectum huius libri est principium rei naturalis.
22 Primum patet, quia illud est subiectum in tota scientia naturali quod est commune ad omnia de quibus determinatur in illa scientia; sed res naturalis est huiusmodi, et hoc accipiendo ‘rem naturalem’ indifferenter pro eo quod est naturale secundum veritatem et secundum opinionem. Unde infinitum et vacuum sunt res naturales secundum opinionem et non secundum veritatem. Ideo dico quod, accipiendo ‘rem naturalem’ communiter pro re naturali secundum veritatem et opinionem, dicoAG; om. MvP2007 quod res naturalis est subiectum in tota scientia naturali.
23 Secundum patet, scilicet quod principium rei naturalis est subiectum huius libri, quia in isto libro determinatur de quattuor generibus principiorum rei naturalis, videlicet de materia et formaAG; forma de MvP2007, fine et de efficiente rerum naturalium. Et ista quattuor sunt per se subiecta huius libriAconi.; scientiae GMvP2007, sed primum subiectum huius libriAconi.; scientiae GMvP2007 est unum commune ad ista, scilicet hoc commune ‘principium rei naturalis’. Unde principaliter determinatur hic de principiis rerum naturalium. Unde Philosophus in principio huius libri dicit quod oportet naturalem determinare de principiis rerum naturaliumB, , I, 1, 184a14–16. Sed res naturalis est communis ad omnia de quibus determinatur in scientia naturali. Quia illa scientia de re naturali habente causas non habetur nisi per cognitionem causarum, etAconi.; Quia illa scientia de re habente causas non habetur nisi per cognitionem causarum et G; Et quia illa scientia de re habente causas non habetur nisi per cognitionem causarum Perger ideo Aristoteles in primo libro scientiae naturalis, scilicet in libro Physicorum, determinat de principiis rerum naturalium propter cognitionem ipsius compositi ex causis. Et compositum naturale est primum intentum in scientia naturali et subiectum principale in tota scientia naturali, sed res naturalis est subiectum contentivum et subiectum commune ad omnia de quibus determinatur in scientia naturali.
24 Ad primum argumentum dicendum secundum istam viam quod corpus secundum quod sensibile vel secundum quod mobile sit, est subiectum principale in tota scientia naturali. Unde Avicenna, quando dicit quod subiectum istius scientiae est corpus secundum quod est sensibileBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 5), loquitur de tota scientia naturali.
25 Ad aliud concedo quod ista scientia est de ente contracto, quia est de aliquo speciali ente, scilicet de principio rei naturalis.
26 Ad aliud dico quod motus est prima passio in tota scientia naturali, et ideo subiectum motus, quod est corpus compositum, est principale subiectum de quo est tota scientia naturalis, sed res naturalis est subiectum commune et contentivum in tota scientia naturali.
27 Ad aliud concedendum est quod ista scientia est sic de causis rerum naturalium tamquam de subiecto.
28 Ad aliudAG; aliud dico MvP2007 quod Commentator dicit naturam esse subiectum, quia est suppositum in hac scientia; ista enim scientia supponit naturam esse subiectum. Vel dicit naturam esseAMvP2007; est G subiectum, quia materia et forma sunt subiectum et natura dicitur de materia et forma.
29 Ad aliud per idem, quod ista scientia dicitur esse de natura, quia est de materia rei naturalis et de forma rei naturalis et utrumque est natura. Dicitur etiam scientia naturalis esse de natura non tamquam de subiecto, sed tamquam de principali in subiecto. Unde res naturalis est subiectum in tota scientia naturali et natura est principale in re naturali, a qua res denominatur naturalis.
30 Si dicatur contra istam viamAG; viam quod MvP2007: si res naturalis esset subiectum in scientia naturali, tunc in aliqua parte scientiae naturalis #G 178a ostendetur aliqua passio de re naturali, quod non est verum; similiter si principium rei naturalis sit subiectum in hac scientia, aliqua passio ostenditur in ista scientia de principio rei naturalis, quod non est verum – ad istamAG; ista MvP2007 dicendum quod non oportet quod in scientia ostendatur aliqua passio de primo subiecto scientiae, sed sufficit quod ostendantur passiones contentorum sub primo subiecto et investigentur proprietates primi subiecti, sicut patetAG; patet quod MvP2007: ens est subiectum metaphysicae et nulla passio ostenditur de ente in metaphysica, sed quia in metaphysica investigantur passiones et proprietates specialium entium, ideo ens dicitur esse subiectum in metaphysica; et eodem modo est ex parte ista; igitur etc.AG; etc. MvP2007
Quaestio 2
1 Quaeratur utrum naturalis posset demonstrare per causas.
2 Videtur quod non, quia per Philosophum in ista scientia est procedendum ex nobis notioribus usque ad notiora naturaeB, , I, 1, 184a16–18; sed effectus rerum naturalium sunt nobis notiores quam suae causae; igitur in ista scientia debemus procedere ab effectibus rerum naturalium ad suas causas. Et dicit Commentator quod alia via in hac scientia impossibilis estBAverr., In Phys., I, comm. 2, f. 7A; igitur non est procedendum in ista scientia a causis ad effectus.
3 Si dicatur quod in aliquibus naturalibus sunt causae notiores quam effectus et in aliquibus effectus notiores quam causae, contra: si hoc esset verum, ita bene posset Aristoteles probare quod in naturalibus esset procedendum a prioribus ad posteriora, sicut probat quod in naturalibus est procedendum ex posterioribus ad priora, quia quaedam causae naturales sunt notiores nobis quam quidam effectus et quidam effectus sunt notiores quam causae.
4 Item Commentator dicit quod causae rerum naturalium sunt notiores naturae quam effectus, quia natura facit rem naturalem compositam ex suis causisBAverr., In Phys., I, comm. 3, f. 7D. Cum igitur in omnibus sit verum quod natura facit rem naturalem compositam ex suis causis et nos non facimus aliquam rem naturalem ex suis causis, videtur quod in omnibus rebus naturalibus causae sint notiores quam effectus apud naturam et in nullis sunt causae notiores nobis quam effectus. Hoc potest argui sub hac forma: in nullis rebus naturalibus sunt eadem magis notiora nobis et magis notiora naturae; sed in omnibus rebus naturalibus sunt causae notiores naturae quam effectus; igitur in nullis rebus naturalibus sunt causae notiores nobis quam effectus.
5 Ad oppositum per Commentatorem in primo commento huius libri. Dicit quod oportet naturalem determinare de causis rerum naturalium propter scientiam perfectam habendam de rebus naturalibusBAverr., In Phys., I, comm. 1, f. 6G. Naturalis igitur potest habere scientiam perfectam de rebus naturalibus; sed scientia perfecta non habetur nisi per causam, quia aliter non posset habere scientiam perfectam de rebus naturalibus.
6 Ad quaestionem dicendum quod naturalis potest demonstrare per causam, quia aliter non posset habere scientiam perfectam de rebus naturalibus. Similiter Aristoteles dicit et etiam #G 178b Commentator in fine secundi Physicorum quod naturalis ad quaestionem factam per ‘quare’ potest respondere per omne genus causaeB, , II, 7, 198a14–21; Averr., In Phys., II, comm. 68, f. 73E–G. Naturalis igitur potest terminare quaestionem per omne genus causae et per consequens potest per omne genus causae demonstrare.
7 Unde intelligendum est, secundum quod prius dictum est, quod in scientia naturali est duplex processus: unus ab effectibus ad causam (et ille est in principio doctrinae) et alius a causa ad effectumBAverr., In Phys., VIII, comm. 53, f. 394A, secundum quod vult Commentator octavo huius. Unde habita cognitione causae per effectus potest naturalis per istas causas investigare alios effectus et ita procedere a causa ad effectum.
8 Intelligendum tamen quod in omnibus rebus naturalibus composita ex causis sunt nobis notiora quam suae causae; verumtamen causae possunt esse notiores quam aliqui effectus consequentes compositum. Unde Avicenna primo suae Physicae capitulo primo dicit quod causa quandoque est nobis prius nota quam effectus, ut quandoque percipimus humorem putrefactivum in humano corpore, quae est causa febris, et ex hoc concludimus febrem esse futuramBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 15), et ita arguimus a causa ad effectum. Unde humor putrefactivus potest esse prius notus nobis quam febris futura, quae est quidam effectus consequens compositum naturale. Tamen causae compositi non sunt notiores nobis quam compositum.
9 Ad primum Philosophi dicendum quod non semper est procedendum ab effectibus ad causas in ista scientia, sed quandoque e converso, nec sunt semper effectus notiores nobis quam causae. Verumtamen omnes demonstrationes ducentes in cognitionem causarum rerum naturalium sunt ex posterioribus ad priora, ut ab effectibus ad causas. Unde Philosophus in ista parte ‘innata autem’B, , I, 1, 184a16 non intendit quod semper in naturalibus sit procedere a posterioribus ad priora, sed quod demonstrationes naturales inducentes in cognitionem causarum rerum naturalium sunt ex posterioribus ad priora; cum quo tamen stat quod aliae demonstrationes naturales sunt a prioribus ad posteriora.
10 Et quando arguitur in contrarium quod tunc Aristoteles ita bene posset probare quod in ista scientia esset procedendum a prioribus ad posteriora sicut e converso, dicendum est quod Philosophus non declarat quod sit universaliter procedendum de posterioribus ad priora in hac scientia, sed quod in acquirendo cognitionem causarum rerum naturalium est procedendum a posterioribus ad priora.
11 Ad aliud dicendum concedendo quod causae rerum naturalium sunt notiores naturae quam composita ex causis et minus notae nobis. Tamen aliqui effectus rerum naturalium sunt minus noti nobis quam causae rerum naturalium, quamvis composita ex causis non sunt minus nota nobis quam suae causae. Vel potest dici quod composita ex causis ante doctrinam sunt notiora nobis quam causae; tamen post scientiam acquisitam sunt causae notiores nobis quam compositum ex causis et tunc ex cognitione causarum possumus procedere ad cognitionem compositi.
Quaestio 3
1 Quaeratur utrum sint eadem nobis magis nota et naturae magis nota.
2 Videtur quod sic: ipsa composita ex causis sunt magis nota nobis quam causaeB, , I, 1, 184a21–22; Averr., In Phys., I, comm. 3, f. 7C per Philosophum et Commentatorem in prooemio huius libri; et composita ex causis #G 179a sunt magis nota naturae quam causae; igitur eadem sunt nobis magis nota et naturae magis nota. Quod autem composita ex causis sint notiora naturae quam causae probo, quia compositum ex causis est perfectius quam sua causa ex qua componitur, quia includit perfectionem causae ex qua componitur cum addito; sed quanto aliquid est perfectius, tanto magis notum naturae; igitur compositum ex causis est magis notum naturae quam aliqua causa ex qua componitur.
3 Iterum si causae essent notiores naturae quam compositum ex causis, igitur elementa essent notiora naturae quam mixtum, cum mixtum componitur ex elementis. Et cum elementa componuntur ex materia et forma, sequitur quod materia prima, ex qua componitur elementum, esset magis notum naturae quam elementum. Et sic materia prima esset magis nota naturae quam elementum vel mixtum, quod est inconveniens, quia materia prima est ens in potentia solum et elementum et mixtum sunt entia in actu et per consequens sunt perfectiora et magis nota naturae quam materia prima.
4 Iterum genus et differentia sunt nobis magis nota quam species composita; sed genus et differentia sunt causae speciei; igitur causae sunt nobis magis notae quam compositum ex causis; et causae sunt notiores naturae quam compositum; igitur eadem sunt nobis magis nota et naturae magis nota. Quod autem genus et differentia sint nobis magis nota quam species patet, quia genus et differentia sunt magis confusa quam species et magis confusa sunt nobis magis nota.
5 Ad principale: per Commentatorem primo huius (in principio) in mathematicis illa quae sunt primo nota apud nos sunt causae priores in esseBAverr., In Phys., I, comm. 2, f. 6M; sed causae priores in esse sunt magis notae apud naturam; igitur eadem sunt magis nota nobis et magis nota naturae.
6 Iterum nos non cognoscimus compositum nisi per causas; igitur causae sunt nobis magis notae quam compositum; et causae sunt magis notae naturae; igitur eadem sunt nobis magis nota et magis nota naturae.
7 Iterum per Avicennam primo suae Physicae capitulo primo, quantum ad intellectum, communia sunt nobis magis nota quam propria et simplicia quam compositaBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 17); igitur causae sunt nobis magis notae; et causae sunt magis notae naturae; igitur eadem sunt magis nota nobis et magis nota naturae.
8 Iterum per Philosophum communia sunt nobis magis nota quam propriaB, , I, 1, 184a21–26; et communia sunt magis nota naturae quam propria; igitur eadem sunt nobis etc. Quod autem communiaAconi.; simpliciora G sint magis nota naturae quam propria patet, quia communia sunt simpliciora quam propria et per Philosophum simpliciora sunt magis nota naturae quam compositaB, , I, 1, 184a16–26.
9 Item Avicenna primo suae Physicae capitulo primo dicit quod species est magis nota naturae quam genus vel individuum, quia natura intendit speciem et nec intendit genus nec individuumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 8–9); species igitur est magis nota naturae quam individuum; et species est magis nota nobis quam individuum, quia magis confusa sunt nobis magis nota; igitur eadem sunt magis nota nobis et magis nota naturae.
10 Ad oppositum est Aristoteles, qui dicit quod non sunt eadem nobis nota et naturaeB, , I, 1, 184a18.
11 Ad quaestionem dicendum quod aliquid dicitur esse magis notum naturae tripliciter. Uno modo illud est magis notum naturae quod secundum suam naturam est cognoscibile magis. Et isto modo loquitur Aristoteles secundoAconi.; sexto G Metaphysicae, ubi dicit quod intellectus noster se habet ad ea quae sunt manifestissima in natura, sicut oculus nycticoracisAconi.; noctuce G ad lumen solisBArist., Metaph., II, 1, 993b9–11. Per ‘manifestissima naturae’ intelligit #G 179b Philosophus illa quae secundum suas naturas sint magis cognoscibilia, cuiusmodi sunt substantiae separatae a materia. Secundo modo dicitur istud esse magis notum naturae quod est magis intentum a natura. Et sic loquitur Avicenna primo suae Physicae capitulo primo, ubi dicit quod species specialissima est magis nota naturae quam genus vel individuum, quia natura intendit speciem specialissimam et nec intendit genus nec individuumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 8–9). Tertio modo dicitur illud esse magis notum naturae a quo natura incipit operari. Isto modo loquitur Commentator primo huius commento tertio, ubi dicit quod causae sunt notiores quam composita, quia natura facit compositum ex suis causisBAverr., In Phys., I, comm. 3, f. 7D. Unde quia natura incipit operari a causis rerum naturalium, ideo causae rerum naturalium sunt notiores naturae quam composita naturalia. Adhuc potest alio modo aliquid dici magis notum naturae quod potest perfecte cognosci sine alio et aliud non sine eo. Et sic loquitur Commentator octavo Physicorum commento quinquagesimo sexto, ubi dicit quod prius secundum naturam est illud quo posito non ponitur alterum, sed altero posito ponitur ipsum, vel quo remoto removetur alterum et illo posito non ponitur alterum, sicut motus localis est prior aliis motibus, quia posito quocumque alio motu ponitur motus localis, sed posito motu locali non oportet alios motus poniBAverr., In Phys., VIII, comm. 56, f. 397E. Et sic potest illud dici prius notum secundum naturam, quo non cognito non cognoscitur reliquum, sed ipso cognito non oportet reliquum cognosci. Et isto modo principia rei naturalis sunt magis nota secundum naturam quam compositum naturale, quia possunt cognosci absque hoc quod compositum naturale cognoscitur, sed compositum naturale non potest perfecte cognosci absque hoc quod suae causae cognoscuntur.
12 Visa ista distinctione dicendum est aliter ad quaestionem quod eadem esse nota nobis et naturae potest intelligi dupliciter: vel simpliciter vel in genere determinato. Loquendo de notoAconi.; nota G simpliciter et de magis noto naturae primo modo, secundum quemAconi.; quod G illud dicitur esse magis notum naturae quod secundum suam naturam est magis cognoscibile, sic dico quod non sunt eadem magis nota nobis et magis nota naturae, quia prima causa est primo nota naturae, quia est secundum suam naturam maxime cognoscibilis, sed non est magis nota nobis.
13 Sed loquendo de notoAconi.; nota G in genere determinato et de notoAconi.; nota G naturae primo modo, sic in aliquo genere sunt eadem primo nota nobis et primo nota naturae, sicut in mathematicis eadem sunt nobis primo nota et naturae primo nota. Et hoc vult Commentator septimo Metaphysicae commento decimo, quod in nullo alio genere quam in mathematicis sunt eadem primo nota nobis et nota naturae. Unde dicit quod processus doctrinae in omnibus scientiis praeterquam in mathematicis est ex magis notis apud nos et minus notis apud naturamBAverr., In Metaph., VII, comm. 10, f. 160I–K.
14 Si loquimur de magis noto naturae secundo modo, secundum quem illud dicitur esse magis notum naturae, quia est magis intentum a natura, sic dico quod non sunt eadem magis nota nobis et naturae, quia species specialissima magis intenditur a natura quam genusBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 8–9) secundum Avicennam primo suae Physicae capitulo primo; species igitur specialissima est magis nota naturae quam genus, et genus est magis notum #G 180a nobis quam species specialissima. Loquendo ideo de magis noto naturae secundo modo non sunt eadem magis nota nobis et magis nota naturae.
15 Si loquamurAconi.; loquatur G de magis noto naturae tertio modo, secundum quem illud dicitur esse magis notum naturae a quo natura incipit operari, sic dico quod non sunt eadem magis nota nobis et magis nota naturae, quia natura incipit in operando a causis rerum naturalium procedendo a causis ad rerum naturalium compositionem; causae igitur rerum naturalium sunt notiores naturae tertio modo quam compositum naturale; sed compositum naturale est magis notum nobis quam suae causae; igitur etc.
16 Similiter loquendo de magis noto naturae quarto modo, secundum quem illud dicitur magis notum naturae quod potest perfecte cognosci sine alio et aliud non sine eo, sic dico quod causae rerum naturalium sunt notiores nobis quam compositum naturale.
17 Intelligendum quod non dicitur aliquid esse magis notum naturae, quia natura illud cognoscat, sed istud dicitur esse magis notum naturae quod secundum suam naturam est magis cognoscibile, vel istud dicitur esse magis notum naturae quod magis cognoscitur a natura posito quod natura habeat cognitionem. Unde natura facit res naturales, ac si haberet cognitionem, et procedit in operando, sicut procederet, si haberet cognitionem. Avicenna primo suae Physicae capitulo quarto decimo dicit quod, licet natura non habeat discretionem, tamen opus suum facit, ac si haberet discretionemBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 129), et ideo illud dicitur esse magis notum naturae quod foret magis notum naturae posito quod natura haberet discretionem.
18 Intelligendum etiam quod Philosophus, cum dicit quod non sunt eadem nobis nota et naturaeB, , I, 1, 184a18, non intelligit hoc universaliter, sed loquitur ibi de compositis et de causis compositorum. Loquendo enim de compositis et causis compositorum verum est quod non sunt eadem magis nota nobis et magis nota naturae, quia composita sunt magis nota nobis et causae compositorum sunt magis notae naturae.
19 Ad primum Philosophi dicendum quod composita uno modo sunt magis nota naturae quam causae compositorum et alio modo non. Accipiendo ‘magis notum naturae’ pro eo quod secundum suam naturam est magis cognoscibile, sic composita sunt nobis magis nota naturae quam suae causae. Accipiendo tamen ‘magis notum naturae’ pro eo quod potest cognosci sine alio et aliud non sine illo, sic causae naturales sunt magis notae naturae quam composita naturalia. Vel potest dici quod non quaelibet causa rei naturalis est magis nota naturae quam compositum, sed causa completa et adaequata quae comprehendit omnes causas partiales; unde talis causa est magis nota naturae quam compositum et est ens perfectius. Causa tamen partialis, puta materia prima vel aliqua consimilis, non est notior naturae quam compositum nec perfectius ens.
20 Ad aliud dicendum quod accipiendo ‘magis notum naturae’ pro eo a quod natura incipit operari aut pro eo quod potest cognosci sine alio et aliud non sine illo, sic dico quod elementa sunt notiora naturae quam mixtum et materia prima quam ipsa elementa.
21 Ad aliud dicendum quod genus et differentia non sunt notiora naturae quam species nec sunt quaecumque causae notiores naturae quam compositum, sed causae naturales a quibus natura incipit in operando, cuiusmodi sunt materia et forma. Unde causae indicantes #G 180b quiditates specierum non sunt notiores naturae quam species, sed causae naturales, ut materia et forma, sunt notiores naturae quam compositum ex causis.
22 Si dicitur quod genus et differentia sunt simpliciora quam species, igitur sunt perfectiora quam species, quia quanto aliquid est simplicius, tanto est perfectius, et per consequens genus et differentia sunt magis nota naturae quam species, cum sint perfectiora, dicendum quod non sequitur ‘genus et differentia sunt simpliciora quam species, igitur sunt perfectiora’. Nec est verum quod, quanto aliquid est simplicius, tanto est perfectius. Verum est tamen quod, quanto aliquidAconi.; quamvis ad G est simplicius, tanto est perfectius ceteris condicionibus exsistentibus paribus. Unde si aliquid sit simplicius alio et includat tot perfectiones, quot includit aliud, sequitur quod est perfectius alio. Nunc autem nec genus nec differentia includit tot perfectiones, quot includit species; ideo etc.
23 Ad aliud dicendum concedendo quod in mathematicis sunt eadem magis nota nobis et magis nota naturae, secundum quod dictum est in positione. Et propter hoc demonstrationes mathematicae dicuntur demonstrationes simpliciter, quia procedunt a notioribus nobis et naturae ad minus nota nobis et naturae.
24 Ad aliud, cum dicitur quod nos non cognoscimus compositum nisi per causas, dicendum est quod cognitione perfecta nos non cognoscimus compositum nisi per causas. In principio tamen doctrinae cognoscimus compositum cognitione imperfecta et non per causas. Et ideo potest dici quod in principio doctrinae composita sunt nobis magis nota quam causae, sed postea sunt causae notiores nobis quam compositum. Et ideo in principio scientiae non sunt eadem magis nota nobis et naturae; post tamen cognitionem causarum acquisitam sunt eadem magis nota nobis et naturae magis nota.
25 Ad aliud dicendum concedendo quod simplicia et communia sunt nobis magis nota quam propria, sed non sunt magis nota naturae, nec sunt quaecumque causae notiores naturae quam compositum ex causis, sicut dictum est prius.
26 Ad aliud dicendum quod species est magis nota naturae quam individuum et est minus nota nobis.
27 Et quando dicitur quod confusa sunt magis nota nobis, dicendum quod inter communia ad invicem ordinata illa quae sunt magis communia sunt magis nobis nota. Comparando tamen commune ad singulare non oportet quod illud quod est magis confusum sit magis nobis notum, et ideo non oportet quod species sit magis nota nobis quam individuum, quamvis sit magis confusa.
Quaestio 4
1 Quaeratur utrum confusa sint nobis magis nota.
2 Videtur quod non: nam per Philosophum secundo Posteriorum difficilius est cognoscere universale quam singulareBArist., Anal. post., II, 13, 97b28; sed universale est magis confusum quam singulare; igitur magis confusa sunt minus nota nobis, cum sint difficiliora ad cognoscendum.
3 Item primo Posteriorum dicit Philosophus quod particularia sunt magis nota nobis quam universaliaBArist., Anal. post., I, 2, 72a1–5; et particularia sunt minus confusa; igitur minus confusa sunt nobis magis nota.
4 Item Philosophus in prooemio huius dicit quod definitum est notius quam definitio vel partes definitionisB, , I, 1, 184b10–12; et tamen definitum est minus confusum quam partes definitionis vel definitio; #G 181a igitur minus confusa sunt nobis magis nota. Non igitur magis confusa sunt nobis magis nota.
5 Item per Philosophum et Commentatorem composita sunt nobis magis nota quam simpliciaB, , I, 1, 184a21–184b14; Averr., In Phys., I, comm. 3–5, ff. 7C–8H; sed quanto aliquid est magis confusum, tanto est simplicius; igitur cum simplicia magis sint minus nota nobis, sequitur quod magis confusa sint minus nota nobis.
6 Similiter magis confusa sunt causae minus confusi, ut genus et differentia, quae sunt magis confusa quam species, sunt causae speciei; sed causae rerum naturalium sunt minus notae nobis quam ipsae res naturales quarum sunt causae; igitur magis confusa sunt minus nobis nota.
7 Iterum si magis confusa essent magis nobis nota, tunc scientia quae esset de maxime confusis esset facillima, et sic metaphysica, quae est de ente et de uno et de maxime confusis, esset facillima et per consequens ordine doctrinae esset prima. Cuius oppositum vult Avicenna primo suae Metaphysicae capitulo tertio, ubi dicit quod metaphysica est ultima ordine doctrinaeBAvic., Metaph., tract. 1, cap. 3 (ed. Van Riet, 20–24) .
8 Iterum si oporteret magis confusa esse prius nota, igitur ad hoc quod intellectus intelligat speciem specialissimam, ut hanc speciem ‘homo’, oporteret quod prius intelligeret ens, deinde substantiam, quae est genus generalissimum, et omnia genera intermedia per ordinem, quousque devenitur ad speciem specialissimam. Et sic non possumus intelligere hominem, cum volumus, nec esset actus intelligendi in potestate nostra.
9 Iterum intellectus est aequaliter dispositus ad recipiendum speciem magis confuse et minus confuse; igitur non est maior ratio quare intellectus debet primo recipere speciem magis confuse quam minus confuse. Sed istud intelligit intellectus primo cuius speciem primo recipit. Igitur intellectus non prius intelligit magis commune quam minus commune, quia non prius recipit speciem magis confuse quam minus confuse.
10 Iterum confusa sunt prius nota naturae quam distincta; igitur confusa non sunt prius nota nobis quam distincta. Consequentia patet, quia non sunt eadem prius nota nobis et prius nota naturae. Antecedens patet, quia per Commentatorem octavo Physicorum commento quinquagesimo sexto illud est prius secundum naturam quo posito non oportet aliud poni et alio posito oportet ipsum poniBAverr., In Phys., VIII, comm. 56, f. 397E; sed posito magis confuso non oportet minus confusum poni, sed posito minus confuso oportet magis confusum poni; igitur magis confusum est magis notum naturae quam minus confusum.
11 Ad oppositum est Aristoteles hic.B, , I, 1, 184a21–22.
12 Ad quaestionem dicendum distinguendo de cognitione: nam quaedam est cognitio intellectiva et quaedam est cognitio sensitiva. Et similiter confusa sunt nobis dupla: quaedam sunt singularia confusa et quaedam universalia confusa. Singularia confusa dicuntur singularia magis communium respectu singularium minus communium. Et sic hoc corpus dicitur singulare confusum respectu huius quod est hoc animal, et hoc animal dicitur confusum respectu huius hominis.
13 Et dico tunc: loquendo de cognitione intellectiva, universalia confusa sunt prius nota distincte quam specialia distincte; tamen confusa non sunt prius nota distincte quam specialia indistincte. Quod patet sic: nam idem est cognoscere confusum distincteAconi.; distinctum G et cognoscere speciale indistincte; sed prius cognoscitur speciale indistincte quam confusum distincte; igitur prius cognoscitur confusum distincteAconi.; distinctum G quam cognoscitur speciale distincte.
