Walter Burley: Quaestiones.

Liber III

Quaestio 27

1 Quaeratur utrum haec definitio motus sit conveniens ‘motus est actus entis in potentia inquantum huiusmodi’.

2 Quod non, probo, quia quod est ens in potentia, non est; si tunc motus esset actus entis in potentia, motus esset actus non entis. Probatio primi assumpti, quia ens dividitur in ens actu et ens potentia tamquam per differentias oppositas; quod ergo est ens in potentia, non est ens actu et per consequens ipsum non est. Similiter si illud quod est solum ens in potentia esset, tunc Antichristus esset.

3 Dicitur hic quod iste non est intellectus definitionis, quod motus sit actus illius quod est in potentia ad esse, sed iste est intellectus, quod motus sit actus illius quod est in potentia ad terminum motus.

4 Contra istud: Philosophus in principio, quando incipit investigare definitionem motus, ipse dividit ens in ens actu et ens in potentia, dicens quod aliquod ens est actu tantum, aliquod potentia tantumB, , III, 1, 200b26–27. PosteaB, , III, 1, 201a3–9 dicit quod motus est actus entis in potentiaB, , III, 1, 201a10–11. Sed illud ens in potentia in quod ens dividitur econtrario enti in actu, quando est ens in potentia tantum, non habet esse. Ergo motus est actus entis non exsistentis.

5 Item alia est potentia qua est alius actus; sed motus et terminus motus sunt actus distincti; ergo habent potentias distinctas. Sed motus est actus potentiae ad motum. Ergo motus non est actus potentiae quae est ad terminum motus.

6 Si dicatur hic quod motus non est actus potentiae quae est ad movere, sed est actus potentiae quae est ad terminum motus, contra: absurdum est dicere quod aliquis actus non sit actus suae propriae potentiae, sed alterius potentiae. Actus enim et potentia sunt relativa; sed absurdum est dicere quod pater non sit pater respectu sui filii, sed filii alterius. Sequitur ergo quod motus sit actus illius potentiae quae est ad movere.

7 Si dicatur quod, licet motus sit actus illius potentiae quae est ad movere, tamen non est eius actus primo, sed est actus primo potentiae quae est ad terminum motus, et ideo potentia quae est ad movere non cadit in sua definitione, contra: omnis actus est actus primo suae potentiae propriae; ergo motus est primo actus entis in potentia ad motum, et per consequens illa potentia quae cadit in definitione motus est potentia ad ipsum movere.

8 Item probo quod #U 150ava potentia quae cadit in definitione motus sit potentia ad movere, quia hoc videtur esse expresse de intentione Avicennae secundo Physicae suae capitulo primo, ubi declarat tam definitionem motus. Dicit enim ibi quod in mobili est duplex potentia: prima est potentia absoluta in hora quietis ante motum ad motum; secunda potentia est potentia ad terminum, postquam actus fuerit sub motuBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 150). Et postea dicit quod motus est perfectio primae potentiaeBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 151); duae enim perfectiones correspondent istis duobus potentiis. Et sic dicit ipse quod haec particula debet intelligi ‘motus est actus entis in potentia’.

9 Item probo per instantiam quod aliquis motus non sit actus illius quod est in potentia ad terminum, quia alteratio praecedens inductionem formae substantialis est motus et non est actus illius quod est in potentia ad forma substantialem inducendam, quia si ex aere generetur ignis, alteratio praecedens est actus aeris, et non est actus materiae, quae est in potentia ad formam ignis, nisi per accidens, et tamen illa alteratio non terminetur ad formam ignis.

10 Item motus caeli non est actus illius quod est in potentia ad terminum, quia motus caeli non potest habere terminum.

11 Ad principale: probo quod motus non sit actus realis de novo adveniens, quia omnis actus realis de novo adveniens alicui advenit per motum. Si ergo motus sit actus talis, motus adveniret mobili per motum, et tunc ad motum esset motus.

12 Item motus non est actus primus, quia huiusmodi non est nisi forma substantialis. Nec est actus secundus, quia nullus actus secundus praecedit actum primum; sed motus praecedit actum primum, scilicet inductionem formae substantialis; ergo motus non est actus secundus. Ergo non est aliquis actus.

13 Item si motus esset actus entis in potentia inquantum in potentia, tunc esset actus cuiuslibet entis in potentia. Reduplicatio enim ponit universalitatem, quia secundum Philosophum primo Priorum, si iustitia esset bonum inquantum bonum, iustitia esset omne bonum.

14 Item motus est accidens; ergo est actus entis in actu. Accidens enim advenit enti in actu.

15 Item motus non est univocum; ergo non est definibile. Assumptum patet per Commentatorem tertio huius commento quarto, ubi dicit quod impossibile est invenire aliquid commune praedicamentis; sed motus invenitur in pluribus praedicamentis; ergo non est univocumBAverr., In Phys., III, comm. 4, f. 87B.

16 Item per Avicennam, ubi prius, in omni praedicamento est exitus de potentia ad effectumBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 148). Et per consequens in omni praedicamento est actus entis in potentia; et tamen motus non est in quolibet praedicamento.

17 Item generatio substantialis est actus entis in potentia; et tamen non est motus, secundum quod probat Philosophus quinto huiusB, , V, 1, 225a20–29.

18 Item potentia quae cadit in definitione motus aut est deAconi.; in U genere substantiae aut de genere accidentis. Non de genere substantiae, quia tunc illa potentia non possit auferri, nisi auferretur aliquid substantiae; sed hoc est falsum, quia adveniente termino motus localis aufertur potentia quae erat ad illum terminum, et tamen non aufertur aliquid quod est de substantia mobilis. Nec est de genere accidentis, quia tunc intellectus huius particulae ‘motus est actus entis #U 150avb inquantum est in potentia’ esset iste quod motus esset actus aeris inquantum aes habet tale accidens, scilicet potentiam ad terminum motus, et tunc sequitur quod motus non inesset immediate ipsi mobili nec suo primo subiecto, sed mediante alio accidente.

19 Hic potest dici quod illa potentia importat rem de genere accidentis et quod motus est actus mobilis inquantum mobile est sub tali accidente, scilicet potentia ad terminum motus.

20 Contra: si illa potentia sit de genere accidentis, aut ergo est eiusdem generis cum termino motus aut alterius generis. Quod non alterius generis, probo, quia tunc motus ad quantitatem inesset mobili mediante accidente alterius generis quam generis quantitatis. Hoc autem videtur falsum, quia inter omnia accidentia quantitas et immediate inest substantiae; ergo motus ad quantitatem non inest substantiae mediante accidente alterius generis, quia omne accidens alterius generis per posterius inest substantiae quam quantitas. Nec potest dici quod illa potentia sit eiusdem generis, quia potentia ad terminum motus praecedit terminum motus necessario. Si tunc potentia illa esset eiusdem generis, tunc sequeretur quod nullum accidens posset acquiri alicui per motum nisi mediante alio accidente eiusdem generis praecedente in eodem subiecto. Hoc videtur inconveniens.

21 Item si illa potentia sit eiusdem generis cum termino motus, ex quo genus non est praeter generis species, oportet ergo quod illa potentia sit actus speciei. Aut ergo est alterius speciei quam terminus motus aut eiusdem. Si eiusdem speciei, tunc sequitur quod albedo non posset acquiri per motum, nisi praecederet in subiecto accidens eiusdem speciei, quod videtur inconveniens. Nec potest dici quod potentia ad albedinem sit alterius speciei, quia haec est falsa ‘dealbatio est actus dealbabilis inquantum est in potentia quae est alterius speciei ab albedine’.

22 Item probo quod potentia quae cadit in definitione motus non sit accidens, quia ista definitio motus competit generationi substantiali; et tamen generatio non est actus generabilis inquantum habet hoc accidens nec illud nec aliquod accidens; ergo illa potentia non est accidens.

23 Ad oppositum est Philosophus, qui ponit istam definitionemB, , III, 1, 201a10–11.

24 Ad quaestionem dicendum quod definitio est bona. Quod patet in declaratione particularium. Quod motus sit actus, hoc ostendit Philosophus sic, quia illud est actus per quod res deducitur de potentia ad actum; sed per motum educitur res de potentia ad actum; ergo est actus.

25 Quod per motum educatur res de potentia ad actum, hoc ostendit Philosophus sicB, , III, 1, 201b8–13, quia aedificatio est actus aedificabilis; et non dicitur quod est actus eius, quando aedificabile nondum est in aedificari, sed dum aedificatur; aedificatio ergo non est in aedificabili nisi quando aedificabile exit a potentia ad actum; ergo aedificatio est aliquis actus. Aliter enimAconi.; esset U posset aedificatio ita bene inesse aedificabili, quando non intendit ad actum, sicut quando tendit. Sed aedificatio est motus. Ergo motus est actus.

26 Quod autem sit entis in potentia, ostendit sic, quia quaedam eadem sunt in actu, quaedam in potentia, quamvis non secundum idemB, , III, 1, 201a19–20; . UlteriusB, , III, 1, 201a19–25 accipit quod ex quo #U 151ra omne movens physicum in movendo movetur, tunc sicut movere competit ei secundum quod est in actu, sic moveri competit ei ut est in potentia. Sicut ergo movere est actus entis in actu, sic moveri est actus entis in potentia.

27 Quod autem sit actus entis in potentia inquantum in potentia, ostendit sic B, , III, 1, 201a29–34; , quia alia est ratio aeris inquantum est aes et inquantum est in potentia ad statuam; sed motus non est actus aeris inquantum est aes, quia tunc semper moveretur aes, quando esset actu aes; oportet ergo quod sit actus aeris inquantum est in potentia. Si enim esset actus aeris inquantum est aes, tunc quiditas aeris esset motus, secundum quod adducit Commentator commento nono et decimoBAverr., In Phys., III, comm. 9, f. 89D; comm. 10, f. 89I.

28 Istam autem consequentiam ‘motus non est actus entis secundum quod est in actu, ergo est actus eius secundum quod est in potentia’, probat Commentator ibi commento sexto sic: ‘cum unumquodque generum motus dividatur in potentiam et actum, quoniam unumquodque eorum quandoque est in potentia, quandoque in actu, manifestum est ergo, si motus non fuerit perfectio eius secundum quod est in actu, necessario erit perfectio eius secundum quod est in potentia’BAverr., In Phys., III, comm. 6, f. 88A.

29 Quod autem sit alia ratio aeris absolutae et aeris in potentia ad statuam, sic probat Philosophus, quia si eadem esset ratio aeris absolutae et aeris in potentia ad statuam, per eandem rationem eadem esset ratio aeris absolutae et aeris ut est in potentia ad aliud artificium; et tunc eadem esset ratio aeris ad duo artificiata contraria. Hoc autem probat Philosophus esse falsum, quia si eadem esset potentia ad sanariAconi.; sanare U et laborare, tunc posse sanariAconi.; sanare U et posse laborare esset eadem et per consequens labor et sanitas essent eademB, , III, 1, 201a35–b2.

30 Pro rationibus sciendum quod potentia duplex est: una quae perfecitur per actum et manet sub actu; et haec dicitur esse potentia receptiva actus. Alia est potentia quae opponitur actui secundum quod actus et potentia sunt oppositae differentiae entis. Potentia secundo modo dicta adhuc duplex est ad propositum, secundum quod dicit Avicenna secundo Physicae suae capitulo primo, scilicet potentia per quam mobile est in potentia ad motum, antequam moveatur in hora quietis; aliam potentiam habet ad terminum motus, quando actu est sub motuBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 150). Si ergo quaeratur quae istarum potentiarum cadat in definitione motus, dicendum quod potentia secunda, scilicet potentia quae est in mobili exsistente sub motu ad terminum motus. Unde illa potentia non cadit hic in definitione motus quae se habet ad motum ut propria potentia ad proprium actum. Motus enim est actus suae propriae potentiae, quae est potentia ad movere, et illa potentia non ponitur hic in sua definitione nec oportet, quia haec est una definitio naturalis non indicans quiditatem motus.