14 Quod autem minus confusum prius cognoscitur indistincte quam distincteAconi.; distincte quam indistincte G patet. Nam cognitio confusa de aliqua re est medium #G 181b inter puram ignorantiam et scientiam distinctam; sed illud quod procedit ab extremo ad extremum prius pervenit ad medium quam ad extremum; et ideo intellectus procedens ab ignorantia alicuius rei ad scientiam distinctam eiusdem prius habet cognitionem confusam quam cognitionem distinctam illius rei. Et sic patet quod per prius cognoscitur aliquid indistincte quam illud idem cognoscitur distincte.
15 Quod autem non per prius cognoscitur magis confusum distincte quam minus confusum indistincte patet. Nam idem est cognoscere magis confusum distincte et cognoscere minus confusum indistincte; cognitio enim confusa de aliqua re est cognitio eius in universali. Quando enim de Socrate cognosco quod est animal et non cognosco utrum sit homo vel asinus, tunc habeo cognitionem confusam de Socrate et cognitionem distinctam de animali, et ita simul habeo cognitionem distinctam de magis confuso et cognitionem indistinctam de minus confuso. Et quia cognoscere aliquid modo confuso est cognoscere illud in suo communi, ideo de isto quod non habet superius se non potest haberi cognitio confusa. Unde quia ens non habet aliquid superius eo, ideo non potest cognosci nisi distincte. Unde cognoscere ens est cognoscere aliquid confusum; sed cognoscere ens non est cognoscere aliquid modo confuso, quia ens non potest cognosci modo confuso, cum non sit resolubile in priores conceptus in quibus potest cognosci confuse.
16 Sic igitur patet quod loquendo de cognitione intellectiva et de universalibus confusis magis confusa sunt per prius nota nobis distincte quam minus confusa sint minus nota sunt nobis distincte; tamen magis confusa non sunt per prius nota nobis distincte quam minus confusa indistincte.
17 Adhuc quod magis confusa sunt per prius nota intellectui distincte quam minus confusa patet, quia ens quod est communissimum est primo notum intellectuiBAvic., Metaph., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 31–32) per Avicennam primo Metaphysicae suae capitulo quinto. Nunc per Philosophum quinto Metaphysicae illud est prius quod est primo propinquiusBArist., Metaph., V, 11, 1018b10–11. Quanto igitur aliquid est propinquius communissimo, tanto est magis notum. Sed quanto aliqua sunt magis confusa, tanto sunt propinquiora enti quod est communissimum. Et ideo quanto aliqua sunt magis confusa, tanto sunt a nobis per prius nota intellectui.
18 Loquendo tamen de cognitione sensitiva, sic dico quod singularia magis confusa sunt prius nobis nota quam singularia minus confusa. Nam singularia magis communium sunt per prius nobis nota quamAconi.; quod G singularia minus communium, sicut patet per Avicennam primo suae Physicae capitulo primo. Dicit enim quod, si videamus hominem a remoto, prius cognoscimus quod est hoc corpus quam quod est animal, et prius quod est animal quam quod est hic homoBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 11). Singularia igitur magis communium sunt magis nota sensui quam singularia minus communium.
19 Sed intelligendum est quod in quolibet sensu sunt duo, scilicet apprehensio et iudiciumBAvic., Liber de an., pars 5, cap. 1 (ed. Van Riet, 76–81), ut patet per Avicennam sexto Naturalium parte quinta capitulo primo. Dico tunc quod, quantum ad iudicium sensus, singularia magis communium sunt prius nota quam singularia minus communium, quia de homine veniente a remoto prius iudico quod est hoc animal quam quod est hicAconi.; hoc G homo. Non tamen prius video hoc animal quam huncAconi.; habuit G hominem. Et ideo quantum ad iudicium sensus singularia magis confusa #G 182a sunt prius nota quam singularia minus confusa; quantum tamen ad apprehensionem non. Sic igitur patet quod loquendo tam de cognitione sensitiva quam de cognitione intellectiva, loquendo etiam tam de universalibus magis confusis quam de singularibus magis confusis, magis confusa sunt nobis prius nota et universalia confusa sunt nobis prius nota quam universalia distincta.
20 Declarat Commentator in prooemio huius libri dicens quod, quia individuum compositum est notius sensui quam suae partes, ideo universale intelligibile est notius intellectui quam suae partesBAverr., In Phys., I, comm. 4, f. 7H–I.
21 Ad primum principale dicendum, quando dicitur quod difficilius est cognoscere magis universale quam minus universale, dicendum quod universale potest cognosci dupliciter: uno modo secundum quod abstrahitur ab omnibus suis suppositis (et notitiam qua universale sic cognoscitur voco ‘cognitionem respectivam’); alio modo potest universale cognosci absolute, secundum quod abstrahitur ab uno singulare indifferenter vel a pluribus. Loquendo de cognitione primo modo dicta dico quod difficilius est magis universale cognoscere quam minus universale, quia ad hoc quod cognoscitur universale cognitione respectiva, quae est cognitio universalis per comparationem ad omnia eius supposita, oportet cognoscere omnia supposita illius universalis; et quia difficilius est cognoscere plura quam pauca, ideo difficilius est cognoscere magis universale cognitione respectiva quam minus universale. Loquendo tamen de cognitione absoluta universali, sic est facilius cognoscere magis universale quam minus universale, et sic loquitur Aristoteles, cum dicit quod magis confusa sunt nobis magis nota.
22 Ad aliud dicendum quod particularia sunt nobis magis nota quantum ad cognitionem sensitivam quam universalia quantum ad cognitionem intellectivam, quia singularia cognoscuntur sensu et universalia intellectu et cognitio sensitiva in nobis praecedit cognitionem intellectivam; et ideo singularia sunt nobis prius nota quam universalia. Unde non est dicendum absolute quod magis universalia sunt nobis prius nota, sed quod magis universalia sunt prius nobis nota quantum ad cognitionem intellectivam quam minus universalia. Unde singularia absolute loquendo sunt magis et prius nobis nota quam universalia.
23 Ad aliud dicendum quod definitum non est notius quam suae partes vel quam partes definitionis. Tamen definitum est magis notum quam est notum quod tales partes sunt partes definitionis. Unde haec species homo non est magis nota quam animal, quod est pars definitionis hominis, sed absolute loquendo animal est magis notum quam homo. Tamen haec species homo prius est nota quam est notum quod animal est pars quiditatis hominis. Unde breviter partes definitionis absolute consideratae prius sunt notae quam definitum; tamen definitum prius est notum quam partes definitionis secundum quod comparantur ad definitum.
24 Ad aliud dicendum quod compositum ex causis particularibus est magis notum nobis quam simplicia ex quibus componitur, ut quam haec materia et haec forma. Tamen compositum non est prius notum quam simplicia declarantia quiditatem compositi, cuiusmodi sunt genus et differentia. Compositum tamen est prius notum quam est notum quod tales partes sunt partes quiditatis, sicut dictum est prius. Unde breviter compositum est magis nobis notum quam causae particulares ex quibus componitur; tamen compositum non est magis notum nobis quam causae universales declarantes quiditatem compositi.
25 Ad aliud dicendum quod non omnes causae rerum naturalium sunt magis #G 182b notae naturae quam res naturales quorumAconi.; cuius G sunt causae, sed causae particulares ex quibus componitur compositum naturale sunt notiores naturae quam compositum ex causis. Causae tamen declarantes quiditatem sunt notiores nobis quam compositum et minus notae naturae. Unde non omnes causae sunt notiores naturae quam causata. Pro quo est sciendum quod quaedam sunt causae extrinsecae et quaedam sunt causae intrinsecae; quaedam etiam est cognitio sensitiva et quaedam intellectiva. Loquendo de cognitione sensitiva dico quod, si causae sint sensibiles et causatum sensibile, sic causatum est notius quam suae causae, quia per Philosophum totum est notius secundum sensum quamAconi.; quod G suae partesB, , I, 1, 184a24–25. Si autem causae non sunt sensibiles vel si causatum non sit sensibile, tunc nullum eorum habet comparationem ad cognitionem sensitivam. Loquendo de causis extrinsecis et de cognitione intellectiva, sic contingit quandoque quod causae extrinsecae sint prius notae quam causatum et quandoque e converso. Nam per Avicennam primo suae Physicae capitulo primo quandoque causa est prius nobis nota quam effectus, et tunc procedimus a causa ad effectum. Nam quandoque praescimus humorem putrefactivum in humano corpore, quae est causa febris, et ex hoc concludimus febrem esse futuram; et quandoque ex hoc quod febris est, concludimus humorem putrefactivum esseBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 15). Sic igitur loquendo de cognitione intellectiva et de causis extrinsecis, quandoque causa est notior nobis quam effectus et quandoque e converso. Sed si loquimur de causis intrinsecis, distinguendum est, quia aut sunt causae rei naturalis aut causae rei artificialis. Si sint causae rei artificialis, sic dico quod causae sunt notiores nobis quam sunt effectus, quia nos facimus res artificiales ex suis causis, et ideo oportet quod causae rei artificialis sint notiores nobis quam res artificialis. Si sint causae rei naturalis, distinguendum est, quia aut sunt causae particulares, sicut haec materia et haec forma sunt causae huius compositi, aut sunt causae declarantes quiditatem, cuiusmodi sunt genus et differentia, quae declarant quiditatem speciei. Si sint causae particulares, sic dico quod compositum est notius apud nos quam suae causae. Si autem sint causae declarantes quiditatem, sic dico quod causae sunt notiores apud nos quam compositum ex causis, quia causae declarantes quiditatem sunt magis confusa quam compositum ex causis et magis confusa sunt nobis magis nota.
26 Ad aliud dicendum quod, quia magis confusa sunt nobis magis nota, ideo si esset aliqua scientia quae solum esset de magis confusis, ut de transcendentibus, ista esset prima ordine doctrinae. Nunc autem metaphysica non solum est de transcendentibus, sed etiam de substantiis separatis a materia, quae sunt difficillime ad cognoscendum. Et ideo non oportet quod metaphysica sit prima ordine doctrinae, quia quamvis sit de maxime confusis, tamen non est tantum de maxime confusis.
27 Ad aliud dicendum concedendo quod ad hoc quod intellectus intelligit speciem specialissimam distincte, oportet quod prius intelligat genera superiora. Unde intellectus, quando primo acquirit cognitionem speciei specialissimae, acquirit cognitionem eius acquirendo prius cognitionem generum superiorum. Quando tamen habet cognitionem de specie specialissima et de generibus superioribus, potest intelligere indifferenter #G 183a speciem specialissimam vel genus superius. Unde in acquirendo cognitionem primo non est in potestate nostra intelligere quod volumus; ideo oportet necessario prius intelligere superius quam inferius. Sed post cognitionem acquisitam possumusAconi.; possimus G intelligere, cum volumus et quod volumus. Unde habita notitia speciei et generis possumusAconi.; possimus G intelligere indifferenter speciem vel genus post nec oportet prius intelligere genus quam speciem.
28 Ad aliud argumentum dicendum quod, quamvis intellectus sit aequaliter dispositus ad recipiendum speciem magis universalisAconi.; universale G et minus universalisAconi.; universale G, tamen prius recipit speciem magis universalisAconi.; universale G quam speciem minus universalis, quia illud quod imprimit speciem in intellectum est natum per prius imprimere speciem magis universalisAconi.; universale G quam minus universalisAconi.; universale G.
29 Ad aliud dicendum quod istoAconi.; uno G modo loquendo de noto naturae, secundum quod illud dicitur esse magis notum naturae quod potest cognosci sine alio et aliud non sine eo, sic confusa sunt magis nota naturae quam distincta. Et isto modo loquendo de noto naturae possunt esse eadem magis nota nobis et magis nota naturae.
Lectio 2. Opiniones non naturaliter loquentium de principiis rerum naturalium
1 ‘Necesse est igitur unum’B, , I, 2, 184b15. Et est pars exsecutiva huius libri, in qua Aristoteles incipit perscrutari de principiis omnium rerum naturalium, et primo de principiis rerum naturalium secundum opinionem aliorum, secundo secundum opinionem propriam.
2 In determinando de principiis rerum naturalium secundum opinionem aliorum inducit primo modos secundum quos possunt poni plura principia vel unum tantum. Et ponit talem divisionem: aut est unum principium tantum aut sunt principia plura. Si sit unum principium tantum, aut illud est immobile, sicut dixerunt Parmenides et Melissus, aut est mobile, sicut dixerunt physici, quorum quidam dixerunt illum esse aerem, quidam aquam et quidam ignem. Si principia sint plura, aut sunt finita aut infinita. Si sint finita, aut sunt duo aut tria aut quattuor et sic de aliis. Et si sint infinita, aut sunt diversorum generum aut eiusdem generis et differentia secundum speciem et figuram, sicut posuit Democritus, qui posuit atomos infinita principia rerum, quas dixit convenire in genere et differre in specie et in figuris, quoniam quosdam atomos posuit rotundae figurae et quosdam quadratae figurae et sic de aliis figuris. Posuit etiam eas differre in specie, quia posuit quosdam calidos et quosdam frigidos, quosdam graves et quosdam leves.
3 Sunt igitur hic quinque quaestiones de principiis rerum. Quarum prima est utrum est tantum unum principium aut sunt plura principia. Secunda quaestio est, supposito quod sit unum principium, utrum illud sit immobile aut mobile. Tertia quaestio est, supposito quod sint plura principia, aut sunt principia finita aut sunt principia infinita. Quarta quaestio, supposito quod sint principia finita, utrum sint tantum duo principia aut sint tria vel quattuor et sic de aliis. Quinta quaestio, supposito quod principia sint infinita, utrum sint eiusdem generis aut differentia secundum genus.
4 ‘Similiter qui quaerunt’B, , I, 2, 184b22. In ista parte dicit quod eaedem quaestiones et eaedem opiniones quae sunt de principio, eaedem sunt de ente, quia quidam utebantur hoc nomine ‘ens’ pro hoc nomine ‘principio’. Sunt igitur eaedem quaestiones de ente et quae de principio. Prima quaestio est utrum est tantum unum ens. Secunda quaestio est, supposito quod sit tantum unum ens, utrum illud est mobile vel immobile. #G 183b Tertia quaestio, posito quod sint plura entia, aut ista sunt finita aut infinita. Quarta quaestio, supposito quod sunt entia finita, aut sunt duo aut tria et sic de aliis. Quinta quaestio, posito quod sint entia infinita, aut sunt eiusdem generis aut diversorum generum.
5 ‘Istud quidem igitur’B, , I, 2, 184b25–26. In ista parte declarat Aristoteles quod ad naturalem non pertinet improbare opinionem Parmenidis et Melissi, qui posuerunt tantum unum ens esse et illud esse immobile, et post declarat quod ad naturalem non pertinet solvere rationes eorum.
6 Quod autem ad naturalem non pertineat arguere contra opinionem Parmenidis et Melissi probat Aristoteles per duas rationes. Prima ratio est ista: ad naturalem non pertinet arguere contra negantes sua principia; sed Parmenides et Melissus negaverant principia scientiae naturalis; igitur ad naturalem non pertinet arguere contra opiniones eorum.
7 Maior patet, quia nulla scientia specialis habet probare sua principia, sed probare principia scientiae specialis pertinet vel ad scientiam communem, ut ad logicam vel ad metaphysicam, vel ad scientiam superiorem, scilicet ad scientiam subalternantem, quiaAconi.; unde G scientia specialis non habet aliqua priora suis principiis per quae potest probare sua principia, et propter hoc non habet arguere contra negantes sua principia.
8 Minor rationis principalis patet, scilicet quod Parmenides et Melissus negaverant principia scientiae naturalis, quia ipsi dixerunt unum tantum esse ita quod unum ens est et nullum aliud; modo si unum esset et nullum aliud, sequitur quod nullum principium est, ut patet ex opposito, quia si principium est, principiatum est, quia principium dicitur respectu alicuius vel aliquorum; et si principium est et principiatum est, sequitur quod multa sunt. Modo sequitur ulterius: si nullum principium est, nullum principiatum scientiae naturalis est. Qui igitur habet concedere antecedens, habet concedere consequens. Isti igitur qui dicunt tantum unum esse habent dicere quod nullum principium scientiae naturalis est, et ita habent destruere principia scientiae naturalis; et ideo naturalis non habet arguere contra negantes sua principia.
9 ‘Simul igitur’B, , I, 2, 185a5. Hic ponitur secunda ratio ad probandum quod naturalis non habet arguere contra Parmenidem et Melissum. Et est haec ratio: ad naturalem non pertinet arguere contra quamcumque opinionem fatuam et manifeste falsam, cuiusmodi fuit opinio Heracliti, qui ponit omnia esse in continuo motu aut omnia esse unum hominem; sed opinio Parmenidis et Melissi ponens omnia esse unum est fatua et manifeste falsa; igitur ad naturalem non pertinet improbare opinionem eorum.
10 ‘Oportet autem solvere’B, , I, 2, 185a7–8. In ista parte determinat Philosophus quod non oportet solvere rationes Parmenidis et Melissi. Et hoc declarat per duas rationes. Primo sic: ad naturalem non oportet solvere rationem litigiosam et peccantem in materia et forma; sed rationes illorum manifeste peccant in materia et forma; igitur etc. Peccant enim rationes illorum in materia, quia recipiunt falsa, et in forma, quia non sunt syllogizatae. Magis tamen onerosa, id est magis vana, est ratio Melissi quam ratio Parmenidis et non habens defectum, id est non inducens dubitationem.
11 Qualiter autem ratio Melissi sit magis vana declarat Commentator.BAverr., In Phys., I, comm. 10, f. 10F–G Haec enim fuit ratio Melissi: si ens generatur, #G 184a habet principium, et si non generatur, non habet principium; et ex hoc quod non habet, concludit ipsum esse unum et immobile, quia si non habet principium, est infinitum, et si est infinitum, est unum tantum, quia non permittit se cum alio, et est immobile, quia occupat omnem locum et non habet locum extra ad quem potest moveri; et ita est unum et immobile. Ratio Parmenidis fuit ista: quidquid est praeter ens, est non est; non ens est nihil; igitur, quidquid est praeter ens, est nihil; si ens et unum sint idem, igitur quidquid est praeter unum, est nihil; igitur unum tantum est. Prima illarum rationum est magis vana, quia concessit hanc propositionem falsam ‘quod non generatur, non habet principium’; instantia enim est in corpore caelesti. Similiter arguit ad destructionem antecedentis ad destructionem consequentis et ita peccat in forma. Sed ratio Parmenidis, quamvis sit mala etiam ex materia et forma, tamen est minusAconi.; magis G vana, quia minor non est negativa, sicut in ratione Melissi, cuiusAconi.; unde G argumentum fuit illud in forma ‘omne quod generatur habet principium; ens non generatur; igitur ens non habet principium’, ubi minor est negativa. Similiter ratio Parmenidis bene concludit unam conclusionem, scilicet istam ‘tantum unum est’, sicut videtur postea; verumtamen conclusionem quam intendebat Parmenides, non concludit. Sed ratio Melissi nec concludit conclusionem quam intendit Melissus nec aliam, cum minor sit negativa in prima figura, et ideo ratio Melissi est magis vana.
12 ‘Subicitur autem’B, , I, 2, 185a12–13. Hic ponit Philosophus secundam rationem propter quam naturalis non debet solvere rationes Parmenidis et Melissi, quia naturalis non debet solvere nisi rationes supponentium sua principia quae concludunt falsum suppositis principiis scientiae naturalis; sed Parmenides et Melissus non supponunt principia scientiae naturalis; igitur etc. Minor patet, nam hoc est principium apud naturalem: omnia aut quaedam moveriAconi.; movere G; sed ipsi non hoc supponebant, quia dixerunt tantum unum esse et illud esse immobile; igitur etc. Commentator dicit quod Aristoteles dicit ‘quaedam’ propter formas naturales, de quibus est dubium an moventur, et propter partes terrae iuxta centrum vel totam terramBAverr., In Phys., I, comm. 11, f. 11C–F.
13 Sed dubium est utrum naturalis debeat supponere motum esse.
14 Videtur quod non, quia motus est passio mobilis et habet causam in mobili per quam potest probari de mobili; naturalisAconi.; naturaliter G igitur potest probare motum inesse mobili; sed motum inesse mobili est motum esse, cum accidentis esse sit inesse subiecto; igitur naturalis potest probare motum esse.
15 Dicendum quod motum esse potest probari a naturali et motum esse est suppositum a naturali, sed diversimode. Nam motum esse est suppositum a naturali, quia est manifestum sensui, et potest probari a naturali per suas causas. Unde motum esse est suppositum a naturali tamquam sensui manifestum et est probatum a naturali tamquam aliquid per causas investigatum. Primo enim sensibiliter cognoscimus motum esse et quaerimus causas motus, et cum habeamus cognitionem causarum motus, possumus demonstrative probare motum esse per suas causas. Verbi gratia in simili: physici, qui in#G 184bvestigabant causam eclipsis, primo videbant sensibiliter eclipsim esse et quaerebant causas et cognitis causis eclipsis demonstrative probabantAconi.; cognoscebant G eclipsim esse; et ita prius supponebant eclipsim esse, quia fuit notum sensui, et postea probabant eclipsim esse per causas eclipsis. Et ita potest idem esse suppositum et probatum diversimode. Et ita, quamvis naturalis habeat supponere motum esse in principio doctrinae, tamen potest postea probare motum esse.
16 Vel potest dici, sustinendo quod naturalis non potest probare motum esse, quod, quamvis motum esse habeat causam, tamen non potest probari, et hoc quia motum esse est manifestum. Unde non omne habens causam potest probari, sed omne quod non est manifestum et habet causam potest probari per suam causam.
17 ‘Sed quoniam de natura’B, , I, 2, 185a18. In ista parte assignat Aristoteles causam propter quam oportet loqui de opinionibus illorum hominum et improbare eorum opiniones, sed hoc pertinet ad metaphysicum, non ad naturalem. Causa propter quam oportet improbare opiniones illorum hominum est, quia isti viri loquuntur de naturis, ut de vacuo et de infinitis et sic de aliis; et ideo rectum est cum eis disputare propter utilitatem ex hoc venientem.
18 In disputando contra eos primo disputat contra conclusionem eorum, quae fuit quod ens est tantum unum. Et primo destruit eam dividendo omnes intentiones de quibus dicitur ‘ens’, quod est subiectum propositionis; deinde destruitAconi.; destruunt G eam dividendo intentiones de quibus dicitur ‘unum’, quod est praedicatum propositionis.
19 Dividit igitur primo omnes intentiones de quibus dicitur ‘ens’ secundum famositatemAconi.; secundo facilitatem G et arguit per divisionem destruendo membra. Dicit igitur primo quod principium magis proprium et notum est omnibus quoniam ‘quod est’, id est ‘ens’, dicitur multipliciter, scilicet de decem praedicamentis. Si igitur omnia sint unum ens, ut ipsi dixerunt, aut igitur omnia sint una substantia aut una quantitas et sic de aliis praedicamentis. Et iterum quaerit, ex quo ‘ens’ dicitur de universali et particulari, utrum intelligunt quod omnia sunt unum individuum, ut unus homo aut unus equus et sic de aliis. Et, ut probatur, impossibile est quod conclusio eorum sit vera in aliquo membro istarum divisionum.
20 Sed dubium est de hoc quod Aristoteles dicit, quod principium est contra eosAconi.; ens G quia ‘ens’ dicitur multipliciter. Nam si ipse accipiat contra eos quod ‘esse’ dicitur multipliciter, scilicet de decem praedicamentis, ipse supponit multa esse et ita supponit quod intenditAconi.; multa G probare et erit petitio principii.
21 Dicendum quod Philosophus non supponit contra eos quod ‘ens’ dicitur multipliciter, sed si sit unum ens tantum, quaerit ab eis utrum illud ens de quo loquuntur sit substantia vel quantitas vel qualitas et sic de aliis membris famosae divisionisAconi.; factis divisionum G ipsius entis. Unde hoc supponit contra eos, quod si ens sit tantum unum, quod illud esset substantia vel qualitas etc., vel universalis vel particularis. Et non supponit contra eos quod ‘ens’ dicitur multipliciter, sed supposito, quod sit famosum apud alios, quod ‘ens’ dicitur multipliciter, et non apud eos, quaerit quidAconi.; quod G est illud ens de quo loquuntur et sub #G 185a quo membro famosae divisionis entis illud ens continetur.
22 ‘Si quidem enim’B, , I, 2, 185a27. In ista parte arguit Philosophus contra Parmenidem et Melissum ex divisione entis probando quod conclusio quam concesserunt non est vera secundum aliquam praedictarum divisionum, quia aut oportet concludere quod multa praedicamenta essent tantum unum, et si tantum unum, aut tantum substantia aut tantum accidens. Ista membra improbat per ordinem. Primo probat quod non possunt concludere esse plura praedicamenta quam unum, quia sive ista praedicamenta sint separata ab invicem sive non (sed quaedam exsistunt in quibusdam), contingit eis quod sint plura entia. Si etiam probant tantum unum praedicamentum, scilicet accidens, accidit quod accidens exsistatAconi.; exeat G praeter substantiam, quod est impossibile, quia nullum aliorum a substantia est separabilis a substantia. Istud argumentum fit sub tali forma: si accidens sit, aut igitur est substantia aut non; si substantia est, igitur sunt plura entia, quia substantia et accidens; si substantia non est, tunc accidens est separatum a substantia, quod est impossibile.
23 ‘Melissus autem’B, , I, 2, 185a32. In ista parte probat Aristoteles quod haec est falsa ‘una substantia tantum est’. Et ista contradictio non est secundum rem, sed secundum sermonem. Et sermo eorum destruitur ex hoc, quoniam alter illorum dicit istud ens esse infinitum, sicut Melissus, et Parmenides posuit illud ens esse finitum. Uterque igitur posuit finitum vel infinitum esse. Sed finitum et infinitum sunt proprietates quantitatis, quia insunt quantitati per se et nulli alii nisi per accidens. Si igitur finitum vel infinitum est, quantitas est, et si quantitas est, non tantum una substantia est. Ipsi igitur non possunt ponere unum ens tantum esse et istud esse substantia, quiaAconi.; quod G ex quo possit idem ens esse finitum et infinitum, oportet quod ponant quantitatem esse et ita quod non tantum una substantia est.
24 ‘Infiniti autem’B, , I, 2, 185b2. Hic declarat Philosophus per definitiones finiti et infiniti quod finitum et infinitum quantitati congruunt. Nam finitum et infinitum definiuntur per quantitatem: nam infinitum est quantum non terminatum et finitum est quantum terminatum.
25 ‘Amplius quoniam per ipsum’B, , I, 2, 185b5–6. Postquam Aristoteles destruxit opinionem Parmenidis et Melissi dividendo omnes intentiones de quibus dicitur ‘ens’ secundum famositatem, in ista parte destruit eandem conclusionem dividendo intentiones de quibus dicitur ‘unum’. Et primo dicit de quibus dicitur ‘unum’; deinde destruit membra divisionis dividendo unum in membra. Nam ‘unum’ dicitur de uno continuo et de uno indivisibili et de uno secundum definitionem. Philosophus igitur probat quod non possunt dicere unum ens tantum esse accipiendo ‘unum’ pro uno continuo. Nam continuum est divisibile in infinitum; si igitur unum continuum tantum est, igitur sequitur quod partes illius continui in quas continuum dividitur sunt, ita quod multa sunt, et per consequens accepto ‘uno’ pro uno continuo hoc est falsum ‘unum ens tantum est’, quia hoc infert suum oppositum.
26 Deinde ibi – ‘habet autem’B, , I, 2, 185b11 – inducit Philosophus unam dubitationem. Nam in omni habente partes praeter multitudinem et diversitatem partium est diversitas partium a toto. Incipit igitur Philosophus inquirere hanc diversitatem, et est haec quaestio: utrum pars et totum sunt idem an #G 185b diversa? Et probat Philosophus quod pars et totum non sint idem, quia si quaelibet pars totius esset eadem toti, partes essent eaedem inter se, quia quaecumque sunt eadem uni et eidem numero, sunt eadem inter se, et per consequens manus esset eadem pedi et caput tibiae et sic de aliis, quod est impossibile. Propter istam rationem vult Philosophus quod pars et totum non sint idem.
27 Commentator dicit quod ratio ad oppositum non exprimitur propter suam famositatemBAverr., In Phys., I, comm. 17, f. 13M. Et ponit Commentator rationem ad oppositum. Quae est ista: si omnis pars est alia a toto et totum nihil aliud est quam congregatio partium, igitur totum est aliud a se, quod est impossibileBAverr., In Phys., I, comm. 17, f. 13M–14A. Commentator dicit quod ‘istud est sophisma compositionis et divisionis, quoniam unaquaeque partium dicitur aliud a toto, sed omnes partes non possunt dici aliud a toto’BAverr., In Phys., I, comm. 17, f. 14A.
28 Intelligendum quod haec est multiplex secundum compositionem et divisionem ‘manus et pes et caput et sic de aliis partibus sunt aliud a toto’, et ista similiter ‘manus et caput etc. sunt idem toti’ (et haec est falsa in sensu divisionis et vera in sensu compositionis). Et quando Commentator dicit quod partes simul sumptae non sunt aliud a totoBAverr., In Phys., I, comm. 17, f. 14A, potest dici quod per ‘partes simul sumptas’ intelligit aggregatum ex partibus simul sumptis. Vel potest dici quod haec est vera ‘partes simul sumptae non sunt aliud a toto’, quia haec est falsa ‘partes simul sumptae sunt idem toti’. Unde nec partes simul sumptae sunt idem toti nec aliud a toto.
29 ‘At vero si est’B, , I, 2, 185b16. In ista parte probat Philosophus quod conclusio Parmenidis et Melissi est falsa loquendo de uno indivisibili, quia si omne ens sit unum indivisibile, nullum est quantum neque quale. Et addit Commentator dicens: ‘nec substantia neque aliquod aliud praedicamentorum, quoniam omnia illa sunt divisibilia aut per se, sicut quantum, aut per accidens, sicut cetera praedicamenta’BAverr., In Phys., I, comm. 18, f. 14B–C.
30 Deinde declarat Philosophus impossibile quod contingit istis duobus viris secundum hoc quod ponuntAconi.; ponit G non secundum rem, sed secundum sermonem. Unde ponit rationem contra eos non secundum rem, sed secundum sermonem. Et haec est ratio: si omne ens sit indivisibile sicut punctus, non potest dici quod illud sit finitum nec infinitum; nam indivisibile nec est finitum nec infinitum (nam finitum et infinitum secundum Commentatorem non dicuntur nisi de quanto et non de termino quantiBAverr., In Phys., I, comm. 18, f. 14D).
31 Intelligendum quod, quando Commentator dicit quod omne praedicamentum est divisibile per se vel per accidensBAverr., In Phys., I, comm. 18, f. 14C, ipse loquitur de divisione quantitativa. Verum est enim quod in quolibet praedicamento est aliqua speciesAconi.; res G illius praedicamenti divisibilis divisione quantitativa. Modo si species alicuius praedicamenti deficiat, non erit illud praedicamentum, quia essentialis est ordo generis ad suas species, et si ab isto ordine deficiat una species, non manebit illud genus. Et ideo, si omne ens esset indivisibile, tunc a quolibet praedicamento deficit aliqua species illius praedicamenti, et si hoc, nullum praedicamentum est.
32 ‘At vero si rationes’B, , I, 2, 185b19. In ista parte improbat Philosophus conclusionem Parmenidis et Melissi accipiendo ‘unum’ pro uno secundum definitionem. Si omne ens est unum secundum definitionem, #G 186a ergo bonum et malum sunt unum secundum definitionem, et bonum et non bonum; nunc autem, quorum definitiones sunt eaedem, ipsa inter se sunt eadem; igitur bonum et malum essent idem et bonum et non bonum essent idem, et sic contraria et etiam contradictoria praedicantur de eodem. Sic enim bonum et non bonum essent idem et homo et equus et ens et non ens, quod est inconveniens.
33 ‘Conturbati autem’B, , I, 2, 185b25–26. In ista parte Philosophus ponit inconveniens quod accidit antiquis consentientibus Parmenidi et Melisso, et declarat illud non esse inconveniens quod ipsi reputabant esse inconveniens. Dicit igitur quod posteriores antiqui consentientes Parmenidi et Melisso, ne contingeret eis dicere idem esse unum et multa, auferebant hoc verbum ‘est’ a propositionibus, sicut Lycofron. Ipse ponit tantum unum esse. Et hoc verbum ‘est’ videtur copulare inter diversa, et ideo, si hoc verbum ‘est’ ponitur in propositionibus, denotaturAconi.; denominatur G aliquid esse aliud a se et ita quod unum esset multa, ut si dicatur ‘homo est albus’, per illam denotaturAconi.; denominatur G quod homo sit aliud a se, quia tunc hoc verbum ‘est’ copulet inter diversa. Et ideo dixit quod non est dicendum ‘homo est albus’, sed auferendum est hoc verbum ‘est’ et est dicendum ‘homo albus’. Sed quia illud est imperfectum et non generat intellectum perfectum, ideo aliiAconi.; aliter G mutabant dictionem et non est dicendum ‘homo est albus’, sed quod homo albetur. Et hoc faciebant, ne addendo hoc verbum ‘est’ fatentur unum esse multa.
34 Deinde ostendit Philosophus quod istud non est inconveniens quod ipsi volunt vitare, scilicet quod unum est multa. Nam hoc nomen ‘unum’ dicitur de uno secundum rem et deinde de uno quod est simpliciter indivisibile; similiter de uno in actu et uno in potentia. Unum in actu potest esse multa in potentia et unum secundum subiectum est multa secundum definitionem, et sic unum est unum uno modo et multa alio modo.
35 Commentator dicit quod sermo eorum fundatur super hoc quod hoc nomen ‘unum’ et hoc nomen ‘ens’ semper significant idem; quod non est verumBAverr., In Phys., I, comm. 21, f. 15B. Sed illud dictum est sic intelligendum quod non oportet quod ens semper sit idem quod unum quocumque modo acceptum. ‘Unum’ enim dicitur de uno secundum rationem et de uno quod est indivisibile; modo non oportet quod ens quocumque modo acceptum sit idem quod illud quod est unum secundum rationem, nec oportet semper quod ens sit idem quod unum quod est simpliciter indivisibile. Unde ‘unum’ dicitur multis modis et ‘multum’ similiter, et non est inconveniens quod unum uno modo sit multa, alio modo non, quia unum et multa non sunt opposita quocumque modo; nam unum in actu et multa in potentia non sunt oppositaAconi.; omnia G. Et propter hoc potest concedi quod unum in actu est multa in potentia.
36 Intelligendum est quod illa est de virtute sermonis omni sensu falsa ‘unum est multa’ et omnis propositio est falsa in qua affirmatur aliquid in numero plurali de aliquo in numero singulari, et hoc si tam subiectum quam praedicatum supponat personaliter. Unde intellectus Aristotelis non est quod haec sit vera ‘unum est multa’, sed quod haec sit vera ‘unum est multum’. Vel potest dici quod per hoc quod dicit, quod unum est multa, #G 186b intelligit quod multa praedicantur de uno.
37 ‘Ex quibus debeat’B, , I, 3, 186a5. Postquam Aristoteles contradixit conclusioni Parmenidis et Melissi, in ista parte contradicit argumentis eorum. Et primo contradicit argumento Melissi et secundo argumento Parmenidis et tertio contradicit ambobus simul. Et dicit quod faciliter contradicitur syllogismis eorum, quia sunt sophistici peccantes in materia et in forma.
38 Primo igitur contradicit argumento Melissi declarans quod peccat in forma. Argumentum suum fuit illud: si aliquid generatur, habet principium; igitur si non generatur, non habet principium; sed ens non generatur; igitur ens non habet principium, et si non habet principium, est infinitum et immobile, et per consequens est unum tantum. Istud argumentum peccat in forma. Nam hic est fallacia consequentis ‘si aliquid generatur, habet principium; igitur si non generatur, non habet principium’, quia arguitur a destructione antecedentis ad destructionem consequentis.
39 Deinde declarat quod iste syllogismus peccat in materia et dicit quod inconveniens est quod hoc nomen ‘principium’ dicitur tantum uno modo, ita scilicet quod principium sit omnis rei, id est substantiae, et quod non sit principium temporis nec generationis non momentaneae, sed successivae. Ex quo igitur principium non dicitur uno tantum modo, sequitur quod ambae propositiones in syllogismo Melissi falsae sunt, illae scilicet ‘omne quod est factum habet principium’ et ‘omne quod non est factum non habet principium’.
40 Et hoc declarat Commentator sic: nam si utatur hoc nomine ‘principium’ pro principio temporis, tunc haec non est vera ‘quidquid non generatur, non habet principium’, sed non est utile ad conclusionem quam concludere intendit, scilicet quod ens sit unum, immobile et infinitum. Nam Si autem utantur eo pro principio alterationis, tunc haec affirmativa non est vera ‘omne quod generatur habet principium’; nam alteratio subita non habet principium alterationis et tamen generatur, quia ‘generari’ accipitur hic large pro omni eo quod est factum de novo. Si autem loquamur de principio magnitudinis, non est necesse quod omne quod non generatur non habet principium; nam corpus caeleste non generatur et tamen habet principium magnitudinis et principium in substantiaBAverr., In Phys., I, comm. 23, f. 16B–C.
41 Intelligendum quod ista tria sunt eadem secundum quod Philosophus et Commentator hicAconi.; hoc G loquuntur: principium in substantia, principium rei et principium magnitudinis.
42 Deinde ibi – ‘propter quid’B, , I, 3, 186a16 – hic improbat Philosophus Melissum ex hoc quod ponit, quod si ens est tantum unum et infinitum, quod propter hoc est immobile. Et probat Philosophus dupliciter quod non sequitur ‘ens est tantum unum et infinitum, igitur ens est immobile’. Haec consequentia non valet, quia aliqua aqua tota potest esse immobilis et tamen partes possunt moveri in toto, toto permanente in eodem loco; igitur etsi ponatur ens esse infinitum, adhuc posset moveri secundum partes, quamvis totum non moveatur. Unde partes possunt moveri, quamvisAconi.; quando G totum non exeat locum suum.
43 Secundo probat quod, quamvis ens sit infinitum, quod ex hoc non sequitur quod sit immobile, quia quamvis ens esset infinitum, tamen posset habere motum alterationis, quia non est possibile quod omnia sint unum in forma, quia manifestum est quod formae rerum sint contrariae et diversae, #G 187a quamvis res sint unum secundum materiam; nunc autem, si entia sint diversa et contraria in formis, possunt alterari ad invicem. Igitur licet totum ens sit unum, non sequitur quod sit omnino immobile, quia quamvis ponatur totum ens esse unum, adhuc est alterabile, cum formae rerum sint contrariae, et contrarietas formarum sufficit ad alterationem.
44 ‘Et ad Parmenidem’B, , I, 3, 186a22. Postquam Aristoteles contradixit Melisso, in ista parte revertitur ad contradicendum Parmenidi et primo contradicit syllogismo suo et deinde conclusioni. Et narrat primo quod Parmenides et Melissus conveniunt in hoc quod syllogismi sui peccant in materia et in forma. Tamen, ut dicit, aliqui sunt modi proprii disputandi contra Parmenidem, quia in contradicendo Parmenidi est utendum aliqua propositione quam ipse ponit in suo argumento, sed in contradicendo Melisso non est utendum aliqua propositione quam ipse ponit in suo syllogismo.
45 Primo igitur Aristoteles contradicit Parmenidi, quia suus syllogismus peccat in materia. Ipse enim false accepit, quia accepit ‘ens’ tamquam esset simpliciter et uno modo dictum, cum tamen dicitur multis modis. Nam hoc nomen ‘ens’ et etiam ‘non ens’ dicuntur de decem praedicamentisBAverr., In Phys., I, comm. 25, f. 17C, ut dicit Commentator. Si igitur per hoc nomen ‘ens’ intelligit aliquod decem praedicamentorum, ut substantiam aut qualitatem aut quantitatem etc., erit illa falsa ‘quidquid est praeter ens, est non ens’. Haec enim est falsa ‘quidquid est praeter substantiam, est non ens’, et haec similiter ‘quidquid est praeter qualitatem, est non ens’ et sic de aliis. Similiter pro quocumque decem praedicamentorum accipitur ‘ens’, illa est falsa ‘quod est non ens, est nihil’. Illa enim est falsa ‘quod est praeter substantiam, est nihil’, et haec similiter ‘quod est non quantitas, est nihil’ et sic de aliis. Et dicit Commentator quod haec non est vera ‘quidquid est non ens, est nihil’, nisi cum intelligit omnia decem praedicamenta, sed tunc non concludit illud quod intendebat concludere, scilicet quod ens est tantum unum. Et tamen, si omnes propositiones quas accipit sumuntur eodem modo quo sunt verae, non sequitur quod sit unum ens tantum et non plura entiaBAverr., In Phys., I, comm. 25, f. 17C–D.
46 Intelligendum est quod argumentum Parmenidis vere concludit illam conclusionem ‘tantum unum est’ accipiendo praemissas ita quod sint verae. Accipiendo enim ‘ens’ in sua communitate, sic est illa vera ‘quidquid est praeter ens, est non ens’. Nec est ista categoricaAconi.; extra G, sed condicionalis, et est iste intellectus: si aliquid sit extra generalem rationem entis, illud est non ens. Et haec est vera ‘quidquid est non ens, est nihil’ accipiendo ‘non ens’ in sua communitate; et ideo haec est vera ‘quidquid est praeter unum, est nihil’ accipiendo ‘unum’ ut est transcendens. Et conclusio quae sequitur ex istis praemissis est vera, quae est ista ‘tantum unum est’. Tamen si accipiuntur praemissae secundum quod sunt ad propositum Parmenidis, oportet quod aliqua istarum sit falsa, quia Parmenides voluit concludere quod una res numero est et nihil aliud sub ista re. Et haec conclusio non sequitur, nisi ‘ens’ in praemissis accipitur pro aliqua una re numero, ut pro una substantia vel uno accidente, et sic accipiendo ‘ens’ necesse est quod altera #G 187b praemissarum sit falsa. Et hoc est quod vult Commentator, quod accipiendo praemissas secundum quod sunt verae, non sequitur conclusio Parmenidis; si tamen accipiantur praemissae ut inferunt conclusionem Parmenidis, sic non sunt praemissae veraeBAverr., In Phys., I, comm. 25, f. 17D.
47 Deinde ibi – ‘non concluditur’B, , I, 3, 186a24 – declarat Aristoteles quod syllogismus Parmenidis deficit in forma. Nam omnis syllogismus concludens per se debet concludere in omni materia; sed sic non est in proposito, quia ponatur loco huius nominis ‘ens’ hoc nomen ‘album’ et ponitur quod omnia entia sunt alba et quod ‘album’ significet tantum unum, sicut Parmenides accepit quod hoc nomen ‘ens’ dictum de entibus significat unum. Et componitur syllogismus sic: ‘quidquid est praeter album, est non album; et quidquid est non album, est nihil; igitur quidquid est praeter album, est nihil’. Et ulterius: ‘quidquid est praeter quod nihil est, illud solum est ens; igitur solum album est ens’. Ex istis non sequitur quod album est tantum unum numero, sed stant simul quod solum album sit et quod multa alba sint et non unum tantum, quia nec sequitur quod sit unum album tantum ratione nec secundum continuationem. Non sequitur quod sit tantum unum album secundum rationem; nam alia est definitio albedinis et subiecti albedinis. Dicit enim Commentator quod ‘illud quod significat hoc nomen ‘album’ non est unum secundum definitionem, quia ‘album’ significat albedinem et recipiensAconi.; recipientis G albedinem’BAverr., In Phys., I, comm. 25, f. 17G–H. Sed quamvis alia sit definitio accidentis et alia subiecti recipientis accidens, tamen accidens non est separatum a subiectoB, , I, 3, 186a29–31, secundum quod dicit Philosophus.
48 Intelligendum est quod bene sequitur ‘quidquid est praeter album, est non album; sed non album est nihil; igitur quidquid est praeter album, est nihil’. Et ulterius: ‘igitur tantum unum album est’. Nec istam consequentiam negat Aristoteles, sed ista est neganda ‘quidquid est praeter album, est nihil; igitur unum album tantum est’.
49 Intelligendum quod album supponat disiunctive pro suppositis. Unde sciendum quod dictio exclusiva praecedens subiectum facit ipsum supponere confuse tantum, sed dictio exclusiva sequens subiectum non facit ipsum supponere confuse tantum, immo si dictio exclusiva sequens subiectum excludat circa subiectum, tunc subiectum exclusive supponit disiunctive. Et ideo illa est falsa ‘unum tantum est’ secundum quod fuit exclusio circa subiectum, quia debet sic exponi: unum est et nihil aliud ab uno est.
50 ‘Necesse est igitur’B, , I, 3, 186a32. In ista parte contradicit conclusioni Parmenidis ex propositionibus quas ipse accipit in syllogismo suo. Ipse enim accipit illam ‘quidquid est praeter ens, est non ens’. Cum igitur ‘ens’ significet aut substantiam aut accidens, est conclusio falsa. Et primo declarat quod, si ‘ens’ significet unum quod est accidens, quod conclusio est falsa. Nam accidens dicitur de subiectis. Si igitur, quidquid est praeter ens quod est accidens, sit non ens, sequitur quod substantia est non ens. Et accidens vere praedicatur de substantia, sic dicendo ‘homo est albus’. Igitur ens vere praedicatur de non ente.
51 Intelligendum est quod ens quod solum est commune ad exsistentia, cuiusmodi est accidens concretum, sicut album vel musicum, non potest vere praedicari de non ente; unde de nullo non ente vere praedicatur album vel musicum. Tamen ens quod est commune exsistenti et non exsistenti vere affirmatur de non exsistente, cuiusmodi est hoc commune #G 188a ‘ens’ vel ‘non ens’. Illud enim commune est exsistens, cum aliquod eius suppositum exsistat, et illud commune vere praedicatur de ente et non ente.
52 ‘Si igitur autem vere est’B, , I, 3, 186b4. In ista parte Aristoteles arguit contra Parmenidem, si posuerit quod ‘ens’ significat substantiam tantum, et ita arguit contra conclusionem Parmenidis intelligendo per ‘ens’ substantiam. Et ita improbat illam ‘tantum substantia est’, et hoc sic: si tantum substantia est, igitur accidens non est; et substantia est ens et accidens vere praedicatur de substantia; igitur non ens vere praedicatur de ente, quod est inconveniens. Unde dicit sic, quod si illud quod vere est, scilicet substantia, nulli accidit, sed illi accidit aliquid, tunc magis proprie ‘quod est’ significat quod vere est, id est substantiam, quam quod non est. Sed si ens non sit accidens, sed illud cui omnia accidunt, tunc ‘ens’ significabat ens in veritate et non ens.
53 Deinde ibi: ‘si igitur’B, , I, 3, 186b6 incipit declarare hanc consequentiam. Si illud quod vere est sit album, esse autem albo non est quod vere est – id est definitio albi est alia quam definitio eius quod vere est (non enim est possibile quod ens quod ponatur esse substantia accidat sibi ipsi; sed si album esset illud ens et album accidit illi, illud accidit sibi ipsi esse) –, et quia nihil est illud quod non vere est et quod non est substantia, quae est subiecta accidenti, ideo sequitur quod album est et quod non est, et ideo, cum album praedicatur de substantia, sequitur quod non ens praedicatur de ente.
54 ‘Neque igitur magnitudo’B, , I, 3, 186b12. Postquam Philosophus improbavit Parmenidem et Melissum et divisim, in ista parte improbat simul eos. Primo, quia dicunt unum ens tantum esse et illud esse corpus, quia si corpus sit, habet partes; et partes corporis sunt diversae et multae; et ita, si ponant unum ens tantum esse et illud esse corpus, sequitur quod multa sunt, et ita non possunt ponere unum ens tantum esse et illud esse corpus.
55 ‘Quod autem dividitur’B, , I, 3, 186b14. In ista parte improbat eos, si non ponunt illud ens esse corpus, quia quamvis illud ens quod ipsi ponunt esse non sit corpus, tamen habet definitionem ex qua intelligitur eius substantia, et ita habebit aliquid quasi genus et aliquid quasi differentiam, et ita sequitur quod multa sunt, quia si definitum sit, partes definitionis sunt. Verbi gratia, si homo est aliquid quod vere est, necesse est animal, quod est genus hominis, esse aliquid quod vere est et etiam bipedem, quod est eius differentia. Et Commentator addit causam dicens quod partes definitionis praecedunt rem in esseBAverr., In Phys., I, comm. 28, f. 19B–C, et ita si definitum sit verum ens, oportet quod partes definitionis sint vere entia.
56 Et deinde ibi – ‘si enim non’B, , I, 3, 186b17 – probat Aristoteles per rationem quod, si definitum sit verum ens, quod partes definitionis sint vera entia. Et hoc est probare quod, si definitum sit substantia, oportet quod partes definitionis sint substantiae. Et hoc probat per divisionem accidentium sic: sit ita quod homo definitur per animal et bipes. Si tunc homo sit substantia, oportet quod animal sit substantia et bipes substantia. Et hoc probatur sic, quia detur oppositum, quod animal et bipes non sint #G 188b substantiae; tunc erunt accidentia: aut igitur accidentia hominis aut alii ab homine. Si acciduntAconi.; accidit G homini, aut igitur sunt accidentia separabilia aut inseparabilia. Et exponit quid intelligit per ‘accidens inseparabile’ dicens quod intelligit per ‘accidens inseparabile’ illud in cuius definitione accipitur eius subiectum. Verbi gratia ‘nasus’ accipitur in definitione simitatis; ideo simitas est accidens inseparabile a naso.
57 Deinde destruit omnes modos secundum quos est possibile dicere quod partes definitionis substantiae sunt accidentia. Partes enim definitionis substantiae non sunt accidentia inseparabilia ab illa substantia, quia sic substantia definita caderet in definitionibus partium suae definitionis, et ita aliquid caderet in definitione alicuius et definitur per ipsum, et sic idem respectu eiusdem esset magis notum et minus notum. Unde in definitione partium definitionis non debet poni definitum, quoniam partes definitionis praecedunt definitum et non e converso; si enim definitum praecederet partes definitionis, tunc causatum praecederet suam causam. Illud igitur quod cadit in definitione substantiae, non est accidens illi substantiae inseparabile ab ea. Nec est dicere quod est accidens separabile. Si enim animal et bipes essent accidentia homini et separabilia ab homine, tunc homo posset esse et nec animal nec bipes, quod est inconveniens.
58 Deinde probat quod partes definitionis non accidant alii ab homine, quia si animal et bipes, quae sunt partes definitionis hominis, sint accidentia alii quam homini, tunc homo esset accidens alii quam homo, quod falsum est, quiaAconi.; quod G illud quod vere est nulli accidit.
59 Deinde, cum dicit ‘sed quod vere’B, , I, 3, 186b33, ponit Aristoteles secundam rationem Parmenidis per quam probat quod ens est tantum unum. Ipse enim supponit quod ‘ens’ significat unum quod vere est, scilicet substantiam, ita quod non accidens. Illa autem substantia non est divisibilis, quia tunc suae medietates essent divisibiles, et per consequens haec divisio procedit quousque dividetur secundum se totum et secundum quodlibet signum, et sic dissolveretur in puncta, et sic corpus est compositum ex non corpore, quod est impossibile. Relinquitur igitur quod substantia, quae designatur per ‘ens’, est indivisibile. Igitur ens est tantum unum indivisibile.
60 ‘Quidem autem rationibus’B, , I, 3, 187a1. In ista parte Aristotelis ponit opiniones quorundam qui concesserunt quod omnia essent unum propter primam rationem Parmenidis, quae fuit ista ‘quidquid est praeter ens, est non ens’ etc. Et quidam propter secundam rationem Parmenidis concesserunt quod corpus dividitur in magnitudines indivisibiles et ita quod corpus componitur ex indivisibilibus.
61 Deinde Aristoteles increpat consentientes primam rationem, qui ponuntAconi.; ponit G quod ‘ens’ significat tantum unum, scilicet substantiam, et aestimant quod ens quod non est illud unum quod non habet essentiam. Et dicit Aristoteles quod, si ‘ens’ significet unum tantum, et non est possibile contradictoria esse simul vera, nonAconi.; nam G sequitur ex hoc quod illud nullo modo sit ens quod non est illud unum; nam quamvis accidens non sit substantia quod est unum ens, tamen accidens aliquo modo est ens.
62 Alios qui ponunt corpus componi ex indivisibilibus non increpat #G 189a Aristoteles hic, sed alibi, videlicet sexto huius et tertio Caeli et mundi et primo De generatione.B, , VI, 1, 231a21–231b18; Arist., De cael., III, 1, 299a6–11; Arist., De gen. et corr., I, 2, 316b18–317a31
63 ‘Sicut autem physici’B, , I, 4, 187a12. Cum Aristoteles contradixit loquentibus non naturaliter, in ista parte reversus est ad contradicendum opinionibus naturalibus dictis ab eis qui concedunt principia esse. Et primo incipit ab opinione quae ponit principium esse unum et narrat duas sectas. Deinde ostendit in quo conveniunt dicentes principium esse unum cum dicentibus principia esse plura. Deinde ponit duas differentias inter Anaxagoram et Empedoclem et ponit motiva eorum.
64 Prima igitur opinio ponentium tantum unum principium esse est quod unum trium elementorum, scilicet aer aut ignis aut aqua, vel aliquod medium sublimius aere et densius igne est principium rerum naturalium. Sed in modo generandi rerum ex hoc principio differunt, quia quidam dicunt res generari ex illo principio per raritatem et densitatem, ut ignem generari ex hoc quod illud principium rarefit et terram generari ex hoc quod illud principium condensatur. Et universaliter per excellentiam et defectum et per additionem et diminutionem posuerunt res generari, sicut Plato ponit magnum et parvum esse principia. In hoc tamen est differentia inter Platonem et alios, quod Plato ponit magnum et parvum, quae sunt contraria, esse materiam et subiectum contrariorum esse formam, sed alii ponunt e converso, scilicet contraria esse ex parte formae et subiectum ex parte materiae.
65 Alia fuit sententia aliorum ponentium unum principium, qui ponunt omnia contraria et omnes res quae generentur exsistere in isto principio et res generantur ex hoc quod segregantur ex illo principio. Unde dixerunt quod generatio nihil aliud est quam segregatio rerum ex isto uno principio. Et opinionem hanc ponunt Anaxagoras et suiAconi.; suae G sequaces.