31 Ad primam rationem, quando accipitur quod id quod est ens in potentia, non est, dicendum quod illud quod est ens in potentia ad esse, illud non est; tamen illud quod est ens in potentia ad quantitatem vel qualitatem vel aliam rem ad quam est motus, illud est. Alteratio enim non est actus alterabilis exsistentis in #U 151rb potentia ad esse, sed est actus alterabilis exsistentis in potentia ad terminum alterationis.

32 Et quando arguitur in contrarium quod Philosophus dividit praedicamenta in actum et potentiam, sed ens in potentia in quod dividitur praedicamentum non habet esse, dicendum quod hoc non est verum, quia album dividitur in album in actu et album in potentia. Licet ergo album in potentia non sit actu album, habet tamen esse actu, licet non habeat actum propriumAconi.; oppositum U illi potentiae, sicut Socrates, qui est in potentia albus, actu habet esse, licet non habeat actum albedinis. Eodem modo est de eo quod est in potentia ad substantiam. Licet enim materia ignis, quae est in potentia ad formam aeris, non sit actu sub forma aeris, tamen ipsa habet esse actu per aliam formam.

33 Ad aliud concedatur quod distinctae sunt potentiae ad motum et ad terminum motus, et quod habent distinctos actus. Sed propria potentia, cuius potentiae motus est actus, non cadit in definitione motus, sed potentia ad terminum motus.

34 Unde rationes illae probant verum quae probant quod motus sit actus alterius potentiae quam suus terminus. Et hoc intendit Avicenna, ubi ponit duplicem potentiam in motu et duplicem perfectionem potentiae, et non intendit quod potentia ad motum cadat in definitione motus.

35 Ad duas rationes in contrarium. Ad primam, quando accipitur quod alteratio praecedens inductionem formae substantialis non est actus illius in quo est potentia ad terminum, dicendum quod, si loquamur de alteratione includente inductionem formae substantialis, tunc illud totum quod includit tam alterationem quam inductionem formae est transmutatio composita ex motu et mutatione; et ideo illud totum non est unus motus proprie dictus. Si loquamur de alteratione praecedente, sic est unus motus. Tamen utroque modo est actus illius quod est in potentia ad formam substantialem, quia si ex aere generetur ignis, illa alteratio praecedens, non includensAconi.; includendo U terminum est actus aeris exsistentis in potentia ad formam ignis, sed illud totum quod includit et alterationem praecedentem et inductionem formae, quantum ad alterationem praecedentem est actus aeris, quantum autem ad inductionem sequentem est actus materiae; et quia isto modo non est transmutatio omnino una, non oportet quod sit actus solum unius, sed est actus multorum, scilicet aeris quantum ad unam partem, et materiae eius quantum ad aliam.

36 Ad aliud dicendum quod motus caeli est actus caeli exsistentis in potentia ad ubi, quia secundum Commentatorem duodecimo Metaphysicae et octavo Physicorum in caelo non est potentia nisi ad ubi. Unde sicut caelum potest acquirere ubi post ubi in infinitum, ita correspondent in caelo potentiae infinitae ad infinita ubi. Si dicas quod totus motus caeli non potest habere terminum, quia est infinitus, dicendum quod verum est quod illius totius motus non est terminus; nec caelum est in potentia ad terminum totius motus sui, sed est in potentia ad infinitos #U 151va terminos partium eius. Unde totus motus caeli est actus entis in potentia ad terminum, quia est actus caeli, quod caelum est in potentia ad multos terminos diversarum partium motus.

37 Ad aliud principale dicendum quod motus non acquiritur mobili per alium actum nec per alium motum quam per se ipsum. Motus enim est actus mobilis. Unde haec propositio est falsa ‘omnis actus realis de novo adveniens alicui advenit ei per motum qui sit alius ab illo actu’.

38 Ad aliud dicendum quod motus est actus secundus respectu formae substantialis illius mobilis in quo est; et cum hoc stat quod motus ille praecedat formam substantialem alterius mobilis, sicut alteratio aeris praecedit formam substantialem ignis. Sed si obicias de generatione substantiali quia illa praecedit formam substantialem illius in quo est, dicendum: supposito quod generatio sit subiective in re generata, tamen erit simul tempore cum forma substantiali.

39 Ad aliud dicendum quod non sequitur ‘motus est actus entis inquantum est in potentia, ergo est actus cuiuslibet entis in potentia’, quia hoc quod diciturAconi.; est U ‘inquantum’ aliquando tenetur reduplicative, et sic accipit Philosophus in Prioribus, aliquando praecise, quando dicit quandam praecisionem circa illud cui additur, et sic tenetur in proposito; et ideo non ponit hicAconi.; hoc U universalitatem, sed est iste intellectus quod motus sit actus entis in potentia sic, scilicet secundum quod est in potentia, et quod non sit actus eius secundum quod est in actu, ita quod praescindatur motum esse actus eius secundum quod est in actu.

40 Ad aliud dicendum secundum Commentatorem quod motus non est perfecte univocum, sed est univocum ambiguumBAverr., In Phys., III, comm. 4, f. 87A–B. Similiter secundum quod dicit Commentator tertio huius commento quarto, definitio sua non dicitur univoce, sed secundum prius et posteriusBAverr., In Phys., III, comm. 4, f. 87B–C; et dicit quod tales definitiones intrant in artibus demonstrativisBAverr., In Phys., III, comm. 4, f. 87C. Et in commento sequenti dicit quod definitio motus est ambiguaBAverr., In Phys., III, comm. 5, f. 87G. Ideo dico quod nec motus nec definitio sua est perfecte univocum, sed est univocum ambiguum. Videtur tamen quod Avicenna velit dicere quod motus sit univocum secundo Physicae suae capitulo secundo et quod non sit de ambiguis sicut ens.

41 Ad aliud principale dicendum quod, licet secundum Avicennam exitus de potentia ad effectum in generali sit in omnibus praedicamentis, tamen exitus de potentia ad effectum in speciali, qui requiritur ad motum, non est in omni praedicamento. Dicit enim Avicenna statim ibi postea sic: ‘intellectus in quo conveniunt antiqui in usu appellandiAconi.; visu appellando U motum non est ille in quo conveniunt omnes isti modi exeundi de potentia ad effectum, sed ille qui est modus exeundi non subito, sed gradatim; hic non convenit nisi certis categoriis in quibus est motus’BAvic., Liber primus nat., tract 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 148). Haec ille. Sic patet per ipsum quod non omnis exitus de potentia ad actum est motus, sed exitus gradatim de potentia ad actum.

42 Ad aliud dicendum quod generatio substantialis est motus secundum quod hic loquimur de motu in tertio libro, quia non distinguimus inter motum #U 151vb et mutationem, sed in quinto libro fiet distinctio inter motum et mutationem proprie dictam. Vel aliter potest dici quod ista definitio motus non competit generationi, quia motus hic definitus non est actus nisi illius quod est in potentia nec gradatim, generatio tamen subito exeat ad actum.

43 Contra primum modum dicendi istarum rationum. Quod generatio non sit motus secundum quod hicAconi.; huiusmodi U definitur motus, probo: per Commentatorem quinto Physicorum commento vicesimo primo definitio motus data in tertio non dicitur simpliciter nisi de istis tribusBAverr., In Phys., V, comm. 21, f. 222I, scilicet de motu in quantitate, qualitate et ubi; et reddit causam huius, quia perfectio posita in definitione motus, quae est tamquam genus, non invenitur in generatione, quoniam in generatione non est perfectio diminuta de genere eius ad quod est motusBAverr., In Phys., V, comm. 21, f. 222I.

44 Contra secundam responsionem. Quando dicitur quod motus hic definitus non se extendat ad generationem, contra: Philosophus ibi declarat istam definitionem inductive ita de generatione sicut de aliis motibus, dicens quod generatio est actus generabilis inquantum est in potentiaB, , III, 1, 201a14–15. Similiter ipse eodem tertio dicit motum esse in quattuor generibus, quorum unum est substantiaB, , III, 1, 200b33–34. Item Commentator quinto Physicorum commento vicesimo primo dicitAconi.; dicit vicesimo primo U quod Aristoteles in tertio libro in definiendo motum non distinxit inter generationem et alios motusBAverr., In Phys., V, comm. 21, f. 222I. Ideo dicendum quod definitio motus quae datur in tertio simpliciter et primo non competit generationi subitae, competit tamen ei secundario. Hoc patet per Commentatorem, ubi allegatur in quinto. Dicit enim ista duo simul, quod Aristoteles in definiendo motum non distinxit inter generationem et corruptionem et alios motus; et cum hoc dicit quod haec definitio non dicitur simpliciter nisi de tribus tantum. Ideo dico quod haec definitio simpliciter et primo convenit tribus tantum, scilicet motui in quantitate, qualitate et ubi, tamen secundario et per posterius dicitur de quarto, scilicet de generatione. Unde Commentator tertio huius, ubi declarat definitionem motus, commento quarto dicit quod motus non habet definitionem dictam univoce, sed secundum prius et posteriusB, , III, comm. 4, f. 87B–C. Causa huius dicti est quia definitio motus simpliciter et primo competit tribus, tamen ex consequenti competit quarto, scilicet generationi. Sic ergo probant rationes verum pro utraque parte: quaedam probant quod haec definitio non competit simpliciter et primo generationi, aliae in contrarium quod aliquo modo competat generationi, et hoc est verum.

45 Ad ultimum principale, quando quaeritur an potentia quae cadit in definitione motus sit substantia vel accidens, dicitur quod est accidens de genere relationis, quia potentia dicitur relative ad actum.

46 Contra: secundum Commentatorem quinto huius commento decimo potentia ad unumquodque praedicamentum est in illo genere praedicamenti in quo est actus. Ergo potentia ad terminum motus est in eodem genere cum termino; sed terminus motus non est de genere relationis; ergo nec potentia ad terminum.

47 Ideo dicitur aliter quod illa potentia est eiusdem generis cum termino motus saltem per reductionem. #U 152ra

48 Contra: potentia materiae ad formam quae corrumpitur per adventum formae est respectus quidam; ergo potentia in mobili ad terminum motus est respectus quidam, et hoc loquendo de potentia ad terminum, quae potentia corrumpitur per adventum termini. Probatio primi assumpti, quia quaelibet materia mundi est in potentia ad formam Antichristi, et per consequens inductaAconi.; in dicta U forma Antichristi in una materia sequitur quod in qualibet alia materia corrumpatur alia potentia ad illam formam, et tunc sequitur quod forma non potest induci in hac materia nisi in qualibet alia materia corrumpatur aliqua potentia ad illam formam; sed illud quod sic corrumpitur non potest esse aliquid absolutum, quia tunc facta transmutatione in hac materia, sequitur quod eo ipso esset corruptio alicuius absoluti in qualibet materia mundi; hoc est inconveniens. Relinquitur ergo quod talis potentia materiae sit unus respectus. Sic a parte ista dico quod potentia huius mobilis ad hunc terminum, quae potentia corrumpitur per adventum termini, sit unus respectus. Sic infinita dealbabilia sunt in potentia ante actum ad unam albedinem, ex quo ante motum non est determinatum quae albedo erit in quo subiecto. TalesAconi.; talis U ergo potentiaeAconi.; potentia U ante actum ad albedinem sunt respectus, sicut potentiae materiae ad formam. Ideo dico distinguendo de potentia secundum quod distinguit Avicenna secundo Physicae capitulo primo, ubi dicit qualiter caelum est in potentia ad terminum motus. Dicit enim quod potentia est duobus modis, scilicet secundum propinquitatem ad effectum et secundum elongationem ab effectu. Exempli gratia mobile, cum movetur, habet in potentia propinqua ad terminumBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 170–171). Haec ille. Similem distinctionem possumus habere a Philosopho octavo MetaphysicaeBArist., Metaph., VIII, 5, 1044b29–1045a6, ubi ostendit qualiter diversimode vinum est in potentia ad acetum et e converso. Vinum enim est in potentia propinqua, ut per unam transmutationem ex eo fiat acetum, sed acetum est in potentia remota ad vinum, quia multae requiruntur transmutationes ad hoc quod ex eo fiat vinum. Sic a parte ista mobile, antequam moveatur, est in potentia remota ad terminum, sed cum actu movetur, est in potentia propinqua.

49 Per hoc ad argumentum dico quod potentia remota quae corrumpitur adveniente actu est respectus quidam, quia infinitae materiae sunt in potentia remota ad eundem terminum motus, scilicet ad eandem formam substantialem; sed potentia propinqua ad terminum, quae tamen corrumpitur adveniente actu, non est respectus tantum, sed est eiusdem generis per reductionem cum termino motus. Potentia enim propinqua ad albedinem, puta dealbabilitas, est eiusdem generis cum albedine. Et de tali potentia propinqua intelligit Commentator, quando dicit quod potentia et actus in unoquoque praedicamento sunt eiusdem generis. Verumtamen Commentator non dicit illud asserendo, sed ponit ibi talem condicionalem ‘si potentia et actus et similiter via de potentia ad actum sint in eodem #U 152rb genere praedicamenti, videtur quod illud quod est medium inter potentiam et actum sit in illo genere’. Ista autem condicionalis non asserit quod actus et potentia sunt semper eiusdem generis, sed hoc est falsum ut in pluribus. Potentia enim animae est de genere substantiae, sed actus suus de genere accidentis. Similiter quantitas et alia accidentia fundantur in potentia receptiva subiecti, quae potentia et est de genere substantiae. Similiter ut probatum est prius, alia potentia materiae ad formam substantialem est respectus quidam. Unde hoc non est verum, quod potentia et actus sint eiusdem generis. Si tamen sit verum, habet veritatem de potentia propinqua ordinata ad actum.

50 Contra ista, et primo contra definitionem datam de motu: quia forma substantialis est actus entis in potentia inquantum est in potentia, et tamen non est motus. Assumptum patet, quia est actus materiae secundum quod est in potentia ad formam. Dicit enim Philosophus octavo Metaphysicae quod ex materia et forma fit unum, quia hoc actus, illud potentiaBArist., Metaph., VIII, 6, 1045b18–19.

51 Item contra illud quod dicitur, quod hoc nomen ‘motus’ principaliter aliis motibus et secundario competit generationi. Contra istud videtur esse Commentator sexto huius, ubi Philosophus probat quod in generatione sicut in aliis motibus, quod mutatum est, est in eo ad quod mutatum estB, , VI, 5, 235b6–8. Dicit ipse quod transmutatio quae dicitur principaliter est illa quae est de affirmativa in negativam et de negativa in affirmativam, quae dicitur generatio et corruptio, quia hoc nomen ‘transmutatio’ dicitur principaliter de ea quae est de non ente in ens et de ente in non ens, ut dictum est in quintoBAverr., In Phys., VI, comm. 41, 272G. Haec ille. Ex isto patet quod generatio principalius dicitur transmutatio quam aliquis alius motus.

52 Item secundum Commentatorem quarto et quinto huius motus uno modo est praedicamentum per se, scilicet praedicamentum passionis; sed genus generalissimum non potest definiri, quia tunc haberet genus supra se; ergo motus non potest definiri.

53 Item quod haec definitio non competat generationi, probo, quia per Commentatorem quinto huius commento vicesimo primo perfectio accepta in definitione motusAconi.; eius U quae est tamquam genus non invenitur in generationeBAverr., In Phys., V, comm. 21, f. 222I ; ergo haec definitio non competit generationi. Istae enim definitiones sunt eaedem ‘motus est perfectio entis’ etc. et ‘motus est actus entis’. Ubi textus noster dicit ‘actus entis’, Commentator et Avicenna dicuntAconi.; dicit U quod est perfectio entis in potentia.

54 Ad primum istorum patet per distinctionem datam in positione de potentia. Dicitur enim quod potentia duplex est, scilicet potentia receptiva actus et potentia quae opponitur actui. Materia autem est potentia receptiva formae et non est potentia repugnans formae, sed potentia quae cadit in definitione motus est potentia ad terminum quae opponitur termino. Unde forma non est actus entis in potentia ad formam loquendo de potentia quae opponitur formae, sed motus est actus entis in potentia ad #U 152va terminum, quae potentia repugnat termino.

55 Ad aliud dicendum quod hoc nomen ‘transmutatio’ duobus modis potest dici principaliter. Potest enim dici principaliter de aliquo secundum proprietatem nominis, et principaliter dico secundum entitatem et perfectionem. Unde hoc nomen ‘transmutatio’ principaliter quantum ad proprietatem nominis a qua fit sua impositio dicitur de generatione et corruptione, quia ibi totum transmutatur, substantia et accidens. Et quia ibi fit maior variatio et mutatio, ideo quantum ad proprietatem nominis illa dicitur principaliter transmutatio ad modum quo dicitur Albertus in Praedicamentis quod relatio dicitur verius accidens quam quantitas, quia magis accidit et magis dependet, ideo quantum ad illam proprietatem accidentis, quae est dependere relativo, verius dicitur esse accidens quam quantitas; tamen non est ita verum accidens secundum entitatem et perfectionem sicut quantitas. Sic dico quod generatio principalius est transmutatio quantum ad proprietatem nominis quam motus localis; tamen secundum entitatem et perfectionem est minus principaliter transmutatio. Ideo dicit Commentator sexto huius commento tricesimo secundo quod generatio et corruptio sunt transmutationes per accidens, quia sunt finis transmutationum per seBAverr., In Phys., VI, comm. 32, f. 266C–D.

56 Ad aliud dicendum quod argumentum probat verum, scilicet quod haec non sit definitio proprie dicta, sed est quaedam descriptio. Unde licet generalissimum non posset definiri, potest tamen describi; ideo in definitione motus ponuntur transcendentia, cuiusmodi sunt actus et potentia.

57 Ad ultimum dicendum quod ipse intelligit quod perfectio quae cadit in definitione motus non invenitur ita simpliciter in generatione sicut in aliis motibus, quoniam in ea non est perfectio diminuta de genere eius ad quod est motus, secundum quod dicit ibi.

Quaestio 28

1 Quaeratur an successio sit de essentia motus.

2 Quod sic, probo: secundum Philosophum capitulo de tempore aliter tempus mensurat motum quam alia (mensurat enim motum secundum suum esse et suam essentiam); sed tempus non mensurat motum nisi secundum prius et posterius in motu; ergo prius et posterius sunt de essentia motus. Sed prius et posterius includunt successionem. Ergo successio est de essentia motus.

3 Item per Philosophum primo huius moveri est aliter se habere nunc quam prius, et per Commentatorem quinto huius motus est generatio partis post partem illius perfectionis ad quam vaditBAverr., In Phys., V, comm. 48, f. 237A; cf. III, comm. 4, f. 87D; sed ista includunt successionem; ergo etc.

4 Item divisibilitas est de essentia motus, quia motus per essentiam est divisibilis; ergo consimiliter successio erit de eius essentia.

5 Item si successio non esset de essentia motus, motus posset intelligi sub opposito eius, et per consequens aliquis motus posset intelligi non esse successivus.

6 Ad oppositum: successio non includitur in definitione motus, ergo non est de sua essentia.

7 Ad quaestionem dicendum quod successio non est de essentia motus. Quod patet viso quid sit successio. Pro quod sciendum secundum Hugo #U 152vb quod ‘cedo’ habet quinqueAconi.; quinto U sensus, quorum quintusAconi.; quinto U sensus est: cedere idem est quod evenire. Et dicit quod inde componitur ‘succedo’, id est sub vel post cedere. Quantum ergo ad propositum per succedere intelligo posterius evenire vel posterius esse. Secundum istum intellectum dicitur quod motus est successivus et non albedo, quia necesse est quod pars motus sic eveniat post partem, sed non oportet de partibus albedinis, quia omnes partes albedinis simul sunt. Hoc dicit Avicenna secundo Physicae suae capitulo primo. Dicit quod motus differt ab aliis perfectionibus, quia cum aliae perfectiones habentur, non restat in potentia aliquid de illa perfectione. Verbi gratia, cum assit nigrum in actu, non restat in potentia aliquid de tota nigredine quam habet. Sed cum mobile habuerit motum, adhuc restat aliqua pars motus in potentia quae est futuraBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 149–150). Quia ergo pars motus evenit post partem, ideo dicitur motus esse successivus.

8 Habita ista significatione motus probo quod successio non sit de essentia motus, quia succedere est posterius evenire vel posterius esse et successio non est nisi posterior eventus partis post partem; sed posterius esse vel posterior eventus non sunt de essentia motus. Cuius probatio est, quia esse quod est primus actus essentiae non est de essentia ita quod sit pars essentiae; ergo a multo fortiori nec posterius esse partis post partem erit de essentia, quia posterius esse addit respectum super esse; si ergo esse non sit pars essentiae, ergo nec posterius esse. Similiter nec posterius evenire erit de essentia, quia evenire non est immediatior actus essentiae quam esse, licet diceretur quod evenire estAconi.; esse U actus distinctus ab esse. Quod autem esse non sit pars essentiae patet per Avicennam, qui ponit quod ens non sit constituens quiditatem, sed comitans; ergo a multo fortiori esse non est pars constituens quiditatem. Ergo nec succedere, quod solum addit respectum super esse vel super evenire, non constituit essentiam illius cuius est; et per consequens successio non est de essentia motus ita quod sit pars essentiae.

9 Ad primum principale, quando accipitur quod prius et posterius sunt de essentia motus, dicendum quod hoc est falsum et contra Commentatorem capitulo de tempore, ubi Philosophus dicit quod prius et posterius sunt in motu, esse tamen ipsorum alterum est a motuB, , IV, 11, 219a19–21. Ibi dicit Commentator quod prius et posterius quae sunt in motu habent quiditatem aliam a quiditate motusBAverr., In Phys., IV, comm. 99, f. 180D. Et commento sequenti dicit quod essentia prioris et posterioris est alia ab essentia motusBAverr., In Phys., IV, comm. 100. f. 180H. Ideo dico quod prius et posterius non sunt infra essentiam motus; important enim respectus quosdam.

10 Et ad probationem, quando accipitur quod tempus mensurat motum secundum suum esse, patet per praedicta quod esse motus non est de sua essentia; est enim actus essentiae et non constituit essentiam.

11 Et si dicas quod tempus mensurat motum aliter *** NHic deest folium.

Quaestio 29

1 *** #U 153ra naturale secundum philosophiam, quia agit motum ex necessitate ad modum quo agens naturale agit ex necessitate naturae. Et sic metaphorice potest dici quod est agens naturale, et tamen non est proprie res naturalis, quia nec in eo est natura nec ipse per naturam, sed magis natura per ipsum. Dicitur tamen naturaliter agere motum, quia non est in potentia contradictionis ad agere et non agere.

2 Si ergo quaeratur de movente metaphorice ad modum quo finis movet an moveatur in movendo, dicendum quod non oportet, quia tunc non esset devenire ad ultimum finem illius motus; finis enim non movetur nisi ab alio fine. Finis autem movet alias causas ad agendum et non movetur ab eis.

3 Si quaeratur de eo quod metaphorice est naturale, an in movendo moveatur, cuiusmodi est prima causa, dicendum quod non, quia tunc non esset devenire ad primum movens non motum.

4 Verumtamen sic intellecta quaestione utrum omne quod est proprie movens et proprie dictum naturale moveatur in movendo, dicendum quod sic. Cuius ratio potest esse quia omne quod sic est movens naturale est potentiae finitae habens in se principium motus. Illud enim proprie dicitur esse naturale in quo est natura; et per consequens tale movens naturale habet in se principium motus quo ipsum natum est moveri; ergo tale movens movetur.