66 Unde breviter opiniones ponentium unum principium tantum differunt in hoc quod quaedam opinio ponit res generari ex isto principio per raritatem et densitatem et quaedam ponit res generari ex illo principio per segregationem rerum ex isto principio. Et sic differunt istae opiniones in modo generationis rerum ex illo principio et conveniunt in numero principiorum.
67 Deinde ponit Aristoteles convenientiam inter ponentes unum principium et ponentes plura principia. Et est haec convenientia, quod sicut ponentes unum principium ponunt principium unum confusum et res generari ex isto principio, sic ponentes quodam modo unum principium et quodam modo plura, sicut Empedocles et Anaxagoras, ponunt primo unum principium confusum et ponunt res generari per segregationem aliorum principiorum ab isto principio confuso. Unde Empedocles et Anaxagoras ponunt unum principium per confusionem et plura per resolutionem.
68 Deinde ibi: ‘differunt autem’B, , I, 4, 187a23–24 ponit Aristoteles duas differentias inter opinionem Anaxagorae et opinionem Empedoclis. Una differentia est quod Empedocles ponit res generari ex isto principio per circulationem, ita quod ponit mundum infinities generari ex isto principio et infinities corrumpi, sed Anaxagoras ponitAconi.; ponunt G mundum semel generari ex isto principio et semper postea durare.
69 Alia differentia est inter opinionem Anaxagorae et #G 189b Empedoclis. Nam Empedocles ponit quattuor elementa, scilicet ignem et aerem et terram et aquam, esse principia rerum naturalium, ut carnis et ossis et sic de aliis corporibus consimilium partium, sed Anaxagoras posuit infinita corpora consimilium partium esse principia, ut infinitas partes carnis et ossis. Unde Anaxagoras ponit quod corpora consimilium partium, ut caro et os et sic de aliis, sunt principia elementorum et priora eis, sed Empedocles ponit quod elementa sunt principia corporum consimilium partium et eis priora.
70 ‘Videtur Anaxagoras autem’B, , I, 4, 187a26–27. In istaAconi.; prima G parte ponit Aristoteles duo motiva Anaxagorae propter quae ponit infinita esse principia et quodlibet esse in quolibet. Primum motivum est: nam secundum communem opinionem philosophorum ex non ente non fit aliquid et per consequens ex non aere non fit aer nec ex non igne non fit ignis et sic de aliis; cum igitur aer fiat ex igne, sequitur quod in igne sit aer. Et eadem ratione in ignem est aqua et sic de aliis omnibus. Unde quia quidlibet fit ex quolibet et ex non ente non fit aliquid, igitur quidlibet est in quolibet. Et ideo Anaxagoras et sui sequaces dixerunt quod omnia fuerunt primo in uno chaos confuso; et dixerunt quod fieri idem est quod alterari et ita quod generatio non differt ab alteratione. Sed alii dixerunt generationem et corruptionem nihil aliud esse quam congregationem et segregationem.
71 ‘Amplius autem ex eo ’B, , I, 4, 187a31. Aliud motivum Anaxagorae fuit, quod ipse ponit quodlibet esse in quolibet et omnia exsistere primo in uno principio: nam unum contrariorum est in reliquo; et magis potest esse res in quocumque alio quam in suo contrario; igitur quidlibet est in quolibet et omnia simul in eodem. Probatio quod unum contrariorum sit in alio: nam contraria fiunt ex se invicem; et illud quod fit est in eo ex quo fit (aliter fieret ex nihilo); igitur unum contrariorum est in alio. Et sic omnia possunt esse simul.
72 Deinde format Aristoteles rationem per quam probat quod quidlibet est in quolibet. Et format sic: omne quod fit, aut fit ex ente aut ex non ente; sed ex non ente nihil fit; igitur quod fit, fit ex ente, et ita aer fit ex aere et ignis ex igne. Cum igitur quidlibet fit ex quolibet, sequitur quod quidlibet est in quolibet.
73 ‘Sed propter parvitatem magnitudinum’B, , I, 4, 187a37. In ista parte ponit Aristoteles duas evasiones per quas Anaxagoras evasit quaedam quae videntur esse contra eum. Nam non videtur quod aer semper generatur ex aere et ignis ex igne. Et quantum adAconi.; propter G hoc quod quidlibet sit in quolibet, apparet etiam ad sensum quod in aere nec est caro nec os et sic de aliis. Ad illud dixit Anaxagoras quod quidlibet est in quolibet, sed propter parvitatem partium sensum latet. Unde in aere sunt partes carnis ita parvae quod sensus non percipit eas. Unde quando aer generatur, tunc generatur ex parvis partibus aeris quae propter sui parvitatem latent sensum.
74 Alia cavillatio Anaxagorae fuit illa. Potuit enim aliquis dicere quod, si infinitae partes carnis et ossis sint in aere et #G 190a infinitae partes cuiuslibet in quolibet, quare igitur dicitur aliquid magis caro quam os et qualiter differunt res ab invicem. Ad illud dicit Anaxagoras quod denominatio fit a superabundantia . Unde quia in aliqua sunt plures partes carnis quam ossis, ideo non dicitur magis caro quam os, quia denominatio fit a superabundanti. Unde ponitur secundum istam viam quod nihil est, quod totum sit album purum aut nigrum purum aut caro pura aut os purum, sed quaelibet res aestimatur esse de natura illius quod magis est in eo.
75 ‘Si igitur infinitum’B, , I, 4, 187b7. In ista parte improbat Aristoteles opinionem Anaxagorae per quinque rationes. Ponit enim Anaxagoras in qualibet re naturali principia infinita et ponit quidlibet esse in quodlibet et quod quidlibet posset segregari ex quolibet. Prima ratio contra Anaxagoram est illa: infinitum inquantum est infinitum, est ignotum; si igitur principia rerum naturalium sint infinita, sunt ignota; et si hoc sit verum, igitur naturales res sunt ignotae, quia nos non cognoscimus res naturales nisi per causas suas; et ita nulla scientia haberetur de rebus naturalibus.
76 ‘Amplius autem si necesse’B, , I, 4, 187b13. In ista parte ponitur secunda ratio contra Anaxagoram. Et est haec ratio: totum et pars consequuntur se in magnitudine et parvitate, in finitate et in infinitate, in terminatione et in interminatione. Unde in his tribus consequuntur se totum et pars. Tunc arguitur sic: nullum compositum naturale est infinitum; igitur nullius compositi naturalis sunt infinitae partes et infinita principia. Antecedens patet inductive, quia non est accipere unum animal magis alio et aliud magis isto et sic in infinitum; et ita est de plantis et de omnibus rebus naturalibus. Consequentia patet, scilicet ista ‘nullum compositum naturale est infinitum, igitur nullius compositi naturalis’ etc., quia, ut praetactum est, totum et pars consequuntur se in finitate et in infinitate et universaliter in terminatione et in interminatione.
77 Sed dubium est: nam in quolibet continuo sunt infinitae partes, cum continuum sit divisibile in infinitum; in continuo igitur finito sunt infinitae partes; igitur haec consequentia non valet ‘totum est finitum, igitur partes eius non sunt infinitae’.
78 Ad illud dicendum quod partes sunt duplices: quaedam eiusdem quantitatis et quaedam eiusdem proportionis. Dico tunc quod in continuo finito non sunt partes infinitae quantitatis eiusdem quarum quaelibetAconi.; quilibet G est totaliter extra aliam, immo si totum sit finitum, oportet quod partes eiusdem quantitatis sint finitae. Sed loquendo de partibus eiusdem proportionis sic in continuo finito sunt partes infinitae. Unde haec consequentia non valet ‘totum est finitum, igitur partes sunt finitae’ nisi loquendo de partibus eiusdem quantitatis. SedAconi.; unde G antiqui ponentes quidlibet esse in quolibet haberent ponere quod in continuo finito sunt infinitae partes eiusdem quantitatis quarum quaelibet est totaliter extra aliam. Quod patet: nam si in aqua sint infinitae partes carnis et infinitae partes ossis et sic de aliis, cum contingat accipere minimum corpus quodAconi.; quae G est in aqua vel saltem aliquod corpus quo non est corpus minus in aqua, sequitur quod in aqua sunt infinitae par#G 190btes tantae quantitatis, quantae est illud corpus minimum seu illud quo non est corpus minus in aqua, quarum quaelibet est totaliter extra aliam. Nam si caro sit minimum principium ex quo componitur aqua vel principium quo non est aliquod principium minus ex quo componitur aqua, sequitur quod sint infinitae partes tantae quantitatis, quantae est illa caro in aqua, quarum quaelibet est extra aliamAconi.; a natura G. Unde Aristoteles dicit in littera sic: ‘dico autem aliquam talium partium in quam cum insit dividitur totum’B, , I, 4, 187b15–16. Et Commentator dicit: ‘intelligo per ‘partem in quam dividitur’ partem secundum quantitatem, non secundum qualitatem, sicut corpus dividitur in materiam et formam, neque partes quae sunt in toto in potentia, sed partes in quas totum dividitur, et sunt illae quae sunt in toto in actu’BAverr., In Phys., I, comm. 36, f. 24D. Haec Commentator. Per ‘partes in quas totum dividitur’ possunt intelligi partes quae possunt dividi a toto et habere esse separatum a toto. Totum enim sequitur tales partes in magnitudine et parvitate. Unde intelligendum est quod in nullo continuo finito sunt infinitae partes quarum quaelibet est totaliter extra aliam, quae possunt habere esse separatum a toto.
79 Intelligendum etiam quod illa est distinguenda, quod infinitae partes eiusdem quantitatis quarum quaelibet est totaliter extra aliam, sunt in continuo, ex hoc quod hoc signum ‘infinitum’ potest teneri categorematice vel syncategorematice. Si tenetur syncategorematice, sic est concedendum quod infinitae partes eiusdem quantitatis quarum quaelibet est extra aliam, sunt in quolibet continuo, quia quodcumque continuum demonstratur, non habet tot partes aequalesAconi.; essentiales G in eo quarum quaelibet est totaliter extra aliam, quin plures partes eiusdem quantitatis sunt in eo. Unde si aliquot partes aequalesAconi.; essentiales G sint in aliquo continuo, earundem medietates sunt in isto continuo. Si autem hoc signum ‘infinitum’ tenetur categorematice, sic est illa falsa ‘infinitae partes aequales quarumAconi.; essentiales qualibet G quaelibet est totaliter extra aliam, sunt in aliquo continuo’, quia ex hac sequitur quod aliquae partes eiusdem quantitatis et infinitae quarum quaelibet est totaliter extra aliam, sunt in aliquo continuo; quod falsum est, quia si demonstratur aliqua pars quamcumque parvae quantitatis, in isto continuo non sunt infinitae partes tantae quantitatis quarum quaelibet etc.; nam omne finitum potest consumi per ablationem partium aequalium finities acceptarum ab eo. Et ideo data quacumque certa quantitate non sunt in aliquo continuo infinitae partes tantae quantitatis quarum quaelibet est totaliter extra aliam.
80 ‘Amplius si omnia’B, , I, 4, 187b22. In ista parte ponit Aristoteles tertiam rationem contra Anaxagoram. Sed primo recitat in brevi totam opinionem Anaxagorae dicens quod, si quidlibet est in quolibet et generatio sit secundum exitum et omnia corpora consimilium partium sint in unoquoque et res non fiant de novo, sed segregantur, ea quae sunt in actu denominantur a plurimo.
81 Isto supposito, sicut supponit Anaxagoras, arguitur sic: omne finitum consumiturAconi.; constituitur G per ablationem corporis finiti ab eo multotiens. Haec enim est regula, ut dicit Commentator, ex qua sequitur quod unumquodque non contingit esse in unoquoque, quoniam recepta carne ex aqua et iterum alia caro segregata ex illa aqua, quamvis semper #G 191a segregetur caro minor, tamen est una magnitudo carnis quae non excellitur inAconi.; extollitur a G parvitate. Caro enim habet in parvitate magnitudinem terminatam quam non pertransit ita quod non invenitur caro habens magnitudinem minorem illa. Igitur si segregatio stabit, non est quidlibet in quolibet, quia cum deventum sit ad aquam ex qua non potest segregari carnem, oportet dicere quod in illa aqua non est caro, et ita non quidlibet est in quolibet. Si autem segregatio non stabit in magnitudine finita, essent corpora finita aequalia secundum magnitudinem et infinita secundum multitudinem, quod est impossibile. Relinquitur igitur quod ista segregatio stabit ad aquam in qua non est caroBAverr., In Phys., I, comm. 37, ff. 24L–25A .
82 Illa ratio potest in brevi formari sic: si quidlibet est in quodlibet et quidlibet posset segregari a quolibet, tunc ab aqua posset segregari caro et iterum ab illa aqua alia caro. Quaero tunc, aut segregatio ista stabit aut non. Si sic, igitur tandem in illa aqua non erit aliqua caro, et sic non quidlibet est in quodlibet. Si autem illa segregatio non stabit, cum autem sit devenire ad carnem minimam per segregationem, qua carne non potest caro per se minor exsistere, post segregationem illius carnis non segregabitur caro minor, et cum illa segregatio procedat in infinitum, in ista aqua essent infinitae partes carnis aequalesAconi.; aequalis G vel maiores quam est caro minima; igitur in magnitudine finita sunt infinitae partes eiusdem quantitatis, quod est inconveniens.
83 ‘Adhuc autem’B, , I, 4, 187b35. In ista parte ponit Aristoteles quartam rationem contra Anaxagoram. Quae est ista: si quidlibet possit segregari ex quolibet, sicut dixit Anaxagoras, tunc ex carne potest segregari aqua et iterum aqua; sed quidlibet finitum per ablationem alicuius corporis ab eo fit minus; igitur per segregationem continuam aquae a carne, cum caro semper fiat minor, est devenire ad carnem minimam. Et ab illa carne non contingit aquam segregari, quia si sic, per illam segregationem fieret caro minor et esset dare minus minimo. A carne igitur minima non contingit quidlibet segregari et per consequens non quidlibet potest segregari a quolibet.
84 Illa ratio formatur in brevi sic: si quidlibet posset segregari a quolibet, tunc a carne minima posset segregari aquaAconi.; caro G; et per illam segregationem fit caro minor; igitur posset esse caro minor carne minima, quod est impossibile. Ista conclusio probat quod non quidlibet potest separari a quolibet.
85 ‘Amplius infinitum’B, , I, 4, 188a2. In ista parte ponit Aristoteles quintam rationem contra Anaxagoram per quam probat quod non quidlibet est in quolibet. Et est haec ratio: si quidlibet est in quolibet, igitur in corpore infinito est infinita caro et infinitus sanguis et infinitum cerebrum. Et illa sunt separabilia ad invicem. Cum igitur unum infinitum non sit minus alio infinito, sequitur quod pars non est minus toto, quia pars est infinita sicut et totum. Sed hoc est irrationale dicere, quod pars non est minor suo toto.
86 Et Commentator deducit ad hoc inconveniens, quod infinita essent in infinitisAconi.; infinita G infinities, quod est contra rationem, scilicet infinita multiplicari per infinitaBAverr., In Phys., I, comm. 38, f. 25I.
87 Intelligendum est quod, si esset aliquod corpus infinitum et quidlibet esset in quolibet, in isto corpore #G 191b esset infinita caro et infinita sanguis et sic de aliis. Cum igitur corpus infinitum, si ponatur, occupet omnem locum, sequitur quod caro infinita, quae est pars corporis infiniti, occupat totum locum quem occupat suum totum, et sic pars corporis exsistentis in corpore non esset minor suo toto, quod est inconveniens, quia si pars occupet totum locum quem occupat suum totum, non esset maior ratio quare hoc est pars et illud totum quam e converso. Unde de parte et toto quae occupant locum est inconveniens quod pars non est minor suo toto. De aliis tamen quae non occupant locum non est inconveniens; aliqua enim pars temporis aeterni est infinita, sicut et tempus aeternum, et ibi pars non est minor suo toto. Loquendo etiam de corporibus est illud inconveniens ad quod deducit Commentator, scilicet quod infinita sint in infinitis infinities.
88 ‘Nequaquam autem’B, , I, 4, 188a5. Postquam Aristoteles improbavit Anaxagoram et notificavit quid collocetur in opinione sua de falso, in ista parte declarat Aristoteles quid est in opinione Anaxagorae de veritate. Et dicit quod opinio sua est vera secundum partem et non secundum totum. In hoc quod Anaxagoras dixit res esse mixtas ad invicem, in hoc bene dixit, quia passiones, id est accidentia, sunt mixta scilicet cum suis subiectis, quia accidentia sunt continuata et coniuncta cum corporibus in quibus sunt. Accipiendo igitur ‘mixtionem’ pro coniunctione est verum quod accidentia sunt mixta cum suis subiectis. Et ita bene dixit Anaxagoras. Et hoc quod dixit, quod omnes res mixtae ad invicem possunt segregari ab invicem, in hoc male dixit, quia si esset verum, accidentia possent segregari a suis subiectis, et ita posset esse album et musicum et tamen non esse subiectum in quo est albedo vel musica, quod est impossibile. In hoc igitur bene posuit Anaxagoras, quod posuit accidentia esse mixta cum subiectis suis; sed in hoc quod posuit, quod omne quod est mixtum cum subiecto potest segregari ab eo, male posuit.
89 Deinde improbat Anaxagoram, qui dixit quod intellectus segregat res ab invicem et quod intellectus potest segregare quidlibet a quolibet, quia cum hoc esset verum, ille intellectus esse vanus, quia si hoc esset verum, ille intellectus numquam complere posset actionem suam; et illud agens est vileAconi.; vile invile G quod nititur agere quod numquam potest compleri. Nunc ille intellectus numquam potest complere illam segregationem, quia quaero, aut illa segregatio stabit aut numquam stabit. Si numquam stabit, igitur numquam complebitur et per consequens intellectus est vilis. Si autem illa segregatio stabit, tunc quando segregatio stat, non est verum quod quidlibet est in quolibet. Si enim caro segregetur ab aqua et iterum segregetur ab aqua caro, si illa segregatio stabit, tunc tandem est devenire ad aquam in qua non est caro. Et innuit #G 192a Aristoteles segregationem esse duplicem: quaedam est segregatio secundum quantitatem, ut illa qua corpus segregatur a corpore; alia est segregatio secundum qualitatem secundum quam accidens segregatur a subiecto. Sed neutram illarum segregationum potest ille intellectus complere et ideo ille intellectus est vilis quem posuit Anaxagoras.
90 Intelligendum est quod, si agens nitatur aliquid complere quod non potest complere, tunc otiose agit. Nunc ille intellectus nitebaturAconi.; intelligebatur G complere illam actionem quae est segregatio, et non potuit illam complere; ideo ille intellectus est otiosus.
91 ‘Non recte autem’B, , I, 4, 188a13. In ista parte improbat Aristoteles Anaxagoram, quia dixit quod solum simile fit a simili suo; posuit enim generationem ex elementis convenientibus in forma cum re generata, ut quod caro fiat ex multis carnibus et os ex multis ossibus. Verum autemAconi.; enim G est quod simile aliquando fit ex suo simili, sed hoc non est verum in omnibus. Nam lateres fiunt ex luto et idolum ex cupro et domus ex lapidibus et lignis. Et quia Anaxagoras dixit hoc esse in omnibus, quod simile fit a simili, ideo male dixit.
92 Istud capitulum continet duas partes principales. Prima continet opiniones non naturaliter loquentium. Secunda continet opiniones naturaliter loquentium.
Quaestio 5
1 Circa primam partem huius capituli quaeratur utrum ‘ens’ sit aequivocum ad decem praedicamenta.
2 Videtur quod sic, quia Philosophus dicit in littera quod principium contra Parmenidem et Melissum est accipere quod ‘ens’ dicitur multis modisB, , I, 2, 185a20–21. Igitur ‘ens’ dicitur multipliciter et per consequens est aequivocum.
3 Item Commentator super istam litteram ‘principium autem’B, , I, 2, 185a20–21 dicit quod notorium est quod ‘ens’ dicitur multis modisBAverr., In Phys., I, comm. 13, f. 12I. Igitur ‘ens’ dicitur multipliciter.
4 Item Commentator decimo Metaphysicae commento octavo dicit quod ‘ens’ significat quodlibet praedicamentorum prima significatione et sine medio, non sicut genus significat suas speciesBAverr., In Metaph., X, comm. 8, f. 257G–H. Igitur ‘ens’ est aequivocum.
5 Item si ‘ens’ non esset aequivocum ad decem praedicamenta, sed univocum vel analogum, tunc decem praedicamenta haberent aliquod commune in quo conveniunt; sed illud est falsum, quia decem praedicamenta sunt primo diversa et illa quae sunt primo diversa non conveniunt in aliquo.
6 Item si ‘ens’ esset univocum vel analogum ad substantiam, tunc ens descenderet in substantiam per aliquid additum; et tunc substantia esset composita ex ente et addito aliquo, et sic substantia non esset simplex.
7 Sed quaero de isto addito per quod ens descendit in substantiam: aut illud additum est inferius ad ens vel convertibile cum ente? Si sit convertibile cum ente, tunc illud additum descendit in substantiam per aliquid additum, et quaerendum est de isto sicut prius, et erit processus in infinitum. Si dicatur quod illud additum descendit in substantiam per illud quod est inferius ad ens, igitur descendit in illud per aliquam differentiam, et quaerendum est de illa #G 192b differentia sicut prius, aut est convertibile cum ente aut est inferius ad ens, et erit processus in infinitum.
8 Si dicatur quod ens descendit in substantiam per se ipsum et non per aliquam differentiam superadditam, contra: si ens per se ipsum descendit in substantiam, igitur ens de se esset substantia. Et ultra: igitur ens non esset quantitas. Consequens falsum, igitur antecedens.
9 Item illud per quod ens descendit in substantiam, est principium distinguendi substantiam ab accidentibus; per hoc commune ens igitur ens non descendit in substantiam per hoc commune ‘ens’.
10 Item substantia includit ens; sed non solum ens, quia si sic, esset convertibilis cum ente; igitur substantia includit ens cum aliquo addito. Quod additum non est hoc commune ‘ens’, sed est inferius ad ens. Sed si per illud descendit ens in substantiam, quia substantia addit supra ens aliquid quod est inferius ad ens, igitur ens descendit in substantiam per aliquid inferius ad ens et non per se ipsum.
11 Item si esset univocum vel analogum ad decem praedicamenta, ‘ens’ esset commune univocum vel analogum primae causae et causatoAconi.; tanto G; sed hoc est falsum, quia si prima causa includeret ens, aut solum includit ens aut ens cum addito. Non est dicere quod solum includit ens, quia si sic, tota essentia primae causae esset in quolibet causato et praedicatur de quolibet causato, sicut ens praedicatur de quolibet causato. Si autem prima causa includit ens et aliquod additum, tunc in prima causa esset compositio ex ente et aliquo addito.
12 Si dicatur quod prima causa non includit ens tamquam partem sui, sed tamquam aliquid concomitans essentiam suam, contra: ille terminus ‘Deus’ et ille terminus ‘ens Deus’ idem significant; nam per Philosophum quarto Metaphysicae ens additum cuicumque non infert aliquam diversitatemBArist., Metaph., IV, 2, 1003b26–29.
13 Quod ens non sit commune primae causae et causato, probo, quia quaero utrum significatum per ‘ens commune primae causae et causato’ aut est prima causa aut causatum. Certum est quod non est prima causa; et si sit causatum, tunc non est commune primae causae et causato, quia nullum causatum est commune primae causae.
14 Item si ‘ens’ esset univocum vel analogum, tunc esset commune ultimis differentiis; igitur ultimae differentiae convenirent in aliquo et per consequens non essent primo diversa, sed differentia haberet differentiam et ista aliam et sic in infinitum.
15 Ad oppositum: si ‘ens’ esset aequivocum, ista esset omnimodo falsa ‘substantia est magis ens quam accidens’. Si enim ‘ens’ accipiatur pro substantia, falsa est; ista enim est falsa ‘substantia est magis substantia quam accidens’, quia implicat substantiam esse accidens. Similiter si accipiatur pro accidente, adhuc est falsa; illa enim est falsa ‘substantia est magis accidens quam accidens’.
16 Item aliquid commune est primae causae et causato; igitur a multo fortiori potest aliquid esse commune univocum vel analogum substantiae et accidenti. Quod aliquid commune est primae causae et causato probo, quia aliter non possumus intelligere primam causam, quia si causatum in nullo conveniret cum prima causa, non possimus ex cognitione causati devenire in cognitionem primae causae.
17 Item Avicenna primo Metaphysicae suae capitulo quinto dicit: ‘qui dicit ens, non dicit substantiam nec accidens’BAvic., Metaph., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 40); tract, 1, cap. 2 (ed. Van Riet, 13). Igitur ens importat intellectum communem substantiae et accidenti.
18 Similiter ens est subiectum in metaphysica; igitur non est aequivocum. Consequentia patet, quia scientia capit unitatem a subiecto; igitur si scientia sit una, oportet quod subiectum sit unum.
19 Item unius potentiae unum est obiectum primum; sed intellectus est una potentia, igitur habet unum obiectum primum. Sed primum obiectum intellectus nec est substantia nec accidens, quia intellectus intelligit tam substantiam quam accidens; sed si substantia esset primum obiectum intellectus, nihil intelligeretur ab intellectu nisi substantia, et si accidens, nihil nisi accidens. Igitur nec substantia nec accidens est primum obiectum intellectus, sed aliquod commune substantiae et accidenti. Ens igitur, quod est obiectum primum intellectus, est commune substantiae et accidenti et per consequens non est aequivocum.
20 Item quod ens importet intellectum communemAconi.; correspondens G substantiae et accidenti probo: nam aliqui dubitant de numero utrum sit substantia vel accidens rei, et bene sciunt numerum esse ens; igitur ens importat alium conceptum a conceptu substantiae et a conceptu accidentis, quia aliter idem conceptus esset certus et dubius, cum aliqui sint certi de conceptu entis et tamen sunt incerti tam de conceptu substantiae quam accidentis.
21 Item aliquid est commune univocum vel analogum novem praedicamentis, ut non substantia; igitur eadem ratione potest aliquid esse commune decem praedicamentis. Probatio antecedentis, quia aliter esset haec vera aliquo sensu ‘omnis non substantia est qualitas’, quia cum non substantia sit aequivocum ad qualitatem et quantitatem, haec est vera uno sensu ‘non substantia est qualitas’.
22 Item Avicenna primo Metaphysicae suae capitulo quinto dicit quod ens in sua communitate, hoc est secundum quod est commune substantiae et accidenti, imprimitur in intellectu in prima impressioneBAvic., Metaph., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 31). Igitur ens importat intellectum commune substantiae et accidenti.
23 AdAG; Ad MvP2006 quaestionem dicendum quod ‘ens’ nec est #G 193a pure univocum nec pure aequivocum, sed analogum. Quod non sit pure aequivocum patet, quia, ut praeargutum estAG; est si sic MvP2006, haec esset omnimodo falsa ‘substantia est perfectius ens quam accidens’, sive ‘ens’ accipiturAG; accipiatur MvP2006 pro substantia sive pro accidente. Nec est pure univocum, quia si sic, aequaliter competeret substantiae et accidenti, et ita substantia non esset magis ens quam accidens. Et ideo est analogum medium inter pure univocum et pure aequivocum.