5 Ad hoc possunt adduci auctoritates, videlicet quod tale movens naturale debeat moveri, quia per Philosophum secundo De caelo omnia quae sunt acquirunt nobilitatem in suo genere sine actione aut mediante alia actioneBArist., De cael., II, 12, 292a14–b25; et per Commentatorem ibi, quod acquirit nobilitatem sine actione, illud solum est tale quod est perfectae nobilitatis, cuius actio est sua substantia, cuiusmodi est DeusBAverr., In De cael., II, comm. 62, f. 140F; ed. Carmody-Arnzen, 392. Omnia autem alia acquirunt nobilitatem in suo genere mediante actione, sed quaedam per modicam actionem, sicut caelum, quod est propinquum nobili, et quaedam per plures actiones, sicut illa quae sunt magis remota a mobili, et quaedam non nisi per magnam actionem. Ex hoc patet quod omnia citra primum acquirunt nobilitatem suam mediante actione et per consequens mediante motu; omnis enim actio in motu fundatur. Ergo omnia moventia quae proprie sunt naturalia moventur, quia movens non potest acquirere suam nobilitatem mediante motu in alio quam in se ipso. Huic concordat Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo secundo, ubi dicit quod motus est illud per quod causa est causa in effectuBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 303). Unde nisi caelum haberet motum, non esset causa istorum inferiorum.

6 Sed pro rationibus sciendum quod aliquod proprie movens naturale movetur a passo et aliquod tale non movetur a passo ab eo. Caelum enim, licet sit movens naturale respectu inferiorum, tamen non movetur ab inferioribus, sed ab alio motore. Tamen omnia moventia naturalia quae communicant in materia moventur a passo. Et hoc probat Philosophus primo De generatione, ubi dicit ista esse convertibilia: agens passum et agens communicans in materiaBArist., De gen. et corr., I, 7, 324b4–6. Tamen non oportet quod omne agens #U 153rb communicans in materia moveatur econtra a quocumque passo ab eo, sed oportet quod moveatur a passo propinquo et immediato. Ergo dicendum quod omne movens physice proprie moveatur in movendo, sed non quodlibet movens physice movetur econtra a moto, sed solum illud movens quod communicat in materia. Nec oportet quod omne movens communicans in materia moveatur a quocumque passo, sed a passo propinquo et immediato, quia si agens sit tantae virtutis quod possit extendere actionem suam in maiori distantia quam passum possit in reagendo, tunc tale agens non patietur a tali passo debili remoto, sed a passo propinquo, puta a corpore continente.

7 Ad primam rationem dicendum quod, sive movens et motum sint aequalis virtutis sive maioris sive minoris, non est cura, quia utrumque aget in reliquum. Tamen illud quod est maioris virtutis magis aget, et quod est minoris virtutis, minus aget. Licet enim magnus ignis sit maioris virtutis quam modica aqua, tamen modica aqua secundum quid habet virtutem supra ignem; ignis enim non potest frigefacere sicut aqua. Unde quantum ad aliquid virtus modicae aquae in aliquo potest supra ignem. Potest enim diminuereAconi.; dinuere U calorem eius et secundum aliquid debiliorem virtutem eius.

8 Contra: posito quod ignis et aqua sint omnino aequalis virtutis, stante ista aequalitate impossibile est unum corrumpere aliud; sed tamen si mutuo agerent et paterentur ab invicem, stante aequalitate tunc posset unum alterum corrumpere.

9 Hic dicendum quod stante tali aequalitate utrumque diminuet virtutem alterius ita quod tandem possibile est quod utrumque in tantum debilitetur in sua virtute quod non posset ulterius durare sub forma priori, et tunc sequetur corruptio utriusque et ab agente supracaelesti inducentur novae formae in illis materiis.

10 Ad aliud principale dicendum, sicut dictum est prius, quod non oportet movens econtra moveri a quacumque re mota, sed movetur a motoAconi.; motu U propinquo. Unde licet ignis non moveatur a passo multum distante, movetur tamen a motoAconi.; motu U propinquo, puta a continente vel aliquo huiusmodi.

11 Ad aliud principale dicendum, ut dicebatur, quod motus est in movente per accidens, quia accidit illud movens moveri. Et quando probatur quod motus sit in movente tamquam movens, quia in illo est motus sicut in per se subiecto, cuius immobilitas est quies, dicendum quod immobilitas moventis non est quies nisi per accidens, quia accidit moventi quod moveatur. Unde immobilitas moventis quod aliquando movetur est quies, immobilitas tamen moventis quod non potest moveri non est quies. Unde Philosophus tertio huiusB, , III, 2, 202a3–4 volens ostendere cuiusmodi movens moveatur in movendo, #U 153va ponit duas condiciones ad hoc quod aliquod movens physice sit motum. Una est quod sit in potentia mobile, alia est quod eius immobilitas sit quies, hoc est secundum Commentatorem quod cessatio eius a motu sit quiesBAverr., In Phys., III, comm. 16, f. 91L.

12 Et si quaeras, utrum ipse intelligat ibi per ‘immobilitatem moventis’ cessationem eius a movere vel a moveri – dicit enim ibi Commentator quod actio propria moventis, secundum quod est movens in actu, est movere et non moveriBAverr., In Phys., III, comm. 16, f. 91L –, potest dici quod utroque modo potest satis bene intelligi. Haec autem est vera ‘cessatio moventis physici a movere est quies’, et hoc secundum formalem praedicationem, quia quies non est nisi privatio motus. Si autem intelligatur quod immobilitas moventis physici sit quies, quia cessatio eius a movere est quies, tunc est vera secundum alium intellectum, licet non de vi vocis. Si intelligatur ibi esse praedicatio per quandam associationem – licet enim cessatio moventis a movere non sit quies secundum formalem praedicationem, tamen ista semper associantur, cessatio moventis physici a movere et quies eius, quia movens physicum non cessat a movere, nisi cesset a moveri –, secundum talem praedicationem verificatur ista ‘generatio unius est corruptio alterius’.

13 Ad aliud in contrarium, quando accipitur quod exitus moventis de potentia ad actum est motus, dicendum quod hoc est verum sub tali intellectu quod exitus de potentia ad actum qui est moventis effective est motus. Tamen non oportet quod omne movens habeat exitum qui sit in eo subiective ita quod ille exitus sit motus. De isto plus patebit in sequentibus.

14 Ad unum principale omissum, quando accipitur quod corpus caeleste movet inferiora et non movetur ab eis, dicendum quod hoc est verum. Nec oportet, ut dictum est in positione, quod omne movens physicum econtra moveatur ab ipso moto; oportet tamen quod moveatur vel ab ipso moto vel aliunde. Si proprie sit movens physice, ad hoc quod econtra moveatur a moto, oportet quod communicet in materia cum moto. Unde rationes ibi contra priorem responsionem non probant nisi quod corpora caelestia moveant mota, et hoc est verum; tamen non oportet quod moveantur ab illis rebus motis quas movent.

15 Ad aliud principale, quando accipitur quod, si movens naturale econtra moveretur, tunc utrumque, tam mobile quam movens, excederet reliquum in virtute, dicendum quod non est inconveniens quod A secundum aliquod excedat B in virtute et quod B secundum aliquod excedat A in virtute; et sic non erit ibi mutuus excessus utriusque respectu alterius nisi secundum quid.

16 Ad aliud principale, quando accipitur quod in motu augmentationis est aliquod movens non motum, dictum est in positione quod non est inconveniens aliquod esse motum quod non movetur a passo. Tamen in augmentatione dicendum quod anima per accidens movetur, quia fit in pluri materia. Unde quando auctores dicunt quod anima #U 153vb est movens non motum in augmentatione, dicendum quod ibi ipsi tangunt quod anima non sit alterata a cibo. Unde anima alterat cibum, et tamen non alteratur a cibo, alteratur tamen per accidens.

17 Ad aliud dicendum, ut dicebatur, quod licet aliquandoAconi.; aliquando licet U passum non reagat in agens inducendo novam formam in eo, puta qualitatem aut quantitatem aut ubi, tamen si sit agens communicans in materia, passum propinquum aliquid facit in ipsum, quia vel inducit novam formam vel diminuit virtutem illius agentis vel fatigat eum. Et ideo oportet quod omne agens communicans in materia repatiatur.

18 Ad aliud principale dicendum quod Deus non est agens naturale nisi metaphorice, et ideo non oportet quod moveatur in movendo.

19 Ad aliud, quando accipitur a Philosopho quod, sicut est primum movens quod non movetur, ita est ultimum motum quod non movetB, , VIII, 5, 256b13–24, dicendum uno modo quod potest sic intelligi quia prima causa est movens non motum, corpus caeleste est movens non motum illo motu, medium inter haec est animal caeleste constitutum ex corpore caelesti et intelligentia, quod movet et non movetur. Unde non intelligit quod illud motum nullo modo movet, sed quod non movet illo motu. Vel aliter quod per ‘ultimum motum quod non movet’ possumus intelligere materiam primam ita quod ultimum motum non movens sit prima potentia, ultimum movens quod non movetur sit primus actus, scilicet prima causa. Quod materia possit dici esse per se mota apparet per Commentatorem octavo huius commento tricesimo secundo, ubi dicit quod illud quod movetur in rei veritate et essentialiter ad superius, est materia ex qua generatur ignis, verbi gratia materia aquaeBAverr., In Phys., VIII, comm. 32, f. 370H–I.

20 Ad ultimum dicendum quod movens physicum, quando movetur ab alio vel a passo, tunc non est in actu et in potentia respectu eiusdem motus, sed est in actu respectu motus alterationis mobilis. Tamen accepto aliquo alio mobili quod movetur a se, tunc videtur quod respectu eiusdem motus sit in actu et in potentia. Ideo dicendum distinguendo de actu et potentia. Potentia enim uno modo opponitur actui et alio modo potentia recipit actum et manet sub actu. Potentia enim quae opponitur actui est potentia ante actum, quae corrumpitur adveniente actu. Unde quando accipitur quod impossibile est aliquid esse in actu et in potentia respectu eiusdem, hoc habet intelligi de potentia ante actum, quae non est simul cum actu, quia impossibile est aliquid simul esse in potentia ante actum ad aliquid et actu sub illo eodem. Tamen non est inconveniens quod aliquid simul sit in actu et in potentia receptiva alicuius respectu eiusdem.

21 Contra istud: probo quod Philosophus non intelligat de potentia ante actum tertio huius, quando dicit quod quaedam eadem sunt in potentia et in actu, quamvis non simul aut non secundum idemBAverr., In Phys., III, 1, 201a19–21, quia ipse dicit ibi quod res movet per suam formam et secundum quod est in actu, #U 154ra sed movetur secundum quod est in potentiaB, , III, 2, 202a7–12. Sed istud dictum est falsum de potentia ante actum et de actu correspondente tali potentiae, quia tunc esset iste intellectus, quod res movetur secundum quod est in potentia ante actum ad terminum, et movens movet secundum quod actu habet terminum; iste autem intellectus est falsus, quia non oportet movens actualiter in se habere terminum motus, quando actu movet.

22 Item contra positionem probo quod sit aliquid movens effective quod non movetur econtra in istis inferioribus, quia ars medicinae effective movet ad sanitatem et tamen non movetur econtra.