24 Sed sciendum quod analogia est triplex: quaedam est analogia secundum magis perfectum et minus perfectum; et sic genus est analogum respectu suarum specierum, quia una species est magis perfecta et alia est minus perfecta. Alia est analogia secundum similitudinem naturae. Et tali analogia est homo analogum ad hominem verum et hominem pictum; nam hoc nomen ‘homo’ imponitur ad significandum hominem verum et per similitudinem inter hominem verum et hominem pictum transumiturAMvP2006; transmutatur G ad significandum hominem pictum. Et de tali analogia haec vera est ‘analogum per se positum stat pro modo famosiori’. Tertia est analogia secundum attributionem, et illa est tribus modis, quiaAMvP2006; quod G quaedam est analogia per attributionem ad significatumAms; signum factum GMvP2006. Urina enim dicitur sana, quia est signum sanitatis, et medicina dicitur sana, quia est effectiva sanitatis, et animal dicitur sanum, quia est subiectum sanitatis, et sanum per prius dicitur de animali quam de urina vel de medicina, quia in animali formaliter est sanitas. Secundo modo dicitur aliquid analogum per attributionem ad unum agens, et sic medicinaleAMvP2006; medicamen G dicitur de medicina et de potione et de cibo; unde cibus et potio dicuntur medicinalia secundum attributionem ad unum agens, scilicetAMvP2006; sicut G ad medicinam. Tertio modo dicitur analogia per attributionem ad substantiam. Substantia enim est ens per se, non dependens ab alia, et accidentia sunt entia, quia sunt in substantia, quae est causa entitatis eorum et subiectum eorum. Unde accidentia non dicuntur entia nisi per attributionem ad substantiam in qua sunt.
25 Intelligendum tamen quod nos possumus cognoscere quod ens est univocum aliquo modo. Unde univocatio est duplex: quaedam est univocatio vocis ad significatum et tali univocationeAMvP2006; tale univocum G est omnis terminus tantum unum significans univocusAMvP2006; univocum G. Alia est univocatio significatiAMvP2006; significatis G ad appellataAMvP2006; appellativa G et tali univocationeAMvP2006; tale univocum G est omnis terminus univocus cuius significatum aequaliter competit suis contentis ita quod non per prius uni contento quam reliquo. Primo modo est ‘ens’ univocum, quia tantum unum significat. Secundo modo non est ‘ens’ univocum, sed analogum, quia per prius competit substantiae quam accidentiAG; accidenti MvP2006. Et sic potest concedi quod ‘ens’ aliquo modo est univocum et alio modo est analogum loquendo de illis diversimode.
26 Adhuc est alia distinctio de analogia. Nam quaedam est analogia ex parte vocis, et est, quando vox significat plura et unum per prius et reliquum per posterius. Et isto modo est hoc nomen ‘homo’ analogum, quia significat hominem verum et hominem pictum, sed per prius significat hominem verum, ut ab impositione, et per posterius hominem pictum ex transumptione. Alia est analogia ex parte rei, et est, quando vox significat tantum unum et significatum illius competit pluribus secundum #G 193b prius et posterius. Et isto modo est hoc nomen ‘ens’ analogum, quia hoc nomen ‘ens’ non significat nisi unum, sed significatum entis per prius competit substantiae quam accidenti.
27 Ad primum argumentum dicendum quod, quando Aristoteles dicit quod principium ad arguendum contra Parmenidem est accipere quod ‘ens’ dicitur multipliciter, et ipse intelligit: principium famosum est accipere quod ‘ens’ dicitur de multis. Unde per ‘dici multipliciter’ intelligit Aristoteles dici de multis.
28 Ad argumentum Commentatoris: quando dicit quod propositiones acceptae in argumento Parmenidis non sunt verae, sed multiplices, ipse intelligit quod, secundum quod praecise acceptae in argumento Parmenidis sunt ad propositum suum, sic sunt multiplices. Parmenides enim voluit probare quod unum tantum est, ut quod tantum una substantia est et tantum una quantitas est et sic de aliis. Et ad hoc quod Parmenides illam conclusionem concedat, oportet quod ‘ens’ in praemissis accipitur pro substantia vel pro accidente, quia si ‘ens’ in praemissis accipitur in sua communitate, sic non sequitur conclusio quod unum ens tantum est, sed ista conclusio sequitur ‘tantum unum ens est’ et illa sunt diversa, ut visum est supra. Unde ad hoc quod conclusio quam Parmenides facit sequeretur ex praemissis, oportet quod ‘ens’ sit aequivocum. Si enim ‘ens’ importet unum intellectum communem, tunc conclusio Parmenidis non sequitur.
29 Ad aliud: quando Commentator dicit quod notorium est quod ‘ens’ dicatur multipliciter, ipse intelligit quod notorium sit quod ‘ens’ dicitur de multis.
30 Ad aliud dicendum quod, quando dicitur quod Commentator dicit quod ‘ens’ significat decem praedicamenta prima significatione et sine medio, dicendum quod Commentator per ‘significare’ intelligit appellare. ‘Ens’ enim appellat decem praedicamenta prima significatione, quia suum primum significatum est commune decem praedicamentis et appellat ista sine medio, quia ens non descendit in decem praedicamenta mediantibus differentiis mediis inter ens et praedicamenta, immo in descensu entis in decem praedicamenta idem est in quod est descensus et per quod est descensus. Ens enim descendit in substantiam per substantiam et in quantitatem per quantitatem et sic de aliis. Et propter hoc ens non est genus ad decem praedicamenta, quia genus descendit in suas species per differentias, et sic non descendit ens in decem praedicamenta.
31 Ad aliud argumentum dicendum quod decem praedicamenta conveniunt in ente et tamen sunt primo diversa. Et quando dicitur quod ista quae conveniunt in aliquo non sunt primo diversa, dicendum quod illa quae conveniunt in aliquo quod est de quiditate illorum non sunt primo diversa. Illa tamen quae conveniunt in aliquo concomitante quiditatem illorum bene possunt esse primo diversa. Et quia ens non est de quiditate decem praedicamentorum, sed est quaedam concomitans quiditatem praedicamentorum, ideo non obstante quod decem praedicamenta conveniant in ente, possunt esse primo diversa.
32 Ad aliud argumentum dicendum quod ens descendit in substantiam et in alia praedicamenta per substantiam et per alia praedicamenta #G 194a ita quod idem est in quod ens descendit et per quod ens descendit, nec descendit ens per se ipsum in substantiam nec per aliquid additum substantiae, sed ens per substantiam descendit in substantiam.
33 Multa argumenta sequentia non sunt contra illam viam. Sed quando ulterius dicitur ‘si esset commune substantiae et accidenti, tunc substantia includeret ens et aliquid additum’, dicendum quod substantia includit ens non tamquam partem sui, sed tamquam concomitans eius essentiam, et ideo substantia non est composita ex ente et aliquo alio.
34 Ad aliud argumentum dicendum quod ens est commune primae causae et causato; tamen ens nec est pars primae causae nec alicuius entis causati. Et quando dicitur ‘aut igitur prima causa includit ens solum aut ens cum addito’, dico quod prima causa includit ens et non solum includit ens, nec sequitur ex hoc quod prima causa sit composita, quia non includit ens tamquam partem sui.
35 Ad aliud argumentum in contrarium dicendum quod hoc nomen ‘Deus’ et hoc nomen ‘ens Deus’ non significant idem, tamen supponunt pro eodem. Et propter hoc dicit Aristoteles quod ‘ens’ additum alicui nullam infert diversitatem, quia pro eodem supponit terminus cui additur hoc nomen ‘ensAconi.; Deus G’, pro quo supponit si ‘ens’ non addatur.
36 Ad aliud dico quod res significata per hoc nomen ‘ens’ est quoddam causatum accipiendo ‘causatum’ largo modo pro quolibet quod non est prima causa. Et quando dicitur quod nullum causatum vere praedicatur de prima causa, illud est negandum. Et si dicatur quod tunc haec esset vera ‘prima causa est causatum’, dico quod consequentia non valet. Nam hoc commune ‘causatum’ non vere praedicatur de prima causa, unum tamen. Sic enim dicto ‘prima causa est ens’ praedicatur aliquod causatum de prima causa.
37 Ad aliud argumentum dicendum quod ens est commune ultimis differentiis. Nec ex hoc sequitur quod ultimae differentiae non sunt primo diversae; illa enim quae sunt primo diversa possunt convenire in aliquo, dummodo illud non sit de quiditate illorum. Si dicatur ‘illa quae ex se ipsis differunt non conveniunt in aliquo; igitur si differentiae ultimae differunt ex se ipsis, differentiae ultimae non conveniunt in aliquo; sed differentiae ultimae se ipsis differunt, quia aliter differentia haberent differentiam et illa aliam et sic in infinitum’, dicendum est quod illa quae se ipsis differunt non conveniunt in aliquo quod est de quiditate illorum; illa tamen quae se ipsis differunt possunt convenire in aliquo concomitante quiditatem illorum.
Quaestio 6
1 Quaeritur utrum motum esse sit supponendum in scientia naturali.
2 Videtur quod non. Nam naturalis potest probare motum esse; igitur naturalis non debet supponere motum esse. Consequentia patet de se. Et probatio antecedentis: nam omne habens causam per se in primo subiecto scientiae naturalis potest de isto subiecto per principia naturalia sciri et concludi, et hoc demonstratione pertinente ad naturalem; sed in corpore naturali, quod est primum subiectum scientiae naturalis, sunt principia et causae motus (nam natura est per se principium #G 194b motus corporis naturalis); ergo motus potest concludi de corpore naturali per principia naturalia et per principium naturale potest probari motum esse.
3 Similiter haec propositio potest demonstrari ‘omne corpus est mobile’ a naturali; igitur naturalis non debet supponere motum esse. Assumptum patet. Nam hic est demonstratio: omne habens in se principium motus per se et primo et non secundum accidens est mobile; omne corpus naturalis est huiusmodi; igitur etc.
4 Iterum si quaeratur propter quid caelum movetur continue, ad istam quaestionem contingit respondere; sed quaestio propter quid quaerit causam; igitur ad istam quaestionem contingit respondere per causam. Et per consequens motum esse habet causam; sed tale non debet supponi.
5 Iterum primo Posteriorum dicit Aristoteles quod de passione non est supponendum quia est, sed quid estBArist., Anal. post., I, 1, 71a11–16; 10, 76a31–36; sed motus est passio subiecti scientiae naturalis; igitur in scientia naturali non est supponendum motum esse; igitur naturalis non debet supponere motum esse.
6 Ad oppositum est Philosophus in littera dicens ‘nobis autem subiciantur omnia aut quaedam moveri’B, , I, 2, 185a12–13.
7 Ad quaestionem dicendum est uno modo quod uno modo motum esse est supponendum in scientia naturali et alio modo motum esse est probandum.
8 Pro quo est intelligendum quod in scientia naturali et in omnibus in quibus non sunt eadem nobis nota et nota naturae est procedendum duplici processu, quia in principio est procedendum ab effectu ad causam et postea a causa ad effectum. Verbi gratia antiqui qui investigabant causam eclipsis, primo percipiebant eclipsim esse et postea inquirebant causam eclipsis, et investigata causa eclipsis probabant eclipsim esse per causam. In primo processu, quando investigabant causam eclipsis, processerunt ab effectu ad causam, sed in secundo processu processerunt a causa ad effectum. Unde illud idem quod fuit suppositum in primo processu fuit conclusum in secundo processu et ita illud quod est suppositum uno modo est conclusum alio modo. Nam illud idem quod est suppositum primo modo, quodAconi.; quae G est notum sensui, est postea conclusum in secundo processu via rationis. Et ita est de motu. Nam motum esse est manifestum sensui primo, sed quae sit causa motus, hoc non est manifestum; et ideo in principio supponit naturalis motum esse tamquam notum sensui et postea potest per causam probare motum esse.
9 Dicendum igitur ad quaestionem quod motum esse est supponendum apud naturalem tamquam aliquid notum sensui, et motum esse est probandum a naturali per causam. Unde ista stant simul, quod aliquid sit supponendum a naturali uno modo et tamen quod illud idem sit probandum a naturali alio modo. Unde in demonstratione quia, quae est ab effectu ad causam, est supponendum motumAconi.; modum G esse.
10 Rationes pro prima parte probant quod naturalis potest probare motum esse demonstratione propter quid. Et ratio in oppositum probat quod in demonstratione quia debet naturalis supponere motumAconi.; modum G esse; in demonstratione enim quia debemus supponere omnia aut quaedam moveri.
11 Aliter potest dici ad quaestionem quod naturalis habet supponere motum esse et nullo modo habet probare motumAconi.; modum G esse, quia motum esse est per se manifestum et ideo non indiget probatione, et ideo motum esse est principium apud #G 195a naturalem. Et hoc vult Philosophus et Commentator, quia volunt quod Parmenides et Melissus negabant principia naturalia ex hoc quod posuerunt principium unum tantum esse et illud esse immobile, quia motum esse est principium apud naturalem. Unde secundum quod dicit Commentator, ipsi negant entia esse plura et entia mobilia et naturalia habere principia motus, et illa sunt principia ad naturalem, et duo prima sunt principia cognitionis tantum et tertiumAconi.; secundum G est principium cognitionis et esseBAverr., In Phys., I, comm. 8, f. 9L–M. Motum igitur esse est supponendum a naturali, quia in scientia naturali nihil est notius nobis quam motum esse; nam motum esse est notum sensui.
12 Ad primum argumentum dicendum secundum illam viam quod non sequitur ‘motum esse habet causam, igitur motumAconi.; modum G esse potest probari’, necAconi.; ut G est verum quod omne habens causam potest demonstrari, sed omne habens causam quod non est de se manifestum potest probari per suam causam.
13 Ad aliud sequens patet per idem.
14 Ad aliud dicendum est concedendo quod ad quaestionem quae quaerit propter quid caelum movetur, est respondendum per causam, et ideo caelum moveri habet causam. Verumtamen per illam causam non potest probari caelum moveri, quia illa causa non est notior quam suus effectus.
Quaestio 7
1 Quaeritur utrum substantia sit divisibilis solum per quantitatem.
2 Videtur quod non, quia si sic, tunc una substantia non distinguitur ab alia nisi per quantitatem. Consequens falsum, quia si consequens esset verum, tunc circumscripta quantitate et aliis accidentibus una substantia esset alia. Si enim Socrates non distinguitur a Platone nisi per quantitatem, tunc circumscripta quantitate a Socrate et a Platone tota substantia quae est in Socrate esset in Platone et per consequens Socrates esset Plato.
3 Item aliae sunt partes substantiae quam partes quantitatis; sed substantia de se habet suas partes; ergo substantia non solum per quantitatem est divisibilis in suas partes.
4 Item species de genere substantiae est divisibilis in genus et differentiam; et illaAconi.; ita G divisio non est per quantitatem; igitur etc.
5 Similiter genus de genere substantiae dividitur in suas species per suas differentias; quae differentiae non sunt quantitates; igitur substantia non est divisibilis solum per quantitatem.
6 Ad oppositum est Aristoteles dicens quantitatem per se esse divisibilem et quod alia praedicamenta non sunt divisibilia nisi per accidens nec nisi per quantitatem.
7 Item quantitas est primo divisibilis; sed in unoquoque genere primum est causa posteriorum; igitur quantitas est causa quare substantia et alia praedicamenta sunt divisibilia; substantia igitur non est divisibilis nisi per quantitatem.
8 Ad quaestionem dicendum quod divisio substantiae est quadruplex: una est divisio substantiae in partes quantitativas, alia in partes subiectivas, tertia in partes essentiales, ut in materiam et formam, quarta ut in partes quiditativas, cuiusmodi est divisio speciei in genus et differentiam.
9 Si loquamur de divisione quae est in partes essentiales vel quiditativas, dico quod talis divisio non est a quantitate. Nam divisio substantiae in materiam et formam est prior omni divisione quantitativa. Similiter divisio speciei in genus et differentiam et etiam divisio generis per differentias est prior omni divisione quantitativa. Et ideo quantum ad istas differentias non est difficultas in quaestione illa nisi quantum ad divisionem in partes quantitativas et quantum ad divisionem in partes subiectivas.
10 Et si loquamur de divisione in partes #G 195b quantitativas, sic dico quod divisio substantiae in tales partes est a quantitate formaliter, sicut aliquid est album ab albedine formaliter. Sicut enim nihilAconi.; vel G est album nisi per albedinem, ita nihil est quantum formaliter nisi per quantitatem, nec habet aliqua substantia partes extra partes nisi perAconi.; secundum G quantitatem. Si enim a substantia circumscribitur quantitas, substantia non erit quanta nec habebit unam partem extra aliam. Unde divisio in partes quantitativas primo competit quantitati, et ideo talis divisio non competit alicui nisi ratione quantitatis. Quantitas igitur est una forma per quam substantia habet partes extra partes, et ista divisibilitas substantiae est formaliter a quantitate, et hoc loquendo de divisibilitate quantitiva. Divisibilitas tamen substantiae in partes quantitativas non est effective a producente substantiam quantam in esse.
11 Si autem loquamur de divisibilitate in partes subiectivas, dico quod talis divisibilitas non est per se a quantitate, quia si sic, species de genere substantiae descenderet in individua per quantitatem; sed illud idem per quod species descendit in individua est principium distinguendi unum individuum ab alio; si ergo species de genere substantiae descenderet in individua per quantitatem, tunc quantitas esset principium per se distinguendi unum individuum de genere substantiae ab alio; sed hoc est falsum, quia unum individuum de genere substantiae distinguitur ab alio essentialiter per aliquid quod est de sua essentia et non distinguitur per quantitatem nisi accidentaliter.
12 Similiter illud per quod species descendit in individuum est principium formale constituens individuum in esse et est illud per quod individuum est in se unum et ab alio distinctum; sed individuum non est unum numero per aliquod accidens in eo, quia si sic, illa unitas per quam individuum est unum esset accidens, et sic unitas rei non esset in eodem genere cum illa re, quod est contra Commentatorem quarto Metaphysicae commento quinto.
13 Similiter septimo Metaphysicae dicit Commentator quod individuum substantiae est prius individuis accidentium; igitur individuum substantiae prius est unum quam individuum alicuius accidentis et per consequens individuum substantiae non est unum per aliquam quantitatem nec per aliquod accidens. Similiter si individuum substantiae esset unum per quantitatem, tunc variata quantitate variatur individuum. Cum ergo Socrates aliam quantitatem habeat in senectute quam in iuventute, sequitur quod Socrates in senectute esset aliud individuum quam sit in iuventute, quod non est verum.
14 Dico igitur quod divisio substantiae in partes subiectivas est a quantitate per accidens et tamquam a causa sine qua non dividitur substantia in partes subiectivas, quia nisi esset quantitas in materia, ex omnibus materialibus generabilium et corruptibilium fieret una materia et illa consisteret in indivisibili et non haberet diversas formas numero nec eiusdem speciei nec diversarum specierum, et sic non essent plura individua generabilia et corruptibilia in eadem specie nec etiam in diversis speciebus. Et ita quantitas est causa sine qua substantia generabilis et corruptibilis non dividitur in partes subiectivas.
15 Ad primum argumentum, quod prima parte probat quod substantia non est divisibilis per se in partes subiectivas per quantitatem, quia si sic, unum individuum de genere substantiae #G 196a non distinguitur ab alio nisi per quantitatem, quod non est verum. Concedo tamen quod unum individuum distinguitur ab alio per quantitatem accidentis et per materiam suam materialiter et per formam suam formaliter.
16 Ad aliud dicendum quod, quamvis partes quantitativae substantiae sint aliae a partibus quantitatis, tamen substantia illas partes quantitativas non habet formaliter nisi a quantitate.
17 Rationes sequentes probant quod substantia non est divisibilis in partes quiditativas et in partes subiectivas per se per quantitatem, et hoc est conclusum.
18 Rationes in oppositum probant quod substantia non est divisibilis in partes quantitativas nisi per quantitatem.
19 Contra praedicta arguitur probando quod unum individuum non distinguitur ab alio per aliquid de genere substantiae, sed solum per aliquid de genere accidentis, quia Boethius supra Porphyrium dicit quod species dicit totam substantiam individuiBBoeth., In Isag. Porph. comm. ed. sec., III, cap. 5 (ed. Brandt, 215); cum ergo unum individuum non distinguitur ab alio per speciem, sequitur quod unum individuum non distinguitur ab alio per aliquid de genere substantiae.
20 Dicendum quod Boethius sic intelligit quod species dicit totam quiditatem individui, quia individuum non habet aliam definitionem quam est definitio speciei, et ita non habent aliam quiditatem quam quiditatem speciei; et ideo species dicit totam quiditatem individui. Vel potest dici quod ipse intelligit quod species dicit totum esse specificum individui; tamen individuum habet esse individuale et substantiam individualem per quam distinguitur ab alio individuo.
Quaestio 8
1 Quaeritur utrum in materia prima sint dimensiones interminatae praecedentes inductionem formae substantialis.
2 Videtur quod non, quia per Commentatorem in De substantia orbis quantitas terminata sequitur inductionem formae substantialis in materiaBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 4A. Si ergo in materia esset aliqua quantitas praecedens inductionem formae substantialis in materia, sequitur quod in materia essent duae quantitates simul, quod est inconveniens.
3 Si dicatur quod quantitas terminata et quantitas interminata non sunt diversae quantitates, contra: si quantitas terminata et quantitas interminata sint eaedem quantitates, cum quantitas terminata non praecedat formam substantialem in materia, sequitur quod quantitas interminata non praecedat formam substantialem in materia.
4 Si dicatur aliter quod quantitas terminata et quantitas interminata sunt diversae quantitates, sed non sunt simul in materia, quia quantitas interminata praecedit inductionem formae substantialis et quantitas terminata sequitur inductionem formae substantialis, contra: per Commentatorem in De substantia orbis quantitas interminata est inseparabilis a materiaBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 4B; si ergo quantitas interminata sit alia a quantitate terminata et quantitas interminata semper est in materia, sequitur quod, quando quantitas terminata est in materia, quod tunc quantitas interminata sit in materia, et per consequens duae quantitates simul in materia.
5 Item materia numquam est sine forma substantiali; sed formam substantialem sequitur quantitas terminata; igitur semper in materia est aliqua quantitas terminata; #G 196b et semper in materia est aliqua quantitas interminata; igitur duae quantitates diversae in eodem, quod est inconveniens.
6 Ad principale: si quantitas interminata praecederet inductionem formae substantialis in materia, tunc forma substantialis adveniret materiae actuatae per quantitatem; igitur forma substantialis adveniret enti in actu; et omne tale est accidens; igitur forma substantialis esset accidens.
7 Iterum ex unione formae cum materia resultat omne accidens, ut potest haberi ex primo Physicorum; igitur quantitas interminata resultat ex unione formae substantialis cum materia et per consequens quantitas interminata non praecedit inductionem formae substantialis in materia.
8 Iterum si quantitas interminata praecederet formam substantialem in materia, quantitas posset migrare a subiecto in subiectum, quia semper est in materia, et materia nunc est sub una forma substantiali et iam sub alia, et ita accidens migraret a subiecto in subiectum.
9 Ad oppositum est Commentator in De substantia orbis et super primum PhysicorumBAverr., De subst. orb., cap. 1, ff. 2M–3C.
10 Ad quaestionem dicendum quod quantitas interminata praecedit inductionem huius formae substantialis et illius in materia, sed inductionem formae substantialis simpliciter non praecedit quantitas interminata, cum materia numquam sit absque omni forma substantiali.
11 Sed intelligendum est primo quid intelligitur per ‘quantitatem interminatam’. Per ‘quantitatem interminatam’ intelligo quantitatem indifferentem ad diversos terminos. Eadem enim quantitas potest habere nunc unum terminum et iam alium, sicut si aliquis accipiat ceram figuratam una figura et faceretAconi.; fieret G eam alia figura, eadem quantitas cerae manet quae prius, sed non manet idem terminus quantitatis, quia non manet eadem figura. Similiter si aliquis condenset ceram, manebit eadem quantitas quae prius, sed non manebit idem terminus quantitatis.
12 Sed intelligendum est quod quantitas habet duplicem terminum, scilicet terminum naturalem et terminum mathematicum. Terminus mathematicus est de genere quantitatis. Isto modo linea est terminus superficiei et superficies est terminus corporis, et talis terminus non est a forma substantiali. Terminus naturalis est de genere qualitatis. Figura enim, quae est de quarta specie qualitatis, et similiter raritas et densitas sunt termini naturales quanti, et tales termini sunt a forma substantialiAconi.; ad formam substantialem G. Cum autem loquamur de quantitate interminata vel terminata, loquimur de terminis naturalibus quantitatis et non de terminis mathematicis. Quantitas enim dicitur esse interminata, quiaAconi.; quod G est indifferens ad diversos terminos naturales, et dicitur esse quantitas terminata secundum quod habet certum terminum naturalem. Unde aggregatum ex quantitate et ex termino naturali, quae est de genere qualitatis, potest dici quantitas terminata. Unde illud aggregatum dicitur esse quantitas terminata, sed illud aggregatum non est quantitas.
13 Intelligendum quod Commentator libro De substantia orbis probat istas tres propositiones, quod dimensiones interminatae praecedunt formam substantialem in materia, et quod dimensiones terminatae sequuntur formam substantialem in materia et quod dimensiones interminatae numquam separantur a materiaBAverr., De subst. orb., cap. 1, ff. 2M–3C.
14 Primum ostendit per hoc quod forma non dividitur nisi ad divisionem materiae, et materia non dividitur nisi per dimensiones. Ad hoc igitur quod forma recipitur in materia, praesupponitur quod dimen#G 197asiones sint in materia per quas materia est extensa, et ita dimensiones interminatae praecedunt formam substantialem in materia.BAverr., De subst. orb., cap. 1, ff. 2M–3A
15 Quod autem dimensiones terminatae sequantur formam substantialem in materia, probat Commentator per duas rationes et per unum signumBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 3A–B. Prima ratio est haec: quaelibet forma substantialis habet quantitatem terminatam propriam; ergo dimensiones terminatae sequentur formam substantialem. Nec possunt exsistere in materia in actu ultimo, nisi postquam forma substantialis fuerit in ea, quia terminus quantitatis est a forma substantiali. Nos enim videmus quod manenteAconi.; mathematice G eadem materia et variata forma variatur terminus quantitatis, sicut patet: nam aliam extensionem habet materia, quando est sub forma terrae et quando est sub forma ignis. Ex quo ergo terminatio quantitatis est a forma substantiali, patet quod forma substantialis praecedit in materia quantitatem terminatam.
16 Secunda ratio est ista: subiectum est prius naturaliter suo accidente; sed omnia accidentia sunt in substantia composita sicut in subiecto; igitur substantia composita est prior naturaliter quam quantitas terminata.
17 Tertia ratio est confirmatio in praecedentem, quia probat quod subiectum quantitatis terminatae est substantia composita, et est ratio a signo. Et est haec ratio: illud quod est subiectum quantitatis terminatae recipit accidentia contraria ita quod quandoque unum, quandoque aliud. Sed illud quod recipit accidentia contraria non est subiectum simplex exsistens in actu; nam illud quod est subiectum simplex exsistens in actu est impassibile, quia pati est contrarium actui. Illud ergo quod est subiectum quantitatum terminatarum est compositum ex materia et forma substantiali in materia, quia si substantia composita praecedit dimensiones terminatas, igitur forma substantialis praecedit dimensiones terminatas.
18 Tertiam conclusionem, scilicet quod dimensiones interminatae sunt inseparabiles a materia, probat Commentator dupliciterBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 3B–C. Prima ratio est haec: forma extensa non inducitur in materia, nisi prius fuerit in materia alia forma extensa, quia nisi sic esset, corpus fieret ex non corpore subito et dimensio ex non dimensione. Et si hoc sit verum, sequitur quod materia prima numquam dividatur a quantitate interminata, quia si aliquando dividitur a quantitate interminata, cum in materia prima postea inducitur forma extensa, quae forma habet quantitatem, sequitur quod corpus fieret ex non corpore et dimensio ex non dimensione, quia si forma inducitur in materia non dimensionata, tunc corpus fit ex non corpore et dimensio ex non dimensione.
19 Secunda ratio est ista: si materia prima denudatur a dimensionibus interminatis, tunc formae corporales essent sibi invicem contrariae et succedentes sibi invicem in eodem subiecto, et ista corporeitas esset contrariaAconi.; contrarii G corporeitati; sed hoc est falsum, nam quantitati nihil est contrarium. Unde breviter, si quantitas expellatur a materia, hoc esset per suum contrarium; sed quantitati nihil est contrarium; igitur quantitas numquam expelletur a materia.
20 Ad primum principale dicendum quod quantitas terminata et quantitas interminata non sunt diversae quantitates, quia quantitas terminata, secundum quod modo loquimur, est unum aggregatum ex quantitate et ex termino quantitatis qui est de #G 197b genere qualitatis, et illud aggregatum non est quantitas, et ideo quantitas terminata et quantitas interminata nec sunt eaedem quantitates nec diversae quantitates, quia quantitas terminata non est quantitas. Intelligendum tamen quod per ‘quantitatem terminatam’ possumus tria intelligere: vel quantitatem habentem certum terminum – et isto modo omnis quantitas est terminata – vel quantitatem terminatam ad certum terminum ita quod non potest habere alium terminum – et sic quantitas caeli est quantitas terminata; vel per ‘quantitatem terminatam’ possumus intelligere aggregatum ex quantitate et ex certo termino de genere qualitatis – et illo modo loquimur hic de terminata quantitate. Sed accipiendo ‘quantitatem terminatam’ primo modo vel secundo sic dico quod quantitas terminata est quantitas. Et accipiendo ‘quantitatem terminatam’ pro quantitate habente terminum sic concedo quod quantitas terminata est quantitas interminata, quia illa eadem quantitas quae habet certum terminum est indifferens ad certos terminos.
21 Ad aliud dicendum concedendo quod materia numquam est sine forma substantiali, et ideo nulla quantitas interminata praecedit formam substantialem simpliciter, hoc est omnem formam substantialem; tamen quantitas interminata praecedit hanc formam substantialem et illam. Intelligendum tamen est quod quantitas interminata praecedit in materia tempore quamlibet formam substantialem individualem, et forma substantialis praecedit quantitatem terminatam natura, non tempore. Unde aliter praecedit forma substantialis quantitatem terminatam et aliter quantitas interminata praecedit formam substantialem, quia forma substantialis praecedit terminatam quantitatem natura, non tempore, sed quantitas interminata praecedit formam substantialem tempore.
22 Ad aliud argumentum dicendum quod forma substantialis advenit materiae actuatae per quantitatem interminatam; tamen forma substantialis non perficit aggregatum ex materia et ex quantitate interminata, sed immediate perficit materiam primam. Et quando dicitur ‘omne adveniens enti in actu est accidens’, dicendum quod omne adveniens enti in actu, scilicet aggregato ex potentia et actu, perficiens aggregatum ex potentia et actu, omne tale est accidens; nunc autem forma substantialis non addit aggregato ex materia et quantitate interminata ita quod perficiat illud totum, immo forma substantialis solum perficit materiam primam et non perficit aggregatum ex materia prima et quantitate interminata.
23 Ad aliud argumentum dicendum quod quantitas interminata est in materia prima tamquam in subiecto, et ideo manente materia prima eadem non mutatur quantitas interminata a subiecto in subiectum. Unde quantitas interminata non est in substantia composita tamquam in subiecto, sed est in materia prima tamquam in subiecto. Intelligendum tamen est, secundum quod vult Philosophus primo De generatione et etiam Commentator in De substantia orbis, quod accidens commune duobus subiectis potest esse aliquando in uno subiecto et aliquando in alio, nec ex hoc sequitur migratio accidentis, quia migratio proprie est, quando aliquid transit de subiecto in subiectum utroque subiecto manente. Unde eadem diaphaneitas numero quae est in aere potest esse in igne.
24 Intelligendum est quod controversia fuit inter Commentatorem et Avicennam in hac quaestione de dimensionibus #G 198a interminatis, quia Avicenna posuit quod forma corporeitatis, quae praecedit inductionem cuiuslibet alterius formae et quae est inseparabilis a materia, est forma substantialis ita quod materia per ipsam esset extensa et divisa in partes, et quod dimensiones interminatae consequuntur ad formam corporeitatis, quae est forma substantialis communis, sicut ad formam substantialem specialem consequuntur dimensiones terminataeBAvic., Metaph., tract. 2, cap. 2 (ed. Van Riet, 69–82). Sed Commentator non posuit formam corporeitatis esse formam substantialem nec posuit aliquam formam substantialem inseparabilem a materia generabilium et corruptibilium, immo in De substantia orbis excludit illam opinionem Avicennae ponendo quattuor inconvenientia quae consequuntur ad illam opinionemBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 4K–L. Primum inconveniens est quod illa forma quae praecedit dimensiones non dividitur ad divisionem materiae et ita nullo modo dividitur. Quod illud sequitur patet: nam divisio quantitativa non contingitAconi.; dividitur G alicui nisi per quantitatem; si igitur forma substantialis praecedat quantitatem, illa forma non dividitur. Secundum inconveniens est quod illa forma corporeitatis esset aeterna. Et quod illud sequitur patet, quia forma quae non extenditur ad extensionem subiecti non corrumpitur, quia non patitur secundum subiectum. Tertium inconveniens est quod illa forma corporeitatis non haberet contrarium succedens sibi in subiecto. Quartum inconveniens est quod materia nullam aliam formam reciperet praeter illam sibi propriam, scilicet praeter formam corporeitatis.
Lectio 3. De contrarietate et pluralitate principiorum
1 Postquam Aristoteles probavit principia non esse infinita, in istaAconi.; illa G parte ponit principia esse finita. Et declarat quod non solummodoAconi.; solus modus G est verum ponere principia esse finita, sed illa positio est melior quae ponit principia esse finita. Nam si principia ponuntur esse infinita, tunc nullus potest complere naturam omnium entium quae sunt ex principiis, et nihilAconi.; tantum G coget ut sint infinita, et dare causas entium secundum veritatem est melius, sicut fecit Empedocles, cum posuitAconi.; composuit G sex principia, scilicet quattuor elementa et amicitiam et litem. Unde breviter potest haec esse ratio: principia infinita possunt dare causas entium et salvare omnia naturalia melius quam ponendo omnia principia infinita (nam Empedocles per principia finita componit naturam omnium entium quae sunt ex principiis melius quam ponentes principiaAconi.; principium G infinita); igitur principia sunt finita et non infinita.
2 ‘Omnis igitur’B, , I, 5, 188a19. In ista parte inquirit Philosophus quot sunt principia. Et ad principia declaranda declarat Philosophus quodAconi.; quot G sunt principia contraria, et hoc declarat per tres opiniones antiquorum. Illi enim qui dixerunt unum tantum esse et immobile, ponunt principia esse contraria. Parmenides enim ponit calidum et frigidum esse principia, et certum est quod calidum et frigidum sunt contraria. Commentator dicit quod Parmenides opinabatur quod entia sunt duobis modis, scilicet entia vera et entia aestimabiliaBAverr., In Phys., I, comm. 41, f. 27B; ens verum est tantum unum secundum ipsum, sed entia aestimabilia sunt plura. Unde ipse posuit principia entium aestimabilium esse contraria, scilicet ignem et terram. QuidamAconi.; quaedam G autem ponunt rarum et densum esse principia; et ista sunt contraria; igitur etc. Tertia opinio est Democriti, qui posuit firmum et inane, id est vacuum et plenum, esse principia rerum; vacuum et plenum sunt contraria; igitur etc. Adhuc #G 198b autem posuit Democritus omnia fieri ex corporibus indivisibilibus quae contrariantur positione, figuraAconi.; fita G et ordine: positione sicut sursum et deorsum, figura sicut habens angulos et carens angulis. Et dicit Commentator quod figura dividitur in differentias contrarias secundum famositatem, scilicet in rectum et rotundum, sed rectum non est contrarium rotundo in veritate, sed in primo aspectuAconi.; affectu G, et similiter ordo dividitur in duas differentias, scilicet prius et posteriusBAverr., In Phys., I, comm. 41, f. 27E–F. Et dicit Commentator:‘et notandum est quod hoc nomine ‘contrarium’ utitur hic large pro contrario etAconi.; in G privatione et habitu, sive sit in rei veritate sive secundum famamAconi.; formam G’BAverr., In Phys., I, comm. 41, f. 27F.
3 ‘Quod quidem igitur totum’B, , I, 5, 188a26. Hic concludit Aristoteles ex dictis quod manifestum est quod omnes ponunt principia esse contraria aliquo modo per qualitatem.
4 Deinde ibi – ‘rationabiliter’B, , I, 5, 188a27 – declarat Aristoteles quod antiqui in hoc bene fecerunt, et ponit rationem quae movit antiquos ad ponendum principia esse contraria. Primo tamen ponit tres proprietatesAconi.; positiones G principiorum, scilicet quod principia non sunt ex alterutris nec ex aliis, sed omnia alia sunt ex his. Quia enim principia sunt prima, non sunt ex aliis, et quia sunt contraria, non sunt ex alterutris, et quia sunt communia omnibus aliis, ideo omnia alia fiunt ex his. Istam condicionem ‘contraria non fiunt ex alterutris’ glossat Commentator sic: ‘contrarium non generatur ex contrario, id est non mutatur in suum contrarium’BAverr., In Phys., I, comm. 42, f. 27L.
5 Intelligendum quod contrarium fieri ex contrario potest esse duobus modis: vel secundum subiectum vel secundum formam. Contrarium fit ex contrario secundum subiectum, quando idem subiectum primo manet sub uno contrariarorum, deinde sub reliquo; et isto modo album fit ex nigro. Sed contrarium fit ex contrario secundum formam, si forma unius contrarii foret forma alterius contrarii. Unde si illud idem quod est albedo postea foret nigredo, tunc nigrum fieret ex albo secundum formam. Et isto modo non fit unum contrarium ex reliquo nec isto modo fiunt principia ex alterutris, quia illud quod primo est forma non est postea privatio nec e converso. Principia fiunt ex alterutris secundum subiectum, quia illud idem subiectum quod primo est sub forma postea est sub privatione formae.
6 ‘Contrariis autem’B, , I, 5, 188a28–29. In ista parte declarat tres praedictas proprietates esse in principiisAconi.; contrarietates esse contrarias G. Duae primae proprietatesAconi.; contrarietates G competunt primis contrariis, et hoc est manifestum. Manifestum enim est quod prima contraria ex hoc quod sunt prima, non fiunt ex aliis, sed ex hoc quod sunt contraria, non fiunt ex alterutris; ideo istas proprietates non declarat Philosophus. Sed tertiamAconi.; illam G proprietatem, quia non est per se manifestaAconi.; pars emata G, declarat Philosophus per inductionem, scilicet quod omnia fiant ex contrariis, sic dicendo quod unum contrariorum fit ex alio. Et hoc declarat de ista tam in contrariis veris quam in contrariis large dictis secundum privationem et habitum, scilicet quod omne quod generatur generatur a suo contrario. Et dicit quod primum est accipiendum quod eorum omnium quae sunt nihil est aptum natum facere neque pati contingens a contingenti et quodcumque indeterminatum a quocumque. Non enim potest quidlibet fieri ex quolibet, sicut dixit Anaxagoras, sed determinatum ex determinato. Album enim non fit ex musico nisi per accidens, inquantum musico accidat #G 199a nigredo aut albedo, sed album fit per se ex non albo, sed non fit per se ex quocumque non albo, sed ex non albo quod est nigrum vel ex non albo quod est medium inter album et nigrum, et musicus fit ex non musico et non ex omni non musico, sed ex immusico aut ex medio inter musicum et immusicum.
7 ‘Neque igitur corrumpitur’B, , I, 5, 188b3. Hic determinat de his quae corrumpuntur, scilicet quod omne quod corrumpitur corrumpitur in suum contrariumAconi.; a suo contrario G vel in medium. Album enim corrumpitur in non album et non in quodcumque non album indifferenter, sed in non album quod est nigrum aut medium. Similiter musicum corrumpitur in non musico, et non in quodcumque, sed in immusicum aut medium.
8 Intelligendum est hic per Commentatorem quod aliquid corrumpitur per se et principaliter inAconi.; est G unum, sed non est inconveniens quod aliquid corrumpitur in plura per accidensBAverr., In Phys., I, comm. 44, f. 28I. Et dicit quod de numero eorum in quaeAconi.; quod G fit corruptio aliud est primum et aliud est secundarium. Secundarium est illud in quod fit corruptio mediante primo. Verbi gratia album corrumpitur in non albo mediante nigro vel corrumpitur in medio. Et est aliud per accidens et est quodlibet indifferenter in quod res corrumpitur. Illud quod est per accidens differt a secundario, quoniam secundarium quocumque modo est terminatum et illud quod est per accidens non est terminatum.
9 ‘Similiter autem’B, , I, 5, 188b8. Cum declaravit quod in generationeAconi.; demonstratione G simplici, in qua unum fit ex uno et, quod omne quod corrumpitur corrumpitur a suo contrario, in ista parte notificat hoc in generatione composita, in qua unum fit ex pluribus. Et dicit quod similiter est de omnibus speciebus generabilium et corruptibilium, quoniam non solum simplicia, sed composita, quae generantur ex pluribus unoAconi.; uno immo G, generantur ex contrariis, sed hoc latet propter hoc quod dispositiones oppositae in rebus naturalibus compositis non habent nomina. Si autem nomina imponantur dispositionibus oppositis in rebus compositis, et erit manifestum quod in illis contrarii generantur ex contrario; nam consonans fit ex non consonanti et compositum ex non composito, et non ex quocumque non composito, sed ex non composito terminato, scilicet ex illo in quo est propria privatio illius compositi. Eodem modo est de corpore, quod compositum corrumpitur in suum contrarium.
10 ‘Differt autem’B, , I, 5, 188b15. In ista parte declarat Aristoteles hoc esse generaliter verum quantum ad omnia composita, et quod compositum fit ex suo contrario. Et dicit quod non differt dicere tale generatum esse ex pluribus secundum compositionem aut secundum ordinem aut secundum figuram aut secundum quoscumque alios modosAconi.; quibuscumque aliis modis G. Unde quoddam est compositum ex pluribus secundum compositionem, sicut domus; et tale compositum fit ex divisis et ex nonAconi.; non ex G compositis. Aliud est compositum ex pluribus, cuius generatio est in figuraAconi.; infinita G, cuiusmodi sunt aliquae res artificiales sicut statua et huiusmodi; et tale generatur ex non habente talem figuram. Aliud est compositum ex pluribus per ordinem et sic fit civitas; et tale compositum generatur ex non habente talem ordinem.
11 ‘Si ergo’B, , I, 5, 188b21. In ista parte concludit ex illa inductione, scilicet quod omne quod generatur generatur ex contrariis aut ex eis quae sunt inter contraria, et omne quod corrumpitur corrumpitur in contrarium aut in illa quae sunt inter contraria, ex quo concludit quod omne quod generatur generatur ex contrario, #G 199b et omne quod corrumpitur corrumpitur in contrariumAconi.; contrario G, quod omne quod fit et corrumpitur, fit ex contrariis aut ex mediis et corrumpitur in contraria aut in mediaAconi.; medio G; igitur omne quod generatur generatur ex contrariis, et omne quod corrumpitur corrumpitur in contrariis.
12 ‘Usque quidem ad’B, , I, 5, 188b26. In ista parte declarat Philosophus qualiter antiqui conveniunt quodam modo in ponendo principia esse contraria et alio modo differunt. Conveniunt in hoc quod ponunt principia esse contraria, sed hoc ponunt sine ratione, coacti ipsa veritate. Differunt autem ab invicem secundum tres modos prioritatis secundum quos dicunt principium esse illud quod est prius. Quidam enim accipiunt illud quod est prius in cognitione per argumentationemAconi.; augmentationem G, et quidam accipiunt prius illud quod est notius apud intellectum, et quidam accipiunt prius apud sensum. Unde quidam ponunt quod principium est illud quod est prius apud sensum, et quidam ponunt quod principium est illud quod est prius apud intellectum. Illud autem quod est prius apud intellectum est magis universale. Unde quidam ponunt concordiam et discordiam esse principia et ipsi posuerunt quod illud est prius quod est notiora per argumentationem. Et quidam posuerunt calidum et frigidum esse principia et ipsi posuerunt illud esse prius quod est notius apud sensum. Alii posuerunt parem et imparem esse principia rerum et isti posuerunt illud esse prius quod est notius apud intellectum. Unde Platonici posuerunt parem et imparem esse principia, quia posuerunt res esse ex numeris.
13 ‘Quare etiam’B, , I, 5, 188b36. In ista parte Aristoteles enumerat modosAconi.; modum G in quibus antiqui conveniunt et in quibus differunt in ponendo principia esse contraria. Dicit quod differunt famosa diversitate et conveniunt secundum analogiam, id est secundum proportionem, et hoc quia accipiunt principia ex eadem coordinatione, quia posuerunt quod principiorum contrariorum quaedam sunt communia et quaedam minus communia. Secundum igitur istum modum conveniunt quod utuntur eadem argumentatione. OmnesAconi.; non G enim per inductionem reducunt posteriora contraria ad prima contraria, ut ad principia contraria. Unde quidam dicunt quod calidum et frigidum, humidum et siccum sunt prima contraria et ipsi reducunt omnia contraria ad illa. Secundo conveniunt in hoc quod ponentes principia esse contraria posuerunt unum esse peius et aliud melius, ut calidum et concordia sunt meliora quam frigidum et discordia. Tertio conveniebant in hoc quod dixerunt principia esse proportionalia. Quidam enim dixerunt notiora secundum sensum esse principia et quidam dixerunt notiora secundum intellectum esse principia.
14 Deinde ostendit quid est notius apud sensum et quid notius apud intellectum. Et dicit quod universale est notius apud intellectum et particulare est notius apud sensum. Nam ratio est universalis et sensus est ipsius particularis, ut magnum et parvum secundum rationem sunt, sed rarum et densum secundum sensum. Et dicit Commentator quod magnum et parvum sunt magis universalia quam rarum et densum, quia rarum solum reperitur in rebus naturalibus sensibilibus, sed magnum et parvum reperiuntur in rebus sensibilibus et mathematicis, et ideo magnum et parvum magis attribuuntur intellectui quam rarum et densumBAverr., In Phys., I, comm. 49, f. 30L.
15 Deinde concludit dicens: ‘quod oportet principia esse contraria, ex hoc manifestum est’B, , I, 5, 189a10. #G 200a
Quaestio 9
1 Quaeritur utrum principia sint contraria.
2 Videtur quod non, quia contraria fiunt ex alterutris; sed principia non fiunt ex alterutris; igitur principia non sunt contraria. Maior patet; nam album fit ex nigro et sanum ex aegro. Minor patet, quia haec est una proprietas principiorum, quod non fiunt ex alterutris.
3 Iterum Philosophus in textu dicit quod principia debent manere; sed contraria non manent, nam in omni generatione corrumpitur unum contrariorum et generatur reliquum.
4 Iterum substantia non contrariatur substantiae; sed principia substantiae sunt substantiae (aliter substantia componitur ex non substantia); igitur principia substantiae non sunt contraria.
5 Iterum contraria dicuntur de subiecto, principia non; igitur etc. Probatio minoris, quia si principium diceretur de subiecto, cum subiectum sit prius praedicato, sequitur quod aliquid est prius quam primum principium.
6 Iterum principiatum componitur ex principiis. Si ergo principia sunt contraria, sequitur quod principiatum componitur ex contrariis et ita contraria sunt simul in eodem.
7 Ad oppositum est Aristoteles.B, , I, 5, 188a19–189a10
8 Ad quaestionem dicendum quod contrarietas duplex est: quaedam est contrarietas inter formas positivas et quaedam inter privationem et habitumBAverr., In Phys., I, comm. 41, f. 27F; comm. 43, f. 28D; Averr., In Metaph., X, comm. 9, f. 258D, secundum quod patet per Commentatorem commento vicesimo secundo huius libri et in commento nono. Unde huiusmodi contrarietas quae est inter formas positivas est vera contrarietas. Et ad hoc quod aliqua sint contraria tali contrarietate requiruntur tres condiciones, scilicet quod sint posita sub eodem genere et quod maxime distent in isto genere et quod sint nata inesse eidem substantiae compositae vicissim. Contrarietas quae est oppositio inter privationem et habitum non est oppositio vera.
9 Dico tunc ad quaestionem quod quaedam principia sunt contraria contrarietate quae est oppositio inter privationem et habitum, quia forma et privatio opponuntur oppositione privativa, verumtamen non omnia principia, quia materia et forma non contrariantur nec materia et privatio.
10 Ad argumentum Philosophi dicendum quod unum contrariorum fieri ex alio potest intelligi dupliciter, vel secundum formam vel secundum materiam. Unum contrariorum non fit ex alio secundum formam, quia unum contrariorum non mutatur in formam sui contrarii. Et isto modo est verum quod contraria non fiunt ex alterutris. Unum enim contrariorum non mutatur in suum contrarium; albedo enim non mutatur in nigredinem nec e converso. Unum tamen contrariorum fit ex alio secundum materiam sive secundum subiectum, quia illud quod est subiectum unius contrarii potest esse subiectum alterius. Vel potest dici quod prima principia in genere substantiae non fiunt ex aliis nec ex alterutris, sed omnia fiunt ex his. Et hoc est verum de prima materia et de prima forma. Similiter prima forma et privatio non fiunt ex alterutris.
11 Ad aliud argumentum dicendum quod principia in genere substantiae quae sunt per se et prima principia, cuiusmodi sunt materia prima et forma prima, debent manere. Nam materia prima est ingenerabilis et incorruptibilis et prima forma, quae est prima causa omnium etc. Aliqua tamen forma est generabilis et corruptibilis, sed nec prima forma nec prima materia.
12 Ad aliud dicendum concedendo quod substantia non contrariatur substantiae; forma tamen de genere substantiae non est substantia. Si dicatur quod, si privatio contrariatur substantiae, tunc aliquid esset substantiae contrarium, quod est contra #G 200b Philosophum in PraedicamentisBArist., Praed., 5, 3b24–25 , dicendum quod loquendo de vera contrarietate sic nihil est contrarium substantiae; loquendo tamen de contrarietate quae est oppositio inter privationem et habitum, sic substantiae est aliquid contrarium.
13 Ad aliud argumentum dicendum concedendo quod contraria dicuntur de subiecto et quod principia contraria habent aliquid prius eis, in alio tamen genere, principium. Unde materia prima praesupponitur formae et privationi in materia et ita materia est prior quam forma vel privatio. Unde aliquid quod est primum in uno genere principiandi potest habere aliquid prius eo in alio genere.
14 Ad aliud dicendum quod principiatum non componitur ex principiis contrariis, sed componitur ex materia et forma, et illa non contrariantur. Unde privatio, quae contrariatur formae, non est pars rei naturalis compositae ex materia et forma. Si dicatur ‘forma et privatio simul sunt in materia; si igitur forma et privatio sint contraria, sequitur quod contraria simul sunt in materia’, dicendum quod non quaecumque privatio contrariatur cuicumque formae, sed determinata privatio determinatae formae. Unde forma contrariatur privationi illius formae et una forma non contrariatur privationi alterius formae. Nunc autem forma et privatio illius formae non sunt simul in materia. Si dicatur ‘forma in communi et privatio in communi sunt simul in materia et illa sunt contraria, igitur etc.’, dicendum quod forma in communi et privatio in communi non sunt contraria, sed forma et privatio in communi sunt genera contrariorum.
Lectio 4. De numero principiorum
1 ‘Convenientius’B, , I, 6, 189a11. Postquam declaratum est quod principia sunt contraria, in ista parte inquirit quot sunt principia, utrum sunt tria vel plura tribus. Et primo probat quod non est tantum unum principium, deinde probat quod non sunt infinita principia, deinde probat quod sint plura principia duobus et postea probat quod non sint plura principia tribus. Ex quibus sequitur quod sunt tantum tria principia.
2 Quod non sit tantum unum principium, probatur sic: principia sunt contraria; et non est tantum unum contrarium; igitur non est tantum unum principium. Quod non sit tantum unum principium contrarium patet; nam si tantum esset unum contrarium, idem esset sibi ipsi contrarium.
3 Et quod non sint infinita principia, probat sic: si principia essent infinita, essent ignota et per consequens omnia principia essent ignota; et tunc arbitramurAconi.; arbitratur G cognoscere rem, cum noscamus causas et principia eius; si igitur principia essent infinita, nihil esset notum, quia nec principiata essent nota nec principia.
4 Secundo probat quod principia non sunt infinita: nam in omni genere est una prima contrarietas; substantia est unum genus; igitur in genere substantiae est una prima contrarietas prima; sed unius contrarietatis sunt tantum duo extrema contraria; igitur in genere substantiae sunt tantum duo contraria prima. Cum igitur prima contraria sunt prima principia, sequitur quod non sunt infinita principia prima. Et addit Commentator dicens quod contrarietas exsistens in substantia est principium aliquorum entiumBAverr., In Phys., I, comm. 50, f. 31E.
5 Intelligendum quod, si contraria principia non sunt infinita, tunc non sunt infinita principia, quia idem est subiectum contrariorum; et ideo, si principia contraria sunt finita, subiecta eorum erunt finita, et ita ex hoc quod probat, quod principia contraria sunt finitaAconi.; finita sunt contraria G, satis probatur quod omnia sunt finita.
6 Intelligendum etiam quod contraria in #G 201a genere substantiae sunt principia omnium aliorum principiorum in aliis generibus; et ideo, si principia contraria in genere substantiae sint finita, sequitur quod non sunt infinita principia contraria.
7 Tertio probatur quod non sunt infinita principia. Et est haec ratio: ratio et natura omnium rerum quae sunt aequalium possunt compleri per principia finita sicut per principia infinita, sicut patet: Empedocles ponens principia finita ita bene salvavit naturas rerum sicut Democritus et alii, qui posuerunt principia infinita; igitur ponere principia infinita est otiosum, quia frustra ponitur fieri per plura, quod potest fieri per pauciora. Unde ars faciens aliquid de pluribus actibus, quod potest fieri unica actione, otiose agit; et sicut est de arte, sic est de naturaAconi.; arte et natura G; sed natura nihil otiose agit; igitur non sunt principia infinita naturalia.
8 Quarto probat quod non sunt principia infinita, quia non omnia contraria sunt principia, sed solum prima contraria; sed prima contraria non sunt infinita; igitur etc. Quod autem non omnia contraria sunt principia declaratur dupliciter. Primo sic: principia non generantur ex aliquibus prioribus; sed aliqua contraria generantur ex aliquibus prioribus substantie, sicut album et nigrum, dulce et amarum; igitur aliqua contraria non sunt principia. Secundo probatur secundo idem sic: principia non sunt ex alterutris; sed aliqua contraria sunt ex alterutris; igitur aliqua principia non sunt contraria. Maior patet, quia principia debent manere, non transmutabiliaAconi.; transibilia GBAverr., In Phys., I, comm. 50, f. 31G, ut dicit Commentator. Minor patet, quia ex albo fit nigrum et ex dulci amarum.