23 Ad primum istorum dicendum quod Philosophus, quando dicit quod quaedam eadem sunt in actu et in potentia, quamvis non simul aut non secundum idem, sed respectu diversorumBAverr., In Phys., III, 1, 201a19–21, ipse aliter loquitur de actu et potentia quam faciat postea, ubi dicit quod motor agat per suam formam et secundum quod est in actu, et motum movetur secundum quod est in potentiaB, , III, 2, 202a7–12, quia primo loquitur de actu et potentia quae sunt differentiae contrariae entis, et talis potentia est potentia ante actum; et sic habet veritatem quod res non est simul et secundum idem in actu et in potentia ante actum respectu eiusdem. Postea loquitur de actu et potentia quae sunt principia eiusdem rei manentia in re. Res enim movet per formam et actum, movetur autem per materiam, quae est principium potentiale eius. Et forte isto modo non est inconveniens quod idem sit in actu et in potentia receptiva respectu eiusdem motus, tamen non erit secundum idem, si sit vera transmutatio naturalis. Dicit enim Commentator octavo huius commento tricesimo quod impossibile est idem esse movens et motum eodem modo secundum formam suamBAverr., In Phys., VIII, comm. 30, f. 367G–H, et hoc habet intelligi de motu qui est transmutatio realis. Tamen non est inconveniens forte quod idem secundum idem et respectu eiusdem sit efficiens et recipiens in actionibus spiritualibus, sicut anima se habet ad actum intelligendi vel volendi, et ubi agens non agit per transmutationem, sicut homo secundum idem est efficiens risibilitatis et recipiens.

24 Ad aliud concedatur quod ars medicinae non moveatur econtra in movendo, movet tamen ratione causae efficientis. Sed hoc non est ad propositum, quia non est movens physice. Unde ad hoc quod aliquid sit movens motum, Philosophus ponit duas condicionesB, , III, 2, 202a3–4; . Prima est quod sit in potentia mobile. Secunda est quod eius cessatio a movendo sit vera quies; et per hanc condicionem, ut dicit CommentatorBAverr., In Phys., III, comm. 16, f. 91K–L, excluduntur potentiae et habitus, quae movent, sed non dicuntur quiescere, cum non sint corpora. Unde ars medicinae non movet mota, quia non est nata quiescere, cum non sit corpus.

Quaestiones 30–31

1 ‘Et dubium autem esse manifestum etc.’B, , III, 3, 202a13 Quaeratur utrum actio sit in agente sicut in subiecto.

2 Quod sic, probo, quia aliqua actio est immanens; ergo est in agente. Consequentia patet, quia actio ideo dicitur esse immanens, quia manet in agente.

3 Item actio non est in passo; ergo est in agente. Probatio antecedentis, quia duo actus genere distincti non habent idem susceptivum primo; ergo actio et passio non habent idem sus#U 154rbceptivum primo ergo actio et passio non habent idem susceptivum primo; sed passio est in passo sicut in primo subiecto; ergo actio non erit in eo sicut in primo subiecto.

4 Item si tam actio quam passio essent in passo, aut perficerent eandem potentiam aut aliam. Non eandem, quia potentia et actus sunt eiusdem generis. Nec aliam, quia tunc mobile haberet duplicem potentiam passivam, unam quae reciperet actionem, aliam quae reciperet passionem; sed hoc est falsum, quia per eandem potentiam per quam passum recipit actionem, per illam potentiam patitur; ergo per illam eandem potentiam recipit passionem.

5 Si dicatur quod passum non patitur per illam potentiam per quam recipit actionem, contra: passum non habet respectu agentis nisi potentiam passivam; ergo passum non recipit actionem ab agente nisi per potentiam passivam; sed res patitur per suam potentiam passivam; ergo passum patitur per eandem potentiam per quam recipit actionem.

6 Item recipere est quoddam pati; ergo passum patitur per illam potentiam per quam recipit actionem.

7 Ad principale: actio denominat agentem et non passum; ergo actio magis debet esse in agente sicut in subiecto quam in passo, quia accidens denominat subiectum in quo est magis quam subiectum in quo non est.

8 Ad oppositum: si actio esset in agente sicut in subiecto, tunc in prima causa, quae est primum agens, esset actio sicut in subiecto; et hoc est falsum, quia nullum accidens est in eo.

9 Item Aristoteles probat quod sit idem actus motivi et mobilis; sed actus mobilis est in passo; ergo actus motivi. Sed actus motivi est actio. Ergo actio est in passo.

10 Item Aristoteles ibi ‘habet autem defectum rationabilem’B, , III, 3, 202a21–22, ubi inquirit in quo actio et passio sint sicut in subiecto, ipse supponit quod utraque sunt motus. Et deinde facit talem divisionem: aut ambo sunt in agente aut ambo in passo aut actio in agente et passio in passo. Deinde probat quod actio non sit in agente sicut in subiecto, quia tunc aut omne movens movebitur aut habens motum non movebitur.

11 Dicitur ad quaestionem distinguendo de actioneAconi.; actio U, quia actio uno modo est formale principium secundum quod agens dicitur agere. Et sic definitur ab auctore Sex principiorum: ‘actio est secundum quam nos agere dicimur in id quod subicitur’B, Liber sex princ., II, 16 (ed. Minio-Paluello, 38). Isto modo est actio unum praedicamentum distinctum a passione et est in agente sicut in subiecto, secundum quod ostendit Albertus super librum Sex principiorum. Aliter accipitur actio pro eo quod fit ab agente in passo, et sic est eadem res cum motu. Et sic loquitur Philosophus in isto tertio, quando dicit quod actio et passio non differunt nisi sicut via ab Athenis ad aThebas et e conversoB, , III, 3, 202b10–14. Et isto modo actio non est praedicamentum distinctum a passione.

12 Per hoc patet ad rationes utriusque partis. Quaedam probant quod actio sit in agente et quaedam quod sit in passo, #U 154va et hoc est verum secundum diversos sensus.

13 Contra ista: probo quod actio nullo sensu sit in agente sicut in subiecto, quia tertio huius commento tertio dicit Commentator quod actio motoris in motum non habet esse nisi in motoBAverr., In Phys., III, comm. 3, f. 86I–K; ex hoc sequitur quod non habet esse in agente.

14 Similiter commento duodevicesimo sic dicit: ‘movere non est aliud a moveri omnibus modis, scilicet aliquod exsistens in essentia motoris, quemadmodum motus est in essentia moti; actio enim motoris quae est movere est eius, non inAconi.; est U eo’BAverr., In Phys., III, comm. 18, f. 92H. Haec ille. Sed si aliqua actio esset in agente, hoc esset verum de suo proprio agere, sed de illo dicit Commentator quod est agentis et non in agente.

15 Item probo quod auctoritas Sex principiorum non valet pro parte illa, quia ipse dicit ibi quod omnis actio fundatur in motuB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39); actio ergo de qua ibi loquitur est in illo subiective in quo est motus; sed motus est in passo; ergo etc.

16 Item si actio esset res absoluta exsistens in agente, tunc omne agens realiter transmutaretur in agendo, quia ex hoc quod agens de novo ageret, de novo haberet in se actionem realem, et per consequens de novo haberet aliquod accidens absolutum in ipso, sed hoc non posset esse nisi ipsum transmutaretur realiter.

17 Item qua ratione oportet ponere in agente formale principium quo efficit motum, oportet ponere in passo consimilem formale principium quo recipit motum; sed passio et motus sunt idem realiter; ergo oportet ponere in passo praeter passionem tale principium formale per quod recipit passionem, sicut ipsi ponunt in agente huiusmodi principium formale per quod efficit passionem; hoc est falsum; ergo etc.

18 Item actione illa quae ponitur esse in passo est res alicuius praedicamenti; sed non est in genere passionis, quia tunc haec esset per se ‘actio est passio’; ergo oportet quod sit de genere actionis, quod est principium distinctum a passione.

19 Iuxta istud quaeratur utrum actio et passio et sint idem actus numero.

20 Quod non, probo, quia actio et passio sunt diversa praedicamenta; ergo sunt primo diversa, et per consequens non conveniunt in aliquo eodem numero.

21 Item si actio et passio essent unus actus, ille actus aut esset actio aut passio aut aliquid tertium ab his. Si actio, tunc actio et passio essent actio, quod est falsum; eadem ratio est de passione. Nec sunt aliquod tertium ab his a multo fortiori. Et per consequens non sunt unus actus.

22 Ad oppositum: Aristoteles tertio huiusB, , III, 3, 202a25–36 solvit rationes quae probant quod actio et passio non sunt unus actus; ergo videtur concedere conclusionem.

23 Similiter ipse dicit postea solvendo quod actio et passio sint idem non sicut tunica et indumentum, quae sunt synonyma, sed sicut via ab Athenis ad Thebas et e conversoB, , III, 3, 202b10–14; sed via ab Athenis ad Thebas sunt una via; ergo actio et passio sunt unus actus numero.

24 Ad quaestionem #U 154vb dicendum quod actio et passio sunt unus actus realiter, quia per Philosophum tertio huiusB, , III, 3, 202b5–22 actio et passio sunt unus motus. Tamen actio et passio sunt diversa praedicamenta, quia distinctio praedicamentorum sumitur ex diverso modo praedicandi, et diversus modus praedicandi ex diverso modo essendi. Unde eadem res quae dicitur praedicamentum actionis inquantum est ab agente, dicitur esse praedicamentum passionis secundum quod est in passo, et sic actio et passio distinguuntur per esse ab et esse in obiecto.

25 Contra: probo quod haec sit falsa ‘actio est motus’, quia posito aliquo uno motu, si ille motus sit actio, ergo tantum actio est ille motus, et ulterius: ergo passio non est ille motus; et per consequens illud dictum est falsum quod actio et passio sunt unus motus. Probatio huius consequentiae ‘iste motus est actio, ergo tantum actio est iste motus’, quia utraque exponens huius exclusivae sequitur ad illam. De affirmativa exponente non est dubium quia illa sequitur. Per conversionem probo quod negativa sequatur: sequitur enim ‘iste motus est actio, ergo iste motus non est aliud ab actione’; et ulterius sequitur: ‘ergo nihil aliud ab actione est iste motus’. Consequentia satis manifesta est. Probatio secundae consequentiae, scilicet ‘tantum actio est iste motus, ergo passio non est iste motus’, quia passio non est actio et per consequens inclusa actione excluditur passio.

26 Item si iste motus est actio, ergo non est aliud ab actione; ergo non est passio. Consequentia patet, quia passio est aliud ab actione.

27 Item actio et passio sunt res diversorum praedicamentorum, ergo se ipsis distinguuntur; et per consequens non conveniunt in aliquo uno reali quod sit unum numero dictum de utroque.

28 Item probo quod hoc sit inconveniens, quod una res sit in diversis generibus. Avicenna septimo Metaphysicae suae capitulo primo hoc improbat, secundo dicit: quod una res sit in diversis praedicamentis seu generibus, hocAconi.; quod U est quod refugio.

29 Item si utrumque, tam actio quam passio, sit unus motus, qua ratione ille motus est in genere passionis, erit in genere actionis; et per consequens ille motus erit in utroque illorum generum vel in neutro. Si ille motus sit in utroque genere, tunc sequitur quod motus esset ordinatum in genere actionis, quod est falsum; similiter tunc ille motus aggregaret in se res diversorum generum, scilicet rem de genere actionis et rem de genere passionis. Si dicatur quod ille motus nec sit in genere actionis nec in genere passionis, hoc est magis inconveniens, quia tunc ille motus erit in aliquo alio praedicamento, et per consequens actio et passio essent una res alterius praedicamenti quam actionis vel passionis, puta res de genere quantitatis et qualitatis.

30 Item contra illud quod dicitur, quod actio et passio distinguuntur per istos modos ‘esse ab’ et ‘esse in’. et Contra: utrumque istorum, tam actio quam passio, est ab agente et in passo per responsionem. Actio enim est ab agente et in passo; similiter passio #U 155ra est ab agente et in passo. Ergo actio non est distincta a passione per hoc quod est ab agente.

31 Si dicatur quod passio non est per se ab agente, contra: passio est per se effectus agentis (definitur enim sic: passio est effectus illatioque actionis); sedAconi.; se U per se effectus agentis est per se ab agente; ergo passio est per se ab agente et per consequens actio non distinguitur a passione in hoc quod est ab agente.

32 Item quod actio et passio non distinguantur per tales modos essendi probo, quia dictum est in positione quod actio et passio sunt una res; sed omnem modum quem habet haec res, ipsamet habet eundem modum; si ergo actio et passio sint una res, sequitur quod omnem modum essendi quem habet actio, omnem talem modum habet passio, quia demonstrata una re utrobique verum est dicere quod haec res habet omnem modum quem haec res habet; sed demonstrata actione et passione demonstratur una res, quia dictum est quod actio et passio sunt una res; ergo etc.

33 Item diversae quiditates arguunt diversas res et per Commentatorem tertio huius commento vicesimo primo alia est quiditas actionis et passionisBAverr., In Phys., III, comm. 21, f. 94I–L.

34 Item si actio et passio distinguantur per modos, illi modi aut sunt infra essentiam aut extra. Si infra essentiam, tunc praedicamentum actionis non esset simplex genus generalissimum, sed esset unum compositum ex re et modo. Si ille modus sit extra essentiam, nisi actio et passio aliter distinguantur quam per modos, sequitur quod essentia actionis et essentia passionis non sunt inter se distincta circumscriptis modis; et per consequens in essentia actionis nihil est per quodAconi.; quam U distinguatur a passione.

35 Contra illud quod allegatur a Philosopho quod actio et passio sunt unus motus: Philosophus enim non sic dicit, sed dicit quod actio non est proprie idem cum passione, sed cuiAconi.; cuius U insunt haec, motus estB, , III, 3, 202b20–21. Ex ista littera non potest haberi quod actio et passio sint unus motus, sed solum quod ista insunt eidem motui.

36 Ideo aliter dicitur – pro parte sustinendo quod tam actio quam passio sint in passo sicut in subiecto – quod actio et passio non sint unus motus nec alia una res numero, quia tunc, ut probatum est, non essent genera primo distincta; tamen actio et passio fundantur in eodem actu, quia in eodem motu. Unde Philosophus non dicit quod actio et passio sunt unus motus, sed dicit quod motus cui haec insunt est idemB, , III, 3, 202b20–21; et hoc dicit, quia actio et passio fundantur in eodem motu.

37 Ad hoc concordant exempla Philosophi. Ascensus enim et descensus non sunt idem motus numero, sed fundantur in eodem motu. Similiter relatio dupli ad dimidium et dimidii ad duplum non est eadem relatio numero, sed diversae relationes; tamen fundantur in eisdem terminis. Ita est de actione et de passione respectu motus quod non sunt unus motus, sed fundantur in uno motu et sunt #U 155rb res se ipsis distinctae et non per modos essendi, puta per esse ab et esse in, quia prima genera sunt in se ipsis distincta.

38 Contra ista: Philosophus dicit quod actio et passio sunt unum, sicut via ab Athenis ad Thebas et econtra suntAconi.; sicut U una viaB, , III, 3, 202b10–14, et non solum fundantur in uno; ergo actio et passio distinguuntur se ipsis et non per esse ab et esse in. Philosophus enim dicit quod actio et passio non sunt proprie unum idem, quia alterum est ratione esseAconi.; est U actum huius in hoc et huius ab hocB, , III, 3, 202b19–22; ergo ipse intelligit quod actio et passio differant per esse in et esse ab.

39 Item probo quod actio et passio sint una res, quia tertio huius commento duodevicesimo dicit Commentator bis quod ascensus et descensus sunt idem motus, quia idem motus dicitur respectu superioris ‘ascensus’ et in respectu inferioris ‘descensus’BAverr., In Phys., III, comm. 18, f. 92I–L. Si ergo actio et passio se habeant ad motum in quo fundantur sicut ascensus et descensus, sequitur quod idem motus erit actio et passio, sicut idem motus est ascensus et descensus. Similiter idem dicit Commentator in exemplo de relativis, quod proportio inter unum et duo uno modo est una et alio modo est duo, quia secundum quod est proportio unius ad duo est dimidium et secundum quod est proportio duorum ad unum est duplumBAverr., In Phys., III, comm. 18, f. 92K. Sic arguo a parte ista: ille motus qui uno modo est idem numero secundum quem fit actio et passio, secundo modo est duae, scilicet actio et passio.

40 Item in fine illius commenti dicit Commentator quod actio facta inter motorem et motum est eadem, sed in respectu alterius dicitur movere et in respectu reliqui dicitur moveri, et sunt valde oppositaBAverr., In Phys., III, comm. 18, f. 92L. Haec ille. Ex istis apparet quod idem actus sit actio et passio, et tunc redeunt argumenta contra priorem positionem quae probant quod actio et passio non sunt unus motus.

41 Item per Commentatorem tertio huius commento quarto et quinto huius commento quarto motus secundum suam formam est ipsum praedicamentum passionisBAverr., In Phys., III, comm. 4, f. 87C–D; V, comm. 9, f. 215B; ergo motus et passio non sunt duae res distinctae.

42 Item accipio actionem illam quae est in passo. Quaero an sit motus vel non. Si dicatur quod non sit motus, contra: potest probari per definitionem motus, quia talis actio est actus entis in potentia inquantum huiusmodi, scilicet mobilis. Si dicatur quod sit motus, contra: tunc non esset possibile quod aliquid moveretur uno motu, nisi moveretur pluribus motibus, quia dictum est quod actio et passio non sunt unus motus. Si tunc actio sit motus, est alius motus quam passio; sed in quocumque est passio, in eodem est actio per istam responsionem; ergo quodcumque movetur pluribus motibus.

43 Si concedatur quod quaelibet res mota sic moveatur pluribus motibus, sicut actio et passio sunt plures motus, contra: ex isto sequuntur multa inconvenientia, quia si actio est motus et similiter passio et non sunt unus motus, oportet quod actio sit alius motus quam passio, et tunc sequitur #U 155va quod primum mobile habeat plures motus aeternos, quorum quilibet sit motus aeternus totius caeli, quia per responsionem actio aeterna primi motoris in movendo caelum est unus motus et passio correspondens in caelo est alius motus.

44 Si concedatur quod in caelo sunt plures motus aeterni simul, scilicet actio et passio, contra: tunc sequitur quod neuter istorum motuum est primus motus. Actio enim illa non est primus motus, quia tunc primus motus esset per se et primo in praedicamento actionis; sed Commentator non ponit motum nisi in praedicamento passionis vel in illo genere in quo est terminus ad quem. Nec potest dici quod passio illa sit primus motus, quia agens non efficit passiones nisi mediante actione (passio enim est effectus actionis); ergo agens prius et principalius causat actionem quam passionem et per consequens magis esset dicendum quod actio primi motoris in movendo caelum sit primus motus quam passio.

45 Item alia inconvenientia sequuntur ex ista responsione, scilicet quod grave non posset descendere nisi haberet plures motus totius durantes a principio usque in finem, quia actio motoris et passio mobilis essent duo motus. Similiter in alteratione res non posset calefieri nisi simul essent in ea plures alterationes et per consequens plures calefactiones, quarum quaelibet esset motus; calefactio enim quae est actio esset unus motus et calefactio quae est passio esset alius motus.

46 Item distincti motus habent distinctos terminos. Si tunc actio et passio sint distincti motus, haberent terminos distinctos, quod est falsum.

47 Ad primam quaestionem, quando quaeritur utrum actio sit in agente sicut in subiecto, dicendum secundum Simplicium supra Praedicamenta capitulo de agere et pati: ‘factio dupliciter dicitur, scilicet actio et effectus actionis’BSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 414). Et infra dicit ipse quod actionum aliae sunt purae et non mixtae ad alia genera, aliae autem sunt actiones commixtaeBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 448). Ex istis accipio quod triplex est actio, scilicet actio pura et actio quae est effectus illius actionis et actio commixta. Quod autem effectus actionis exsistens in passo possit dici actio, hoc patet ex impositione grammaticorum. Actio enim est nomen verbale et potest derivari a verbo passivo ‘agi’ vel a verbo activo ‘agere’, et per consequens potest habere et significationem activi et passivi, sed secundum quod habet significationem passivi non est nisi effectus actionis exsistens in passo.

48 Per hoc ad quaestionem, si quaeratur in quo actio sit sicut in subiecto per accidens, dicendum quod indifferenter in agente et in passo. Sed sic non intelligitur difficultas quaestionis, sed quaestio intelligitur de per se subiecto actionis. Unde si quaeratur an actio pura sit in agente sicut in per se subiecto, dicendum quod sic, quia secundum Simplicium supra Praedicamenta facere acceptum ut genus stans secundum puram factionem #U 155vb separatum est perfecte ab ipso patiBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 425). Et postea dicit quod pure factio est separata omnino a patiBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 426); et ponit exempla de factione, sicut calefacere et infrigidare, et exempla de passione, sicut calefieri et infrigidari. Et postea dicit quod, sicut est pura factio alia praeter tendentem ad patiens et non mixta omnino ad ipsam, ita est et pura passio comprehendens solam passionem quae est in patiente, neque relatione neque habitudine neque coniugatione ad factionem copulataBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 426). Et infra dicit quod facere pure soli actui coniugatum est et neque habitudinem neque mixtionem ad patiens admittitBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 426). Et item dicit quod in moveri non continetur facere, si quis puras accipit factiones;sed actio pura quae contradividitur ad pati tamquam nihil habens commune ad ipsum, impassibilis est et invariabilis; non ergo in moveri ut in genere est facere, sed magis in eo quod est non moveriBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 427). Haec ille. Ex istis videtur quod actio pura sit res separata a passione et motu. Ipse enim solvit illam quaestionem Plotini, an omnis factio sit motus vel cum motu. Dicit quod omnem factionem esse motum vel cum motu non est concedendum, sed e contrario faciens secundum quod facit et purum actum habet, sed e contrario totaliter non est in moveri; totaliter enim motus non sunt in facereBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 429). Haec ille.

49 Dico ergo quod actio pura non est in passo sicut in per se subiecto, quia secundum Simplicium actio pura est actus purus et absolutus per quem aliquid est actualiter agens, qui contradividitur ad pati et non admiscetur cum passione nec cum motu.

50 Istud similiter videtur esse de intentione Avicennae secundo Physicae suae capitulo primo, ubi ponit differentiam inter ista tria, movere, motum et motionem, dicens quod verisimile est quod ista tria sint una essentia, differunt tamen in respectu diversorum, scilicet in respectu eius in quo est et a quo est, scilicet quod dicaturAconi.; dividatur U movere in comparatione eius a quo est et motio in respectu eius in quo estBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 172). Sed Avicenna dicit quod veritas est contra hanc formam, quia movere est dispositio moventis, non motus, et motio est comparatioAconi.; comparabilis U mobilis ad motum, et non motus comparatus ad subiectum. Unde nec motio nec movere est ipsum motusBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 172–173). Haec ille. Ex istis videtur quod Avicenna velit quod movere sit in agente et quod non sit motus; movere autem significat actionem; ergo actio est in agente.

51 Istud plane dicit Albertus super librum Sex principiorum. Ipse enim deducit ad inconveniens posito quod actio esset in patiente sicut in subiecto, quia tunc omne agens ageret et actio esset passio BAlbertus M., De sex princ., tract. 2, cap. 5 (ed. Meyer, 25a). Et postea dicit quod actio firmatur in motu quae est actus moventis, sed passio firmatur in motu quae est actus mobilisBAlbertus M., De sex princ., tract. 3, cap. 1 (ed. Meyer, 30a). Unde ipse innuit quod unus #U 156ra motus sit in agente et alius in passo.

52 Similiter auctor Sex principiorum dicit quod actio animae non movet illud in quo est, sed coniunctum; anima enim, dum agit, immobilis est, movet autem corpusB, Liber sex princ., II, 16 (ed. Minio-Paluello, 38). Ex hoc patet quod actio in movendo corpus est in anima et non in corpore, quia si esset in corpore, moveret illud in quo est.