9 ‘Quod igitur’B, , I, 6, 189a20. Postquam dictum est quod principia sunt finita, in istaAconi.; illa G parte incipit Philosophus perscrutari utrum principia sunt duo tantum aut plura duobus. Et probat Philosophus quod non sunt tantum duo principia, quia principia sunt contraria; sed unum contrariorum non recipit suum contrarium, scilicet non alteratur in formam sui contrarii, nec facit unum contrariorum aliquid ex reliquo (concordia enim non inducit indiscordiam nec facit aliquid ex ipsa nec e converso, sed utrumque contrariorum transmutat quodcumque quod est subiectum utrique contrariorum); igitur praeter principia contraria oportet ponere tertium principium, quod est subiectum utrique contrariorum.
10 Intelligendum quod in omni transmutatione oportet quod aliquid maneat sub utroque terminorum transmutationis, quia transmutari est aliter se habere quam prius et illud quod se habet aliter debet manere; sed unum contrariorum non manet sub reliquo; ideo cum contraria transmutantur ad invicem, oportet quod sit aliquid manens successive sub utroque terminorum; et illud non est alterum contrariorum; et ideo praeter contraria duo oportet ponere tertium principium.
11 Et addit Commentator quod, si tantum duo essent principia, scilicet duo contraria, tunc generatum esset simplex et non compositum, quia duo contraria non sunt simul in eodemBAverr., In Phys., I, comm. 51, f. 31M; si tamen duo principia essent contraria, tunc in re generata nihil foret nisi unum illorum principiorum contrariorum et tunc generatum esset simplex et non compositum.
12 ‘Adhuc autem’B, , I, 6, 189a27. In ista parte inducit Aristoteles sermones disputativosAconi.; disputationis G contradicentes sermoni dicenti principia esse contraria, ut per contradictionem illorum sermonum cogamur ponere tertium principium aliud a contrariis. Probatum enim est #G 201b prius quod aliqua principia sunt contraria. Si igitur nunc probetur quod aliqua principia non sunt contraria, sequitur quod sint plura principia quam duo et sic ad minus quod sint tria principia. Et inducit Aristoteles duas rationes probantes principia non esse contraria.
13 Prima ratio est ista: principia substantiae sunt substantiae; sed contraria non sunt substantiae, quia contraria dicuntur de subiecto et substantiae non dicuntur de subiecto; igitur principia substantiae non sunt contrariaAconi.; substantiae G. Sed dicit Commentator quod illa consecutio non est recta, cum apparet quod prima contraria sunt forma et privatioBAverr., In Phys., I, comm. 52, f. 32D.
14 Et deinde inducit quandam rationem, quae est illa: substantia non contrariatur substantiae; sed principia substantiae sunt substantiae; igitur principia substantiae non sunt contraria. Si enimAconi.; igitur G principia substantiae ex principiis contrariis, substantia ex non substantiaAconi.; substantiis G esset et non substantia esset prior quam substantia.
15 Commentator ponit solutionem illarum rationum ad arguendum qualiter principia sunt contraria et qualiter substantia non contrariatur substantiae. Quando tamen posuimus duo contraria, scilicet formam et privationem, et tertiam, scilicet materiam, videtur quod quaedam principia sunt contraria et quaedam non, et similiter quod substantia non contrariatur substantiae secundum subiectum, substantia tamen contrariatur substantiae secundum formam, scilicet secundum qualitatem. Et hoc innuit Alexander, cum dixit quod in substantiis simplicibus potest esse contrarietas, non in compositis. Tamen Aristoteles in Praedicamentis dicit quod substantiae nihil est contrarium. Unde Alexander intelligit hoc de simplicibus et non de substantiis compositis.
16 Deinde dicit ibi, cum dicit ‘unde tamen aliis’B, , I, 6, 189a34, ex contradictione illorum sermonum duorum, qui nec sunt in toto falsi nec sunt in toto veri, concludit quod oportet ponere tertium principium.
Quaestio 10
1 Quaeratur utrum materia prima de se sit ens in actu.
2 Videtur quod non, quia omne adveniens enti in actu est accidensBAverr., In De an., II, comm. 4 (ed. Crawford, 133–134) per Commentatorem secundo De anima . Si igitur materia prima esset de se ens in actu, omnis forma adveniens materiae primae esset forma accidentalis et ita forma substantialis esset accidens.
3 Iterum per Commentatorem in De substantia orbis et etiam primo Physicorum variataAconi.; absoluta G forma substantiali materia mutat nomen et nominis definitionemBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 3H; Averr., In Phys., I, comm. 63, ff. 37M–38A. Si tamen materia ens esset de se in actu variata forma substantiali maneret materia eadem secundum nomen et nominis definitionem.
4 Iterum per Philosophum et etiam Commentatorem multis locis materia non habet esse nisi per formam; et per consequens materia non est ens in actu de se.
5 Item privatio est de essentia materiae; igitur materia non est de se ens in actu. Quod privatio sit de essentia materiae probatio, quia illud est de essentia materiae quod inest materiae circumscripto quolibet a materia quod non est de essentia materiae; sed privatio sic inest materiae; igitur est de essentia materiae. Maior est manifesta. Probatio minoris, quia circumscripto quolibet quod non est de essentia materiae, quaero: aut materia est formata aut non formata? Non est dicere quod est formata, quia si sic, forma esset de essentia materiae; quod non est verum. Si detur quod non est formata – et certum est quod aptum natum est formari –, igitur est privata; igitur privatio inest materiae. Igitur circumscripto quolibet a materia quod non est de essentia materiae, adhuc privatio inest materiae, et per consequens privatio est de essentia materiae.
6 Ad oppositum: materia #G 202a prima est ingenerata et incorruptibilis; per hoc igitur materia est perpetua; sed omne perpetuum de se habet esse, quia per Commentatorem duodecimo Metaphysicae et per Commentatorem in De substantia orbis illud quod de se est corruptibile non potest aliunde perpetuariBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 5K; igitur cum materia sit perpetua, oportet quod de se habeat esse.
7 Iterum materia manet eadem numero omnium generabilium et corruptibilium, nunc sub una forma, iam sub alia; sed manente eadem materia manet idem esse materiae, quia idem ens non habet plura esse; igitur idem esse materiae manet, quando materia est sub una forma et quando sub alia. Si tamen materia non haberet esse de se, sed totum esse suum caperet a forma, tunc variata forma variatur esse materiae et sic non maneret eadem materia nec idem esse materiae sub diversis formis successive.
8 Circa istam quaestionem est intelligendum quod actus et potentia quantum ad propositum dicuntur duplicibus modis. Nam potentia uno modo est differentia entis. Et sic dicimus quod ens dividitur in actum et potentiam, quia omne ens vel est ens in actu vel est ens in potentia, et illo modo est Antichristus ens in potentia. Unde accipiendo ‘potentiam’ et ‘actum’ secundum quod sunt differentiae entis, sic omne exsistens est ens in actu, et omne quod est in potentia ante actum ad exsistendum est ens in potentia et solum tale. Alio modo accipiuntur ‘actus’ et ‘potentia’ secundum quod sunt principia entium. Et sic dicimus quod, si ex aliquibus duobus fiat unum, oportet quod alterum sit ut actus, reliquum ut potentia.
9 Per hoc dico ad quaestionem quod accipiendo ‘actum’ secundum quod est principium entis, sic materia non est de se ens in actu, quia si materia de se ut sic esset ens in actu, tunc materia de se haberet formam; sed hoc est falsum, quia si materia de se haberet formam aliquam, nullam aliam reciperet. Loquendo tamen de actu secundum quod est differentia entis, sic est verum quod materia est ens in actu, quia materia habet formam, sed non est de se ens in actu, quia non habet formam de se, sed ab agente. Unde loquendo de actu et de potentia secundum quod sunt principia entis, sic materia est de se ens in potentia, quia de se habet quod ex ea et forma fiat unum, sed non est de se ens in actu, quia non habet de se aliquam formam.
10 Sed si loquamurAconi.; loquantur G de actu et potentia secundum quod sunt differentiae entis, sic materia non est ens in potentia, quia illud quod est ens in potentia non exsistit, accipiendo ‘potentiam’ ut est differentia entis. Et ideo, si materia hoc modo esset ens in potentia, omne compositum ex materia et forma componereturAconi.; compararetur G ex ente et non ente. Sed accipiendo ‘actum’ et ‘potentiam’ secundum quod sunt differentiae entis, sic est dicendum quod materia de se est ens in actu, quia de se est sic in actu quod non est in potentia ad exsistendum sicut Antichristus vel aliquod aliud futurum. Et quod materia illo modo sit de se ens in actu patet, quia materia de se est incorruptibilis, quia si esset corruptibilis de se, non posset aliunde perpetuari, et ideo materia de se habet actum, quia de se habet esse. Et quod materia talem entitatem habeat de se, #G 202b patet ex his quae Philosophus dicit de materia. Dicit enim quod materia est per se principium, ut patet in primo libro. Et similiter primo De generatione dicit quod est per se subiectum generationumBArist., De gen. et corr., I, 4, 320a2–3. Et similiter septimo Metaphysicae dicit quod materia per se est pars compositi. Et primo Physicorum dicit Philosophus quod materia per se appetit formamB, , I, 9, 192a22–23. Et Commentator dicit quod materia sustentat formamBAverr., In Phys., I, comm. 70, f. 41D–E. Sed illae condiciones non inessent materiae, nisi materia de se haberet aliquem actum et aliquam entitatem aliam quam haberet materia, si adhuc esset de se futura.
11 Intelligendum quod materia habet duplex esse, scilicet esse proprium materiae, quod est potentiale, et illud esse inest materiae ex se, non ex forma quam recipit, quia sicut materia manet eadem numero nunc sub una forma et iam sub alia, ita manet idem esse materiae sub diversis formis successive. Nisi enim esse proprium materiae maneret idem successive sub diversis formis, non maneret materia eadem sub diversis formis successive. Si enim materia sit idem ens sub diversis formis, oportet quod habeat idem esse proprium sub diversis formis. Nam non est idem ens, nisi maneat idem esse. Aliud esse habet materia a forma quam recipit, et illud est esse formae seu esse compositi. Sicut enim materia habet formam, ita habet esse formae. Et quia forma est actus, ideo esse formae dicitur esse in actu. Et quia materia non habet esse formae nisi a forma, ideo dicitur quod materia non habet esse in actu nisi a forma. Unde esse in actu, scilicet esse formae, recipit materia de novo, sed esse proprium materiae non recipit materia de novo, sed esse proprium materiae conservatur et continuatur per successionem formarum.
12 Si dicatur quod, sicut materia capit esse formae et esse compositi, ita forma capit esse materiae et esse compositi; igitur non magis esset dicendum quod materia capit esse a forma quam e converso – huic dicendum est concedendo quod forma capit esse compositi sicut et materia. Tamen forma non capit esse compositi per materiam, sed materia capit esse compositi per formam, quia forma dat esse in actu composito et materia non. Materia etiam dicitur magis habere esse a forma quam e converso, quia esse formae est esse in actu, et ideo materia capit a forma esse in actu.
13 Si dicitur ‘materia est de se solum ens in potentia, igitur de se nullum esse habet’, dicendum quod materia dicitur esse ens in potentia secundum quod potentia est principium entis. Illud enim quod sic est ens in potentia de se est aliquod ens et est in potentia ad recipiendum aliam formam perfectiorem, sicut superficies, quae de se est ens, dicitur ens in potentia, quia est in potentia ad recipiendum colorem. Similiter materia dicitur esse ens in potentia, quia ratione materiae est compositum in potentia ad esse. Unde ad esse materiae non sequitur esse compositi, sed quia in materia potest induci forma, ideo compositum dicitur esse ens in potentia. Unde Antichristus dicitur esse ens in potentia. Sed forma dicitur esse ens in actu, quia ad esse formae sequitur compositum esse ens in actu. Unde quia materia non facit compositum esse nisi in potentia et forma facit compositum esse in actu, ideo materia dicitur esse ens in potentia et forma dicitur esse ens in actu. Et hoc videtur Avicenna dicere sexto suae Metaphysicae capitulo #G 203a primo, ubi dicit quod materia prima est pars intra essentiam rei, cuius esse solum non facit rem debere esse in effectu, sed tantum ut sit in potentia, sed forma est pars cuius esse facit rem esse in effectuBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 1 (ed. Van Riet, 292). Et hoc idem vult Commentator septimo Metaphysicae tricesimo capitulo, scilicet ubi dicit quod materia est pars rei, quae cum fuerit, non sequitur ut sit res, sed forma est pars, quae cum fuerit, est res.
14 Ad primum principale dicendum quod illa propositio ‘omne adveniens enti in actu’ etc. est intelligendum de ente in actu, cuiusmodi est compositum ex materia et forma substantiali. Unde omne adveniens enti in actu composito ex materia et forma substantiali, omne tale est accidens.
15 Ad aliud argumentum dicendum quod variataAconi.; absoluta G forma substantiali amittit materia nomen formae quae denominative praedicatur de materia et etiam definitionem datam per formam. Et hoc intelligit Commentator. Tamen in transmutatione non amittit materia proprium nomen materiae nec propriam definitionem materiae.
16 Ad aliud argumentum, quando dicitur quod materia non habet esse nisi per formam, dicendum quod non habet esse in actu nisi per formam quod est esse formae; tamen materia habet suum proprium esse, sed non a forma.
17 Ad aliud argumentum dicendum quod privatio non est de essentia materiae. Ad probationem dicendum quod circumscriptio duplex habet esse, secundum intellectum et secundum rem. Dico tunc quod circumscripto quolibet a materia quod non est de essentia materiae secundum intellectum, adhuc materia est formata in re, sed non secundum intellectum, quia intellectus non intelligit eam ut formatam. Et quando arguitur ‘si non est formata, et apta nata est formari secundum intellectum, igitur est privata secundum intellectum’, dico quod facta tali circumscriptione secundum intellectum materia secundum intellectum non est apta nataAconi.; aptum natum G formari, quia aptitudo ad formam est unum accidens materiae et quodlibet quod non est de essentia materiae est circumscriptum secundum intellectum. Si autem loquamurAconi.; loquatur G de circumscriptione secundum rem, sic dico quod, si secundum rem circumscriberetur a materia quodlibet quod non est de essentia materia, materia nec esset formata nec apta nataAconi.; aptum natum G formari, quia nec forma nec aptitudo ad formam est de essentia materiae.
18 Si dicitur ‘Commentator dicit quod materia est de se privata et per consequens privatio est de essentia materiae’, dico quod aliquid inesse alicui de se potest intelligi dupliciter: aut quia est de eius essentia, aut quia inest sibi non per actionem agentis extrinseci. Primo modo non est verum quod materia de se est privata, sed secundo modo est materia de se privata, quia privatio inest materiae non per actionem agentis extrinseci. Et illo modo loquitur Avicenna primo suae Physicae capitulo primo, ubi dicit quod quodlibet causatum de se habet non esse et nullum causatum de se habet esseBAvic., Metaph., tract. 1, cap. 6 (ed. Van Riet, 44). Et hoc est, quia esse non inest causato nisi per actionem agentis extrinseci, sed circumscripta quacumque actione agentis extrinseci tunc non esse inest causato, et ideo causatum dicitur habere non esse de se. Unde non esse inest illo modo Antichristo de se, non per actionem alicuius agentis extrinseci, sed ex hoc non sequitur quod non esse sit de essentia Antichristi.
Quaestio 11
1 Quaeritur utrum materia prima sit una numero omnium generabilium et corruptibilium.
2 Et probo primo quod sic per auctoritates: #G 203b nam per Philosophum primoAconi.; secundo G Metaphysicae in fundamento naturae nihil est distinctumBArist., Metaph., I, 8, 989b6–7, et per consequens in materia generabilium et corruptibilium non invenitur distinctio, et per consequens materia est una numero omnium generabilium et corruptibilium.
3 Iterum Commentator septimo Metaphysicae dicit quod materia est una numero in pluribus, quia caret differentiis in quibus invenitur pluralitas in numeroBAverr., In Metaph., XII, comm. 14, f. 300L–M. Unde materia est una numero omnium in omnibus per privationem formarum individualium et non per aliquam differentiam positivam.
4 Iterum primo Physicorum dicit Philosophus quod unum est sufficiens ad patiendumB, , I, 6, 189b18–19; et certum est quod loquitur ibi de materia.
5 Et primo De generatione dicit quod una est materia omniumBArist., De gen. et corr., I, 1, 314b29–315a2.
6 Iterum tantum est una forma prima, scilicet prima causa; igitur tantum est una prima materia.
7 Iterum primum dicitur per superabundantiam; sed quod dicitur per superabundantiam, uni soli convenit; igitur est tantum una prima materia.
8 Iterum Aristoteles primo Physicorum in fine probat quod materia prima est ingenerabilis, quia si generetur, sequitur quod generatur ex materia prima, et ita eadem materia prima esset, antequam esset. Si tamen essent plures materiae primae, haec consequentia non valeret ‘materia prima generatur ex materia prima, igitur aliquid esset, antequam esset’, quia posset esse alia materia generata quam illa ex qua generaturB, , I, 9, 192a27–31.
9 Ad oppositum: si materia prima esset una numero omnium generabilium et corruptibilium, sequeretur quod eadem materia simul esset secundum se totam sub forma ignis et aquae et ita simul et semel idem esset sub formis contrariis.
10 Iterum eadem materia numero simul esset in corpore moto et in corpore quiescente et per consequens eadem materia numero simul movetur et quiescit, quia moto aliquo corpore movetur quodlibet quod est in eo et quiescente aliquo corpore quiescit quodlibet quod est in eo.
11 Sequeretur etiam quod eadem materia simul esset sub forma ignis et transmutaretur ad formam ignis, et ita aliquid mutatur ad illam formam quam habet, quod est inconveniens. Si dicitur quod materia est sub forma ignis et non transmutatur ad eandem formam specie, contra: illud non solvit, quia facio argumentum in augmentatione: alimentum in augmentatione transmutatur, et materia alimenti transmutatur ut sit sub forma rei augendae, et sic sequeretur quod materia transmutatur ad eandem formam numero quam habet.
12 Ad quaestionem dicendum quod materiam esse unam numero omnium generabilium et corruptibilium potest intelligi duobus modis: uno modo quod eadem materia numero quae est in hoc sit in illo et in quocumque alio habente materiam; alio modo quod eadem materia numero sit successive in diversis. Et hoc potest intelligi dupliciter: uno modo quod eadem materia numero quae nunc est sub forma unius individui possit esse iam sub forma cuiuslibet alterius individui habentis materiam; alio modo quod eadem materia successive sit omnium specierum quarum individua sunt transmutabiliaAconi.; transibilia G ad invicem.
13 Primo modo intelligendo quod eadem materia numero sit simul in omnibus habentibus materiam, sic dico quod non est eadem materia numero omnium generabilium et corruptibilium, quia si sic, tota materia quae est sub una forma esset sub alia, et tota materia quae esset sub alia forma, tota esset sub qualibet parte istius formae; et sic nulla #G 204a materia est indivisibilis per dimensiones, quia esset tota in toto et tota in qualibet parte. Sequitur etiam quod aut nullae formae essent contrariae aut quod contraria essent in eodem simul. Sequeretur etiam quod nulla privatio esset in materia et sic non esset generatio nec corruptio. Sequeretur etiam quod idem numero simul movetur et quiesceret. Sequeretur etiam quod materia transmutatur ad illam eandem formam quam habet, secundum quod argutum est supra.
14 Si autem intelligatur quod eadem materia numero sit successive in omnibus formis individuorum habentium materiam, adhuc dico quod sic intelligendo non est eadem materia numero omnium generabilium et corruptibilium, quia illa materia quae est nunc sub forma huius aeris, numquam potest esse sub forma huius ignis praesentis, quia nulla forma alicuius inanimati potest esse in diversis materialibus successive, quamvis forma animata posset. Similiter tunc illa materia quae nunc est sub forma leonis, numquam potest esse sub forma muscae.
15 Sed si intelligitur tertio modo, scilicet quod eadem materia numero sit successive omnium specierum quarum individua sunt transmutabilia ad invicem, sic dico quod est eadem materia numero omnium generabilium et corruptibilium. Quod patet: si ex aere generetur ignis, in illa transmutatione est unum subiectum numero quod nunc est sub una forma et iam sub alia, quia ex quo transmutari est aliter se habere nunc quam prius, oportet quod in omni transmutatione quod sit aliquid aliter se habens in fine transmutationis aliter quam in principio et illud oportet manere, et illud quod manet sub utroque terminorum transmutationis dicitur esse subiectum et materia. Et ita omnium transmutabilium ad invicem est eadem materia numero successive, verumtamen non omnium specierum quarum individua habent materiam et tamen individua illarum specierum non sunt ad invicem transmutabilia, sicut patet de leone et musca. Unde talium specierum nec est eadem materia numero simul nec successive, sed omnium specierum quarum individua sunt ad invicem transmutabilia habent eandem materiam successive.
16 Verumtamen intelligendum quod illa materia quae nunc est sub una forma et iam sub alia, non est una numero per aliquam formam individualem, quae forma sit intra essentiam materiae, nec est una numero per aliquod principium individuationis, quod sit a forma individuali, sed sicut vult Commentator duodecimo Metaphysicae materia est una numero, quiaAconi.; quod G caret differentiis formarum individualium in forma individuali.
17 Intelligendum etiam quod illa propositio ‘materia est una numero omnium transmutabilium’ est falsa de virtuteAconi.; veritate G sermonis; tamen secundum intellectum Aristotelis vera est. Et secundum istum intellectum oportet quod fiat distributio pro speciebus, ita quod ille sit intellectus: omnium specierum quarum individua sunt transmutabilia ad invicem est eadem materia numero successive; et ille intellectus est verus.
18 Intelligendum est etiam quod materia est magis una numero omnium generabilium et corruptibilium quam forma, quia omnes materiae totius mundi sunt natae ad invicem continuari ita quod ex eis nata est fieri una materia continua quantum est ex parte materiae. Unde si nulla forma esset in materia et omnis materia poneretur sine forma ita quod non esset in materia #G 204b nisi quantitas, tunc tota materia totius mundi fieret una materia continua et eiusdem rationis in omnibus suis partibus. Quod autem materiae modo sint discontinuatae, hoc est per formas. Unde maior est unitas materiarum quam formarum, quia omnes materiae primae sunt eiusdem rationis et sunt natae ad invicem continuari, sicut omnes aquae sunt natae ad invicem continuari. Sicut enim omnes aquae, si non esset prohibens, concurrerent ad invicem et facerent unam aquam, sic omnes materiae, si non esset forma prohibens, concurrerent ad invicem. Sed sic non est de formis, quia multae sunt formae discontinuae secundum speciem ex quibus non est natum unum fieri. Et ideo magis dicendum quod est una materia in omnibus generabilibus et corruptibilibus quam quod sit una forma in omnibus generabilibus et corruptibilibus.
19 Ad primum argumentum dicendum quod pro tanto dicitur quod in fundamento naturae non est distinctum, quia eadem materia numero est communis ad omnem speciem generabilium et corruptibilium, et ita quaelibet species talis convenit cum alia in hoc quod eadem materia potest esse sub forma cuiuslibet illarumAconi.; illorum G. Et ita in hoc non distinguitur quod eadem materia sit ita unius quod non posset esset alterius. Est igitur ille intellectus propositionis: nihil est distinctum in fundamento naturae, hoc est: nulla species generabilium et corruptibilium distinguitur ab alia in hoc quod habeat aliquam materiam appropriatam suae formae quae non posset esse sub alia forma.
20 Ad aliud argumentum dicendum quod materia dicitur esse una numero per privationem formarum individualium, quia si omnes formae individuales essent privatae a materia, ex omnibus materialibus fieret una materia. Unde intelligit sic quod omnes materiae facerent unam materiam, si omnes formae essent privatae a materiebus, et non intelligit quod materia sit una materia omnium per privationem formarum sic quod omnes formae sint modo privatae a materia. Si dicitur quod Commentator ostendit ibi qualiter eadem materia numero est simul sub diversis formis, quia illud quod est in potentia potest esse simul in multis, dicendum quod Commentator non vult quod illud quod est in potentia posset esse simul sub multis formis, sed quod si omnes formae sint privatae a materia, ex omnibus materialibus quae sunt in potentia fieret una materia.
21 Ad aliud argumentum dicendum quod, quando Aristoteles dicit quod unum sufficit ad patiendum, dicendum quod hoc est verum in una transmutatione ita quod in una transmutatione sufficit quod sit unum subiectum. Unde in una transmutatione est unum subiectum sufficiens ad patiendum.
22 Et quando Aristoteles dicit primo De generatione quod materia est una numero omnium, intelligit sic quod omnium specierum quarum individua sunt ad invicem transmutabilia est eadem materia numero successive.
23 Ad aliud dicendum quod non sequitur ‘tantum est una prima forma, igitur non est nisi una materia prima’. Nam materia est divisibilis per dimensiones et forma prima non; et ideo possent esse plures materiae primae, quamvis non sint plures formae primae.
24 Ad aliud argumentum dicendum quod multae sunt materiae primae, quia in quolibet composito #G 205a ex materia contingit devenire ad aliquam materiam quae non est ulterius resolubilis in materiam et formam, et illa est materia prima.
25 Et quando dicitur quod primum dicitur per superabundantiam, dicendum quod ‘primum’ potest exponi dupliciter: uno modo negative et alio modo positive. SecundumAconi.; sed G quod exponitur negative, sic dicitur illud primum quo nihil est prius, sed secundum quod exponitur affirmative, sic dicitur illud esse primum quod est prius quocumque alio. Dico tunc quod, secundum quod ‘primum’ exponitur negative, sic sunt multae materiae primae; multae enim materiae sunt quarum nulla habet materiam priorem se. Sed accipiendo ‘primum’ secundum quod exponitur affirmative, sic non est aliqua materia prima, quia nulla est materia prior qualibet alia materia. Cum igitur dicitur ‘illud quod dicitur per superabundantiam uni soli convenit’, dico quod verum est secundum quod illud quod dicitur per superabundantiam exponitur affirmative.
26 Ad aliud argumentum dicendum concedendo quod, si materia prima generetur, quod ipsa esset, antequam esset, quia si materia prima generatur, hoc erit ex materia prima, et non ex aliqua alia a se ipsa, quia nulla alia materia est prior; ideo materia prima non potest generari ex alia materia prima, et ideo, si generatur, oportet quod generaretur ex se ipsa, et tunc sequitur quod aliquid sit, antequam generatur, quia illud ex quo aliquid generatur est prior quam illud quod generatur.
Quaestio 12
1 Quaeratur utrum potentia sit de essentia materiae.
2 Et videtur quod sic, quia per Commentatorem in De substantia orbis materia substantiatur per posseBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 3L. Et si hoc sit verum, igitur potentia est de essentia materiae.
3 Iterum potentia inest materiae. Quaero tunc: aut materia de se est in potentia aut per aliquid additum? Sit sit de se in potentia, igitur potentia est de essentia materiae. Si materia non sit de se in potentia, igitur est in potentia per aliquid additum, et illud additum inest materiae. Aut igitur inest materiae de se aut per additum. Si de se, habetur propositum, scilicet quod potentia est de esse materiae. Si per additum, tunc materia est in potentia ad illud additum sicut prius, et quaeritur de illa potentia sicut prius. Quae si sit de essentia materiae, habetur propositum, et si non, erit processus in infinitum.