53 Unde intellectus omnium istorum auctorum est quod actio sit actus, per quem agens est in actu, exsistens in agente.

54 Hoc idem probo breviter per rationem, scilicet quod actio pura non sit in passo sicut in per se subiecto, quia aliquod est agens quod non causat in passo aliquod absolutum nisi motum tantum, sicut primum movens non est natum causare in caeloAconi.; caelum U nisi unum tantum, scilicet motum. Si ergo actio esset subiective in passo, actio esset motus. Et probatum est prius quod actio et passio non sunt unus motus. Oporteret ergo quod omne motum moveretur pluribus motibus simul ad eundem terminum, quorum quilibet esset motus totius; et tunc primum mobile haberet plures motus simul et per consequens nullus esset primus motus.

55 Si quaestio intelligatur de actione quae est effectus actionis agentis, dicendum quod illa est in passo sicut in subiecto. Illa enim non differt a passione nisi sicut via vel spatium ab Athenis ad Thebas vel e converso differunt.

56 Si quaestio intelligatur de actione mixta, dicendum quod illa est simul et in agente et in patiente, quia secundum Simplicium actio mixta est actio moventis se, sicut motus ambulationis qui mixtus est ex motu et actione ambulantisBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 430). Quia ergo tunc est actio mixta vel motus mixtus, quando idem est agens et patiens, ideo talis actio mixta est in utroque sicut in subiecto, scilicet tam agente quam patiente. In summa ergo dico quod actio pura est in agente sicut in subiecto. Actio quae est effectus illius actionis est in passo, quia non differt realiter a passione. Actio mixta aliquando est in utroque, quia aliquando idem est agens et patiens; potest tamen appellariAconi.; appellare U actio mixta quaelibet illa quae est effectus actionis purae, et illa, ut dictum est, est in passo sicut in subiecto.

57 Ad primam rationem dicendum quod probat verum, quod aliqua actio sit immanens in agente sicut in subiecto. Verumtamen intelligere et videre et alia huiusmodi, quae communiter appellantur actiones immanentes, non sunt actiones purae, secundum quod dicit Simplicius, sed magis sunt passiones factae ab obiecto. Unde ipse dicit quod aliquid potest dici actio dupliciter: vel secundum rem vel secundum figuram dictionisBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 428–429). Intelligere et videre non sunt actiones purae secundum rem, sunt tamen actiones secundum figuram dictionis, quia intelligere et videre sunt verba activa et habent modum significandi activorum. #U 156rb

58 Contra istud: per istam responsionem nulla esset actio transiens loquendo de pura actione, quia quaelibet talis actio esset immanens in agente sicut in subiecto.

59 Item sequitur per istam responsionem quod secare et urere sit actio magis immanens quam intelligere, quia intelligere non est in obiecto, quod est agens principale, sicut in subiecto, sed secare est in agente sicut in subiecto.

60 Ad primum istorum dicendum quod actio non dicitur immanens solum propter hoc quia est in agente sicut in subiecto, sed dicitur immanens quia manet in agente et non efficit aliquam passionem extra, cuiusmodi sunt actiones velle, intelligere etc., quae manent in agente et non efficiunt aliquam actionem extra. Sed secare, licet exstat in agente, tamen efficit unam passionem in resecando, et ideo dicitur esse actio transiens, et non propter hoc quod eadem actio quae primo est in agente, postea transeat in passum.

61 Ad aliud dicendum secundum Simplicium quod intelligere est actio mixta ex passione facta ab obiecto et alia actione intellectus. Unde quia intellectus est aliquo modo agens respectu actus intelligendi, ideo dicitur quod intelligere est actio immanens in agente, libet non sit in obiectoAconi.; subiecto U. Et ideo dicitur quod intelligere non est actio transiens, quia non efficit passionem extra.

62 Ad alia argumenta principalia quae sunt ad partem illam, dicendum concedendo conclusiones, scilicet quod actio pura sit in agente sicut in subiecto.

63 Ad primam rationem in oppositum, quando accipitur quod tunc in prima causa esset actio sicut in subiecto, dicendum quod non sequitur, quia actio primae causae est sua substantia, ut patet secundo De caelo. Tamen in aliis agentibus inferioribus, ubi actio non est eadem cum substantia, oportet ponere actionem esse unum accidens in agente. Unde si accipiatur quod, ubicumque est una passio, ibi est una actio quae est accidens correspondens, dicendum quod hoc est falsum, quia aliquod est agens cuius actio est eadem cum sua substantia. Et propter hoc argumentum magis probat oppositum. Qualiter enim nos dicimus quod in aliquo agente actio est eadem cum substantia? Nullus intelligit quod actio quae est in passo sit eadem cum substantia, sed intelligimus quod actio in agente sit eadem cum substantia. Unde ex hoc accipio argumentum ad probandum quod actio sit in agente sicut in subiecto.

64 Ad aliud dicendum quod Aristoteles probat verum quod idem sit actus motivi et mobilis, quia idem motus qui est actus moventis effective est actus mobilis subiective. Similiter eadem passio et non alia quae est a movente et in mobili, est eadem actio, appellando actionem quod fit ab agente #U 156va in passum. Sed ex hoc non sequitur quod actio pura secundum quam agens actualiter dicitur agere sit in passo.

65 Ad aliud dicendum quod Aristoteles probat quod illa actio non est in agente quae est effectus agentis exsistens in passo; et de illa supponit quod sit motus in arguendo quia, si talis actio esset in agente, oporteret illud agens moveri.

66 Contra: probo quod argumentum Philosophi non valeat de tali actione. Ipse enim facit hanc consequentiam ‘si actio esset in movente, sequeretur quod omne movens moveretur aut quod habens motum non movereturB, , III, 3, 202a28–31’; sed ista consequentia non valet de forma.

67 Hic dicendum quod consequentia Philosophi bona est, si accipiamus totum antecedens Philosophi. Unde ipse supponit in arguendo quod actio sit motus, ubi dicit: quoniamAconi.; quod non U ergo utraque sunt motus’B, , III, 3, 202a25. Et quaerit an talis motus sit per se in agente. Et probat quod non per tale argumentum secundum Commentatorem: ‘si agere est motus exsistens in agente per se, non ex agente in patiens, sequitur alterum istorum duorum, scilicet aut ut omne quod movet moveatur aut ponere aliquid habere motum et non moveri’BAverr., In Phys., III, comm. 19, f. 93L. Haec Commentator. Ista autem consequentia Philosophi satis est manifesta, quia si actio esset per se in agente, qua ratione esset in uno, et in alio, et tunc esset in omni agente, quia ‘per se’ praesupponit de omni. Si tunc actio sit motus, sequitur quod in omni agente sit motus. Modo sequitur ‘si in omni agente sit motus, aut omne agens movetur aut agens habens motum non movetur’, quia omne agens habet motum, et sic sequitur demonstrative haec conclusio quod omne movens movetur aut habens motum non movetur, si actio esset motus exsistens per se in agente. Verumtamen posset dici quod Philosophus ibi procedit disputative.

68 Ad primam rationem contra priorem positionem, quando accipitur quod actio motoris in motum non habet esse nisi in moto, dicendum quod ibi accipitur actio pro eo quod fit ab agente in passo, quia haec sunt verba Commentatoris: ‘motus qui est actio motoris in motum non habet esse nisi in moto’BAverr., In Phys., III, comm. 3, f. 86I–K. Unde actio hic appellatur ipse motus qui est in passo.

69 Ad aliud, quando accipitur a Commentatore quod actio motoris quae est movere est eius, non in eoBAverr., In Phys., III, comm. 18, f. 92H, dicendum quod movere est aequivocum. Commentator enim tertio huius commento vicesimo secundo sic describit movere: ‘movere est actio motoris in rem motam’BAverr., In Phys., III, comm. 22, f. 95A. Et sic describit ipse moveri: ‘moveri est passio moti a motore’BAverr., In Phys., III, comm. 22, f. 95A. Avicenna autem secundo Physicae suae capitulo primo dicit quod movere est dispositio moventis et non dispositio motus nec est ipse motusBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 173). Isto ultimo modo describitur facere a Simplicio super Praedicamenta, ubi sic ait: facere est in se ipso causam actionis. Unde secundum Simplicium, si facere purum debeat #U 156vb describi, non habebit in sua descriptione quod sit in aliud. Unde ista descriptio ipsius facere ‘facere est actio agentis in passum’ est descriptio actionis mixtae exAconi.; a U actione pura et uno respectu ad patiens, et non est descriptio actionis purae. Sic ergo dico quod movere uno modo potest importare actionem puram sine omni habitudine ad patiens ad modum quo dicit Simplicius de ipso facere, et sic est in agente sicut in subiecto. Secundo modo potest importare actionem in respectu ad patiens; et sic dicitur actio mixta ex actione et respectu, est tamen in agente sicut in subiecto. Tertio modo potest importare actionem motoris in moto, et sic dicit Commentator quod movere moventis est eius, non in eo; et isto modo concedendum est quod movere et moveri sint eadem res.

70 Ad aliud, quando accipitur quod auctor Sex principiorum dicit omnem actionem firmariAconi.; firmare U in motuB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39) et per consequens nulla actio est in agente, dicendum secundum Simplicium super Praedicamenta quod aliquando accipitur motus pro uno genere quod continet facere et pati et omnem motum, et sic est idem quod operareBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 430); isto modo se extendit motus ad actionem quae est in agente et similiter ad passionem. Sed aliter definitur motus tertio huius, quando dicitur quod est actus entis in potentia. Primo modo utendo motu intelligit auctor Sex principiorum quod omnis actio firmatur in motuB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39), quia actio non est sine operari. Tamen ipse non intelligit quod omnis actio firmetur in motu qui est actus mobilis, quia ipse dividit actiones in actiones animae et corporis; actiones autem animae non firmantur in uno motu (sunt enim aliquando sine motu, secundum quod motus definitur a Philosopho). Huic concordat Albertus super librum Sex principiorum. Dicit enim quod actio firmatur in motu qui est actus moventis, sed passio firmatur in motu qui est actus mobilisBAlbertus M., De sex princ., tract. 3, cap. 1 (ed. Meyer, 30a).

71 Ad aliud, quando accipitur quod, si actio esset in agente, omne agens transmutaretur realiter in agendo, dicendum quod non sequitur, quia actio et relatio et alia ad quae non est per se transmutatio possunt acquiri per mutationem factam in alio, etsi non fiat vera mutatio in subiectoAconi.; subiectis U ipso. Verbi gratia res quiescens sine omni mutatione reali a parte sua habet nunc unum quando, nunc aliud quando, licet in nulla sit mutatio ex parte Socratis, Socrates tamen habet aliud quando et aliud in diversis temporibus. Sic a parte ista, #U 157ra etsi agens non transmutetur realiter, tamen eo ipso quod agens efficit transmutationem in alio, causatur in ipso actio quae est in eo sicut in subiecto. Ideo non oportet quod omne agens transmutetur realiter ad hoc quod sit agens. Tamen extendendo nomen mutationis ad omnem exitum de potentia ad actum, dicendum quod omne agens mutatur, quando fit actu agens, postquam non erat agens, quia secundum Avicennam exitus de propria potentia ad proprium actum incidit in decem praedicamentis.

72 Ad aliud principale dicendum concedendo quod in passo sit formale principium quo ipsum patitur, sicut in agente est aliquod formale quo agens actu dicitur agens.

73 Ad ultimum dicendum quod illa actio quae ponitur esse in passo est res de genere passionis.

74 Ad secundum quaestionem, quando quaeritur utrum actio et passio sint idem actus numero, dicendum distinguendo sicut prius distinguebatur. Actio enim triplex: actio active dicta, quae dicitur esse in agente, et actio passive dicta, quae dicitur esse in passo, et actio mixta ex his, sicut ambulatio animalis quae componitur ex actione moventis et passione moti. Actio active dicta non est idem actus cum passione, quia est res alterius praedicamenti et est in agente sicut in subiecto, ut probatum est prius. Actio passive dicta est idem actus cum passione et motu; et de illa loquitur Philosophus tertio huius, quando dicit quod actio et passio sunt unum sicut via ab Athenis ad ThebasAconi.; athebas U et e conversoB, , III, 3, 202b10–14. Actio mixta ex his non est idem actus cum passione nec cum actione pura, sed est unum totum aggregatum ex utroque; totum autem integrale neutri parti est idem.