4 Ad oppositum: potentia corrumpitur in adventu formae et materiaAconi.; forma G manet; igitur potentia non est de essentia materiae.
5 Ad illam quaestionem dicendum quod potentia duplex est: quaedam est potentia quae est receptiva actus, et quaedam est potentia quae est respectus ad actum. Potentia receptiva actus manet sub actu, sed potentia quae est respectus ad actum corrumpitur in adventu formae. Potentia receptiva actus est duplex, quia quaedam est receptiva formae substantialis et alia est receptiva formae accidentalis. Potentia quae est receptiva actus est principium entis; potentia quae est respectus ad actum est differentia entis. Potentia receptiva formaeAconi.; actus G substantialis est materia prima; et proprie loquendo illa potentia non est de essentia materiae, quia idem non est de essentia sui ipsius. Nec potentia receptiva formae accidentalis est de essentia materiae, quia potentia receptiva formae accidentalis est substantia composita, sed substantia composita non est de essentia materiae. Et ita loquendo de potentia receptiva actus non est concedendum quia potentia est de essentia materiae. Concedendum est tamen quod improprie loquendo potentia receptiva formae substantialis est de essentia materiae vel ipsa essentia materiae primae.
6 Si loquamurAconi.; loquatur G de potentia quae est respectus #G 205b ad actum, dico quod ista potentia non est de essentia materiae. Et hoc probat Commentator primo Physicorum commento septuagesimo per duo media. Primum medium est illud: potentia ad formam destruitur in adventu formae et materia manet; igitur materia non est potentia ad formam. Secundum est illud: materia est in praedicamento substantiae et potentia est in praedicamento relationis; igitur potentia non est de essentia materiaeBAverr., In Phys., I, comm. 70, f. 41E–F.
7 Contra illam positionem arguitur et probatur quod in materia non sit talis potentia quae est respectus ad formam, quia si sic, cum diversae materiae sint in potentia ad eandem formam, sequitur quod inducta forma in una materia adhuc manet in alia materia potentia, quia ex hoc quod forma inducitur in unam materiam non fuit aliqua transmutatio circa aliam materiam; igitur eadem forma quae est inducta in unam materiam potest induci in aliam, et ita in eadem materia possunt esse diversae formae simul.
8 Iterum si in materia esset potentia quae est respectus ad formam, cum eadem materia sit in potentia ad formas contrarias, sequitur quod potentiae ad formas contrarias essent simul in eodem; sed per Philosophum primo De caelo potentiae contrariorum sunt contrariae, et per Philosophum tertio huius, si posse laborare et posse sanari essent idem, labor et sanitas essent idemB, , III, 1, 201a35–b2; igitur si potentiae ad formas contrarias essent simul in eodem, formae contrariae essent simul in eodem.
9 Ad primum illorum dicendum quod potentia quae est respectus ad formam est de genere relationis et ideo potest corrumpi per mutationem factam circa aliud. Et ideo dico quod inducta forma in una materia corrumpitur quaelibet potentia ad eandem formam in qualibet alia materia nec oportet per hoc quod transmutatio fiat circa alias materias.
10 Si dicatur contra illud ‘si duae materiae essent in potentia ad eandem formam, et possibile est quod duo agentes inducant illam forma, volo tunc quod unum agens approximetur uni materiae et aliud alteri materiae. Et sint agentes aequalis virtutis et sic utrumque potens inducere illam. Si tunc unum illorum agentium inducat illam formam, oportet quod utrumque illorum inducat illam formam et ita eadem forma numero erit simul in diversis materiebus’, ad illud dico quod non est possibile duas materias esse simul aequaliter dispositas ad eandem formam, quia dispositio materiae ad formam non est solum ab agente communicante in materia cum passo, sed etiam dispositio materiae ad formam est a corpore caelesti. Unde secundum quod materia alium et alium respectum habet ad aliam et aliam stellam in caelo seu ad constellationem, secundum hoc habet diversam et diversam dispositionem ad formam. Et quia non est possibile duas materias habere eandem respectum ad eandem stellam in caelo, nisi essent in eodem loco, ideo non est possibile quod duae materiae sint simul aequaliterAconi.; essentialiter G dispositae ad eandem formam, nisi esset possibile quod duae materiae essent simul in eodem situ.
11 Ad aliud argumentum dicendum. Quando dicitur quod potentiae contrariorum sunt contrariae, dico quod potentiae ante actum contrariorum immediatorum circa aliquod subiectum #G 206a sunt contrariae respectu eiusdem subiecti, quia si sint immediata quae habent fieri circa aliquod subiectum, oportet quod alterum illorum sit in isto subiecto, et ideo numquam est subiectum in potentia ante actum ad duo contraria immediata; potentiae tamen ad contraria media bene possunt simul esse in eodem.
12 Ad primum principale dicendum quod Commentator, quando dicit quod materia substantiatur per posseBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 3L, non intelligit quod illa potentia de qua loquitur sit de essentia materiae, sed quod sit necessario concomitans et quod sine ipsa non cognoscitur nec definitur materia. Materia enim non cognoscitur nisi per comparationem ad formam, et ideo per comparationem seu potentiam ad formam definitur materia.
13 Ad aliud argumentum dicendum quod potentia ad formam est in materia. Et quando dicitur quod tunc materia est in potentia ad illam potentiam, dicendum quod materia est in potentia ad potentiam exsistentem in ea non per aliam potentiam, sed per illam eandem potentiam, et ideo non sequitur quod sit processus in infinitum nec quod potentia sit de essentia materiae.
Quaestio 13
1 Quaeritur utrum sit alia extensio materiae quam extensio quantitatis.
2 Videtur quod sic: nam materia habet alias partes quam partes quantitatis; igitur habet aliam partibilitatem a partibilitate quantitatis, et per consequens habet aliam extensionem ab extensione quantitatis.
3 Iterum nisi esset alia extensio materiae quam quantitatis, materia non esset magis divisibilis quam albedo; nam albedo extenditur ad extensionem quantitatis sicut materia.
4 Ad oppositum: si esset alia extensio materiae quam quantitatis, tunc aliae essent dimensiones materiae quam quantitatis. Cum ergo quantitas sit materia, sequitur quod diversae dimensiones essent simul et penetrarent se.
5 Ad quaestionem dicendum quod non est alia extensio materiae quam quae est extensio quantitatis, quia materia non extenditur nisi per quantitatem; igitur non est alia extensio materiae quam quantitatis.
6 Similiter si esset alia extensio materiae quam quantitatis, sequitur quod diversae dimensiones essent simul et penetrarent se.
7 Iterum si materia haberet aliam extensionem quam extensionem quantitatis, tunc posito quod non esset simul cum quantitate, adhuc haberet extensionem; sed omne extensum est quantum; igitur materia esset quanta sine quantitate. Sed hoc esset impossibile. Igitur impossibile esset quod materia habeat extensionem aliam ab extensione quantitatis.
8 Dico tamen quod in materia est quaedam habitualitas ad habendum partem extra partem. QuaeAconi.; quia G habitualitas non est a quantitate, sed praesupponitur omni quantitati. Sicut enim intelligentiae ex natura sua repugnat quod habeat partem extra partem, sic materiae ex natura sua inest quaedam habitualitas habendi partem extra partem, quae habitualitas inest materiae per se et non a quantitate. Et appellando talem habitualitatem extensionem potest dici quod alia est extensio materiae ab extensione quantitatis.
9 Ad primum argumentum dicendum concedendo quod partibilitas materiae est alia a partibilitate quantitatis, sed ex hoc non sequitur quod sit alia extensio materiae ab extensione quantitatis.
10 Ad aliud argumentum dicendum quod, quamvis materia non habeat aliam extensionem ab extensione quantitatis, tamen quia quantitas immediate consequitur materiam et fundatur in materia, ideo materia est magis divisibilis quam albedo.
Quaestio 14
1 Quaeritur utrum sint tantum tria principia.
2 Videtur primo quod non sint tria principia, quia principium est primum; sed tantum est unum #G 206b primum; igitur tantum est unum principium. Quod tantum sit unum primum probo: nam primum dicitur per superabundantiam; et illud quod dicitur per superabundantiam uni soli convenit.
3 Iterum quod sint plura principia quam tria probo, quia decem sunt praedicamenta; et in quolibet sunt tria principia; igitur sunt triginta principia.
4 Iterum quaelibet causa est principium; sed quattuor sunt causae; igitur quattuor sunt principia.
5 Item principium et principiatum sunt relativa; sed plura sunt principiata quam tria; igitur etc.
6 Ad oppositum est Philosophus.B, , I, 7, 189b30–191a22
7 Ad quaestionem dicendum quod genera principiorum sunt tantum tria, scilicet materia et forma et privatio. Forma enim est unum genus principii commune ad omnes formas, et materia est unum genus commune ad omnes materias, et privatio est aliud genus commune ad omnes privationes. Plura tamen sunt principia quam tria. Et hoc patet, quia quodlibet generatum habet principia tria numero distincta a principio alterius generati, ut hanc materiam et hanc formam et hanc privationem, et ideo, cum res generatae plura sint quam tria, multo fortius sunt plura principia.
8 Quod autem genera principiorum sunt tantum tria, patet per rationes Philosophi. Una est haec: in omni actione duo contraria sufficiunt ad agendum et tertium ad patiendum; sed non debent plura poni quam sufficiunt; igitur sunt tantum tria genera principiorum. Alia ratio Philosophi est: in omni generatione primo est una contrarietas et per consequens duo prima contraria, et duobus primis contrariis corruptis est unum primum subiectum; igitur sunt tantum tria genera principiorum, scilicet duo contraria et unum subiectumB, , I, 6, 189b18–29. Nec oportet poni alia contraria nec aliud subiectum, quia si ponerentur plura contraria duobus, illa essent superflua, et natura nihil facit superfluum. Assumptum patet, quia duo prima contraria in genere substantiae vel duo prima genera contrariorum sufficiunt, ubicumque inveniuntur, et inveniuntur in omni genere, quia sunt contraria in omnibus generibus. Et per illud patet quod non oportet ponere aliud subiectum, quia si sic, illud esset superfluum.
9 Intelligendum est quod Philosophus determinat hic de principiis transmutationis et principiis rerum transmutabiliumAconi.; transibilium G; nunc autem transmutariAconi.; transiri G est aliter se habere quam prius; ideo in omni transmutatione est aliquid aliter se habens quam prius et illud oportet manere. Et illud quod se habet aliter quam prius et manet est materia sive subiectum. Et ita in omni transmutatione oportet quod sit aliquod subiectum. Similiter ex quo subiectum manens in transmutatione se habet aliter in fine transmutationis quam in principio, oportet quod unum subiectum aliquam formam habeat in fine transmutationis quam non habeat in principio, et oportet quod privatio illius formae praefuit in subiecto. Et ideo ad omnem transmutationem requiruntur tria principia, scilicet subiectum quod manet idem sub utroque terminorum transmutationis, forma quae de novo sibi acquiritur ratione cuius subiectum se habet aliter quam prius, et privatio illius formae quae infuit subiecto in principio transmutationis.
10 Intelligendum est quod subiectum de quo Philosophus hic loquitur est commune ad subiecta in omni transmutatione, quia Philosophus loquitur hic de principiis communibus omni transmutationi, et ideo subiectum de quo hic loquitur est commune subiecto generationis et subiecto alterationis et cuilibet subiecto transmutationis. Ex quo patet quod materia, quae est unum principium, non est materia prima, sed est commune ad materiam primam et ad subiectum cuiuslibet transmutationis. Similiter forma de qua Philosophus hic loquitur est communis ad omnem formam quae potest acquiri per motum #G 207a et privatio est communis ad privationem cuiuslibet talis formae.
11 Intelligendum est etiam quod, cum Philosophus dicit quod principia sunt contraria et quod unius generis est una prima contrarietas, non loquitur de contrarietate quae est inter differentias dividentes genus, sed loquitur de contrariis quae habent fieri circa subiectum transmutationis. Unde duo differentiae dividentes genus sunt prima contraria respectu generis praedicamentalis, sed prima contraria de quibus hic loquitur sunt contraria respectu generis subiecti in transmutatione.
12 Intelligendum est etiam quod Philosophus solum hic loquitur de generibus principiorum intrinsecorum. Sed loquendo de generibus tam principiorum intrinsecorum quam extrinsecorum sic sunt quattuor genera principiorum, sicut sunt quattuor causae, sed loquendo de principiis intrinsecis per se et per accidens sic sunt tria genera principiorum tantum. Unde privatio est principium intrinsecum per accidens et necessario praecedit formam in materia. Unde privatio est principium per accidens. Sic igitur patet quod, si quaeratur quot sunt principia, dicendum est quod loquendo indifferenter de principiis intrinsecis et extrinsecis sic sunt quattuor principia sive quattuor genera, sed loquendo de principiis intrinsecis tam per se quam per accidens sic sunt tria genera principiorum, sed loquendo de principiis intrinsecis per se solum sic sunt tantum duo genera principiorum.
13 Ad primum argumentum dicendum quod esse unum principium tantum potest esse dupliciter: vel simpliciter vel in genere determinato. Dico tunc quod est tantum unum principium quod est simpliciter primum, scilicet prima causa omnium, sed ex hoc non sequitur quod sit tantum unum principium, quia non omne principium est primum accipiendo ‘primum’ pro primo simpliciter. Si autem accipiatur ‘primum’ pro primo in genere determinato, sic sunt plura prima; tamen in eodem genere est tantum unum principium. Nam in quolibet genere causarum est devenire ad unam primam causam in illo genere quae est causa omnium aliarum causarum in eodem genere nec habet in illo genere causam priorem se. Et hoc modo est materia prima causa in genere causae materialis, sed licet in genere causae materialis sit materia prima prima causa, tamen non est prima simpliciter, sed habet aliam causam priorem se.
14 Ad formam argumenti, cum dicitur ‘quod dicitur per superabundantiam’ etc., est dicendum quod illud debet sic intelligi: illud quod dicitur per superabundantiam uni soli convenit in eodem genere, potest tamen convenire pluribus in diversis ordinibus, sicut patet: hoc quod dico ‘generalissimum’ dicitur per superabundantiam, et tamen convenit substantiae et quantitati et sic de aliis, et ita convenit multis in diversis ordinibus, in eodem tamen ordine convenit uni soli.
15 Rationes sequentes probant quod sunt plura principia quam tria, sed non probant quod sunt plura genera principiorum quam tria.
Quaestio 15
1 Quaeritur utrum materia prima sit generabilis.
2 Videtur quod sic, quia si ex elementis generatur mixtum, ex omnibus materialibus quae fuerunt sub formis elementorum fit una materia quae est sub forma mixti; et illa materia numquam prius fuit, quia non prius fuit sub aliqua forma; igitur materia est generabilis. Similiter si mixtum corrumpitur in elementa, materia quae fuit sub forma mixti corrumpitur, quia non est sub aliqua una forma post corruptionem #G 207b mixti.
3 Iterum Commentator primo Physicorum dicit quod in transmutatione substantiali materia prima est subiectum et illud est quod in rei veritate dicitur generariBAverr., In Phys., I, comm. 60, f. 36C; igitur materia prima est generabilis.
4 Ad oppositum est Aristoteles hic.B, , I, 9, 192a27–31 Et arguitur per rationem suam: nam si materia generetur, hoc esset ex materia, et tunc aut materia generaretur ex materia priori se aut ex se ipsa.
5 Ad illam quaestionem dicendum quod aliquid dicitur generari dupliciter: vel quia est subiectum generationis, et illo modo generaturAconi.; est G materia, vel quia est terminus generationis, et illud est quod capit esse post non esse. Et quod materia hoc modo generatur potest intelligi dupliciter, scilicet proprie et transumptive. Transumptive generatur materia ex hoc quod forma et privatio generantur. Similiter materia corrumpitur transumptive per actum ex hoc quod forma et privatio quae sunt in ipsa corrumpunturBAverr., In Phys., I, comm. 82, f. 46L, ut dicit Commentator.
6 Si loquamurAconi.; loquatur G de generatione et corruptione proprie, secundum quod aliquid dicitur generari quia capit esse post non esse, et corrumpi quia capit non esse post esse, sic adhuc dico quod aliquid generari vel corrumpi est dupliciter. Potest enim aliquid hoc modo generari per hoc quod partes uniuntur ad invicem quae prius non erant unitae, quomodo ex duabus guttis aquae generatur una aqua. Alio modo potest aliquid generari per inductionem formae suae in materia; hoc modo generatur homo, cum forma sua inducitur in materia. Similiter est de corruptione. Aliquid enim potest corrumpi dupliciter: aut per divisionem unius partis ab alia aut per ablationem suae formae a materia. Dico tunc quod materia prima est generabilis per copulationem unius partis materiae cum materia et corruptibilis per divisionem unius partis materiae ab alia, sed non est generabilis per inductionem suae formae in sua materia nec est corruptibilis per ablationem suae formae a materia, et hoc quia materia prima non est composita ex materia et forma. Unde Philosophus, quando dixit materiam esse ingenerabilem et incorruptibilem, intelligit quod materia non est generabilis et corruptibilis sicut substantia composita, et hoc quia materia prima non est composita ex materia et forma.
7 Primum argumentum probat quod materia est generabilis per coniunctionem et copulationem unius partis materiae cum alia; et hoc est concessum. Unde quando ex elementis generatur mixtum, tunc generatur una nova materia et per hoc materiale elementa coniunguntur et copulantur ad invicem.
8 Secundum argumentum probat quod materia est generabilis sicut subiectum generationis est generabile.
9 Argumentum in oppositum probat quod materia non est generabilis per inductionem formae suae in materia nec corruptibilis per ablationem formae suae, quia materia nec est generabilis nec corruptibilis.
Quaestio 16
1 Quaeritur utrum materia appetat formam.
2 Videtur quod non, quia nihil est desideratum nisi cognitum; sed materia non cognoscit formam; igitur non appetit formam.
3 Iterum si materia appeteret formam, aut igitur illam quam habet aut illam quam non habet. Non illam quam habet, quia desideratum non est nisi respectu non habiti. Nec appetit illam quam non habet, quia sic appeteret corruptionem formae quam habet; quod est falsum.
4 Ad oppositum est Aristoteles.B, , I, 9, 192a22–23
5 Ad illam quaestionem dicendum quod appetitus est duplex, scilicet appetitus naturalis et appetitus animalis. Et appetitus naturalis est duplex, ut patet per Commentatorem hic, quia quaedam est naturalis cum sensu et quaedam sine sensuBAverr., In Phys., I, comm. 81, f. 46D. Appetitus #G 208a naturalis sine consensu est appetitus alimenti, scilicet in plantis, sed appetitus naturalis cum sensu est sicut appetitus alimenti in animalibus. Loquendo de appetitu animalis sic materia non appetit formam, quia appetitus animalis consequitur ad cognitionem et materia non habet cognitionem; sed materia appetit formam appetitu naturali, quia materiale habet naturalem inclinationem ad formam. Unde appetitus naturalis est naturalis inclinatio in perfectionem. Unde materia appetit formam, quia omnia entia appetunt assimilari primo principio, et, secundum quod possunt, in illoAconi.; illa G appetunt perpetuari, et quantum possunt; sed materia non potest perpetuari nisi recipiendo formam; et quia nulla forma potest semper inesse materiae, ideo materia exsistens sub una forma appetit esse sub alia et materia exsistens sub forma nobiliori appetit esse sub forma viliori, quia forma nobilis non potest semper inesse materiae.
6 Intelligendum est quod materia appetit formam secundum quod est privata, non secundum quod est actuata per formam, quia si sic, idem appeteret corruptionem sui ipsius, quod est inconveniens.
7 Ad primum argumentum dicendum quod loquendo de appetitu animali sic est verum, quia nihil est desideratum nisi cognitum. Tamen loquendo de appetitu naturali sic potest aliquid esse desideratum, quamvis non sit cognitum, quia appetitus naturalis non est per cognitionem.
8 Ad aliud argumentum dicendum quod materia eo modo quo appetit, et appetit formam quam habet et formam quam non habet, quia naturalem inclinationem habet ad formam quam habet et ad formam quam non habet. Et quando dicitur quod desideratum non est nisi respectu non habiti, dico quod hoc est falsum loquendo de appetitu naturali. Et quando dicitur quod, si materia appeteret formam quam non habet, desideraretAconi.; generaret G corruptionem formae quam habet, dico quod non sequitur. Quamvis enim materia non possit aliam formam habere quam habet, nisi corrumpatur illa forma quam habet, tamen materia potest appetere formam quam non habet, quamvis non appetat corruptionem formae quam habet. Potest enim desideratum esse respectu antecedentis, quamvis non sit respectu consequentis; nam cum sequitur ‘tu es in luto cum centum marcis, igitur tu es in luto’, et velles antecedens, quamvis non consequens.
Quaestio 17
1 Quaeritur utrum privatio sit principium.
2 Videtur quod non, quia si esset principium, aut igitur esset principium transmutationis aut rei transmutabilis. Non est principium rei transmutabilis, quia res transmutabilis sufficienter componitur ex materia et forma. Nec est privatio principium transmutationis, quia per Philosophum in Praedicamentis a privatione ad formam non potest fieri mutatioBArist., Praed., 10, 13a32–36.
3 Iterum privatio est non ens; igitur non est principium. Quod privatio sit non ens probo, quia privatio definitur sic quod est negatio formae in subiecto apto nato; igitur privatio est non ens et per consequens non est principium.
4 Iterum si privatio esset principium, tunc haberet esse in materia; et privatio non est inseparabilis a materia; igitur materia potest privari privatione. Et tunc privationis esset privatio, et eadem ratione illius esset alia privatio, et sic in infinitum.
5 Ad oppositum est Aristoteles.B, , I, 7, 191a12–14 #G 208b
6 Ad illam quaestionem dicendum quod ‘privatio’ potest accipi duobus modis, quia uno modo est oppositum formae et alio modo est oppositum rei generatae. Primo modo dicitur immusica est privatio, quia immusica opponitur formae, scilicet musicae. Secundo modo dicitur immusicum privatio; immusicum enim opponitur musico et est privatio musici.
7 Quod autem ‘privatio’ potest accipi pro opposito rei generatae probo: nam Commentator dicit quod materia et privatio sunt idem subiecto. Dicit etiam quod materia est ens et privatio similiter. Et illa sunt vera de privatione quae opponitur rei generatae. Si enim haec est vera ‘homoAconi.; hoc G est inimicus’, tunc homo et inimicum sunt idem secundum subiectum. Unde loquendo de privatione opposita rei generatae sic est verumAconi.; vera G quod materia et privatio sunt idem secundum subiectum. Similiter Philosophus declarat quod in omni factione est subiectum et oppositum et quod in opposito utimur duobus modis loquendi; dicimus enim quod ex hoc fit hoc et hoc fit hocB, , I, 7, 189b32–190a15. Sed loquendo de privatione opposita formae non utimur istis modis loquendiAconi.; loquendo G, ut satis patet; non enim dicimus quod immusica fit musica. Quando igitur Philosophus dicit quod nos oppositoAconi.; in isto G utimur duobus modis loquendi, ipse intelligit de opposito rei generatae. Dicimus enim quod ex immusico fit musicum, et sic ‘privatio’ potest accipi pro opposito rei generatae.
8 Adhuc privatio opposita formae est duplex, quia quaedam praecedit formam et quaedam sequitur formam. De privatione sequente formam habet propositio intelligi ‘a privatione ad formam non est possibilis regressio’, sed a privatione praecedente formam ad formam est possibilis regressio.
9 Dico tunc quod privatio opposita formae praecedens formam est principium, sed non est per se principium rei generatae, sed materia et forma sunt principia per se, quae sunt partes rei, et privatio est principium per accidens et necessarium principium, quia necessario praecedit formam rei generatae in materia. Similiter privatio est per se principium fiendiAconi.; fieri G, sed non est principium per se rei factae, quia non est intrinsecum rei factae, sed privatio est intrinsecum transmutationi, quia est unus terminus transmutationis et termini transmutationis sunt intrinseci transmutationi.
10 Intelligendum est quod privatio quae est opposita rei generatae est ens, quia immusicum est ens. Unde privatio opposita rei generatae est composita ex subiecto et ex privatione opposita formae.
11 Sed dubium est de privatione opposita formae utrum sit ens vel non. Ad quod potest dici quod privatio opposita formae est exsistens. Nam illa privatio est causa appetitus materiae; unde est una forma privativeAconi.; privativa G opposita formae positivaeAconi.; privativae G. Unde Commentator dicit quod privatio non solum est privatio, sed est forma materiae. Unde privatio opposita formae actualiter exsistenti in materia nec est negatio, sed includit negationem formae. Nec est concedendum quod privatio est non ens, sed concedendum est quod privatio est non ens formaeAconi.; ita forma G cuius est privatio. Unde privatio est forma privativa includens negationem formae positivae in subiecto apto nato.
12 Intelligendum quod privatio nec includit formam positivam nec aptitudinem ad formam nec aliam naturam positivam. Et hoc est quod vult Avicenna primo suae Physicae capitulo tertio, qui dicit quod privatio est non esse formae in suo susceptibiliBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 3 (ed. Van Riet, 42). #G 209a Similiter Algazel primo tractatu suae Metaphysicae dicit quod privatio est remotio rei a subiecto tantum sine positione alicuiusBAlg., Metaph., pars 1, tract. 1, divis. 3 (ed. Muckle, 34). Quod autem ex parte privationis non importatur aptitudo ad formam, patet, quia ex parte subiecti importatur aptitudo ad formam; igitur superfluum est ponere aliquam aptitudinem importari ex parte privationis, cum una aptitudo sufficiat.
13 Intelligendum est quod, ex quo privatio includit negationem et privatio non est pura negatio, quia oppositio privativa non differet ab oppositione contradictoria, oportet quod privatio aliquid addat supra negationem; sed illud additum non est aliquam natura positiva, sed privativa. Unde sicut in rebus est ordo, sic in affirmationibus est ordo. Nam haec negatio aliquid addit supra negationem in communi et tamen haec negatio non includit aliquam naturam positivam, et ita est de privatione.
14 Aliter tamen potest dici quod privatio est principium non ens nec exsistit in aliquo subiective. Unde numquam dicitur esse materia privata quia privatio est in materiaAconi.; quam G, sed quia forma non est in materiaAconi.; quam G. Potest enim aliquid denominari ab aliquo quod non est in ipso, et potest privatio esse principium per accidens, licet sit non ens.
15 Ad primum argumentum dicendum quod privatio est principium per accidens rei transmutabilis et est per se principium transmutationis. Et quando dicitur ‘a privatione ad formam non potest fieri mutatio’, dico quod verum est de privatione sequente formam, sed de privatione praecedente formam non est verum.
16 Ad aliud dicendum quod privatio est ens. Et quando dicitur quod privatio est negatio formae, dicendum quod illa descriptio debet sic intelligi: privatio est includens negationem formae.
17 Ad aliud argumentum dicendum concedendo quod materiaAconi.; quam G potest esse privata privatione; sed ex hoc non sequitur quod privationis sit privatio, quoniam materiaAconi.; quam G non est privata privatione per hoc quod privatio privationis sit in materiaAconi.; quam G, sed per hoc quod forma opposita privationi sit in materiaAconi.; quam G.