75 Pro rationibus sciendum quod Philosophus tertio huius loquitur de actione passive dicta et non de actione quae est praedicamentum contraordinatum ad pati, quia non est ibi ad propositum Philosophi determinare distinctionem illorum praedicamentorum, sed [............] idem actus motivi et mobilis et de [..........] posset [............] alius esse motus [........................], postea solvit rationes quae probant quod actio agentis non sit in passo, et in fine ipse ostendit quomodo actus agentis et patientis sint idem et quomodo differant, dicens quod non sunt idem sicut significata synonymorum, sunt tamen unum subiecto et differunt secundum quiditates, ut dicit Commentator. Ad cuius intellectum sciendum quod actio et passio distinguuntur ab invicem loquendo de actione passive dicta sicut duae definitiones datae per additamentum de eodem definito. Accidens enim potest definiri dupliciter per additamentum: per subiectum et per causam efficientem. Unde si aliquis definiat #U 157rb motum per causam efficientem, deinde per subiectum, sicut illae definitiones differunt ab invicem, ita actio passive dicta et passio. Et ideo dicit Commentator quod actio et passio non sunt eadem quiditative, id est definitive. Actio enim significat idem quod hoc quod dico ‘motus qui est effective ab agente’; passio idem significat quodAconi.; cum U hoc quod dico ‘motus qui est in passo’; sed motus significat absolute talem actum. Unde sicut definitio per additamentum addit in significando supra definitum, ita actio et passio addunt supra motum, sed si quaeras quid addunt supra motum, dico quod addunt duas habitudines. Actio addit habitudinem ad agens, passio addit habitudinem ad patiens. Sed istis non obstantibus actio et passio sunt idem actus realiter, sed ille actus dicitur actio secundum quod est ab agente et instrumentum agentis mediante quo agens inducit formam, sed dicitur passio secundum quod est in passo et abicit aliquam perfectionem praecedentem, et dicitur motus secundum quod est actus imperfectus illius quod est in potentia ad ulteriorem perfectionem. Et ista tria differunt sicut tres descriptiones eiusdem rei vel tres etymologiae eiusdem, tamen non differunt nisi per habitudines ad diversa. Unde Philosophus non intelligit hic quod sint in diversis praedicamentis, sed sufficit sibi declarari qualiter actus motivi et mobilis differunt et qualiter sunt idem.

76 Ad primam rationem in oppositum est quod actio quae est praedicamentum distinctum a passione non est idem actus cum passione, sed est in agente. Hoc plane dicit Albertus super librum Sex principiorum. Dicit enim quod agens denominatur ab actione, sicut substantia denominativa recipit praedicationem et est praedicatio accidentis de subiecto in quo est; hoc enim modo subiectum cadit in definitione accidentisBAlbertus M., De sex princ., tract. 2, cap. 1 (ed. Meyer, 19). Ergo secundum ipsum actio quae est praedicamentum est in agente sicut in subiecto.

77 Ad aliud principale dicendum quod actio passive dicta et passio sunt unus actus, scilicet una actio vel una passio.

78 Ad rationem in oppositum dicendum quod Philosophus solvit rationes quae probant quod actio passive dicta et passio non sunt unus motus.

79 Contra ista: probo quod distinctio in positione non valeat, quia qua ratione esset ponere actionem passive dictam et actionem mixtam, eadem ratione esset ponere passionem active dictam et passionem mixtamAconi.; mixta U.

80 Item probo quod actio illa quae dicitur esse in agente sit de genere relationis, quia per Philosophum octavo huius movens et motum dicuntur relative. Et quinto Metaphysicae dicit quod motivum relative dicitur ad mobileBArist., Metaph., V, 15, 1020b28–30; ergo agens relative dicitur ad passum; sed agens non refertur ad passum nisi per actionem quae est in agente; ergo actio quae est in agente est una relatio. #U 157va

81 Item quod actio non sit in agente videtur per auctorem Sex principiorum, quia ipse dicit quod omnis actio firmatur in motuB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39); motus autem non est in agente; ergo nec actio.

82 Item Simplicius super Praedicamenta dicit capitulo de agere et pati: quia una res est in diversis generibus, ergo non inconveniens quod actio quae est in passo sit alterius generis quam passio.

83 Item probo quod non sit ponere actionem mixtam, quia talis actio mixta non esset in aliquo uno praedicamento.

84 Item si agere in agente esset de praedicamento actionis, eadem ratione motio in re mota esset in praedicamento [.............] Avicenna secundo Physicae suae capitulo primo motio est [..........] ergo motio non est in praedicamento passionis [........] passio et motus sunt una res [.............] non sunt motus, sequitur quod motio non sit passio.

85 Item quod actio et passio non sit una res, secundum quod Philosophus loquitur de istis tertio huius, probo per exempla Philosophi et Commentatoris, quia ipsi dicunt quod actio agentis et patientis est una in subiecto et duo in definitione, quemadmodum proportio inter duo et unum est eadem, et secundum quod est unius ad duo, est dimidium, et secundum quod est duorum ad duplum, est duplumB, , III, 3, 202a12–21; Averr., In Phys., III, comm. 18, f. 92G–L; sed nulla una res est duplum et dimidium, quae sunt relationes oppositae in diversis extremis, quia alia est relatio in uno extremo quam in alio; ergo sic a parte ista non est idem actus qui est actio et passio. Similiter de alio exemplo arguo: non est idem motus qui est ascensus et descensus, quia mobile non simul ascendit et descendit; ergo nec idem erit actus qui est actio et passio.

86 Ad primum istorum dicendum secundum Simplicium quod est ponere passionem mixtam sicut actionem mixtam, nec hoc est negatum, sed secundum ipsum actio vel passio aliquando dicitur mixta, quia actio mixta est cum passione, sicut in illis quae movent se; ambulatio enim mixta est ex actione et passione. Aliter dicit ipse actionem esse mixtam cum respectu de genere relationis, quia hoc totum actio in habitudine ad patiens non importat solum actionem puram, sed actionem mixtam cum respectu; et ideo dicit ipse quod talis descriptio ‘actio est illud per quod agens agit in passum’ non est descriptio actionis purae, sed actionis mixtae cum respectu ad patiens. Et istis eisdem modis potest dici passio mixta; sed causa quare non est passio active dicta, sicut est actio passive dicta, est, quia per ‘actionem passive dictam’ intelligo nomen verbale derivatum a verbo passivo (habeo enim pro eodem ‘active dictum’ et ‘a verbo activo derivatum’); sed hoc #U 157vb nomen ‘passio’ non potest derivari a verbo activo.

87 Ad aliud dico quod haec est distinguenda ‘agens refertur ad passum’, eo quod li ‘agens’ potest esse concretum denominative dictum ab actione pura, vel potest esse concretum dictum ab actione mixta cum respectu. Primo modo non refertur ad patiens, quia sic non includit aliquem respectum, quoniam secundum Simplicium supra Praedicamenta capitulo de agere et pati ipsa ad aliquid sola habitudo constituit, facere autem et pati habent quasdam proprias naturas praeter habitudines per quasAconi.; quos U dicuntur ad aliquidBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 426) , sicut in substantia est alia natura praeter habitudinem per quam dicitur esse pater et filius, et ex hoc non oportet quod actio pura, quae est in agente, sit de genere relationis. Sed praeter actionem puram est respectus in agente per quem refertur ad passum. Secundo modo, secundum quod agens est concretum dictum ab actione mixta cum respectu, sic refertur ad passum per illum respectum et non per actionem. Quod non referatur ad passum per actionem, sed per respectum superadditum, patetAconi.; per U ibi per Simplicium. Dicit enim quod volentesAconi.; volente scilicet U facere et pati esse ad aliquid non recte dicunt; non est enim ipsis esse in habitudine ad invicem. Et licet agere et pati referuntur ad invicem, tamen singularia ipsorum non referuntur ad invicem, quia licet facere dicatur ad aliquid, non tamen ambulare vel currereBSimpl., In Cat., cap. de facere et pati (ed. Pattin, 410–411). Ex hoc patet quod proprium genus ipsorum non est ad aliquid nisi per respectum supra additum.

88 Ad aliud, quando auctor Sex principiorum dicit quod omnis actio firmatur in motuB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39), dicendum secundum ipsum quod motus est aequaliter in agente sicut in patiente. Ipse enim ponit quod motus sit in genere qualitatis. Et probat quod motus sit qualitas tali ratione: contraria suscipiunt praedicationem eiusdem generis; sed quies est in genere qualitatis; ergo et motusB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39); . Et ibi dicit Albertus exponens ipsum quod motus continetur sub prima specie qualitatis; est enim habitus, si sit diu permanens, et dispositio, si faciliter mobilisBAlbertus M., De sex princ., tract. 2, cap. 5 (ed. Meyer, 25b). Et secundum Albertum ibi actio non firmatur in motu qui est actus mobilis, sed est in motu qui est actus moventisBAlbertus M., De sex princ., tract. 2, cap. 5 (ed. Meyer 24b–25a); et ille motus per eum continetur in prima specie qualitatis. Unde hoc quod auctor Sex principiorum dicit, quod omnis actio firmatur in motuB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39), hic dicit suam opinionem de motu secundum quam dixit motum esse qualitatem.

89 Ad aliud dicendum quod ipse intelligit quod non est inconveniens unam rem esse in praedicamento actionis per propriam naturam, sicut species per se ordinata in genere, et esse in genere relationis per reductionem, secundum quod terminus relationis est in genere relationis et non. Verba sua sunt ista: nihil inconveniens est idem esse sub duobus praedicamentis penes eam quae secundum se ipsa hypostasim et penes habitudinem ad invicem. Haec ille. Isto modo dicit Philosophus septimo huius quod B, , VII, 3, 247a1–3virtus est ad aliquid. Est enim secundum hypostasim et naturam suam species qualitatis #U 158ra et est per reductionem terminus relationis ratione habitudinis superadditae. Et isto modo est de agente.

90 Ad aliud concedatur quod actio mixta non sit in aliquo uno praedicamento secundum se totam. Simplicius enim dicit multotiens quod motus commixtus ex actione et passione non est in aliquo uno genere.

91 Ad aliud potest dici quod per ‘motionem’ duo possunt intelligi, vel ipsa receptio motus vel motus receptus. Primo modo motio non est in praedicamento passionis. Dicit enim Commentator quinto huius commento quarto quod ponentes receptionem esse praedicamentum passionis non bene feceruntBAverr., In Phys., V, comm. 9, f. 215C. Isto primo modo loquitur Avicenna de motione, ubi allegatur, dicens quod motio est dispositio mobilis per comparationem ad motumBAvic., Liber primus nat., tract. 2, cap. 1 (ed. Van Riet, 172–173). Isto modo concedo quod motio non sit motus nec in genere passionis. Secundo modo est idem quod motus et est in genere passionis.

92 Ad duo exempla Philosophi potest dici quod exempla ponimus non ut ita sit. Unde ipsi non concedunt quod sit aliqua una relatio numero in utroque terminorum, sed exemplum est de una relatione imaginata inter terminos. Si enim imaginetur una relatio quae esset una numero in utroque terminorum, illa secundum quod esset in uno termino, esset duplaitas et, secundum quod est in alio termino, esset dimidium. Nec est dicendumAconi.; reducendum U quod Philosophus concedit quod una relatio esset duplum et dimidium respectu eiusdem.

93 Textus: “quoniam autem de natura est scientia circa magnitudines”.

Quaestio 32

1 Quaeratur utrum aliquid sit infinitum in actu.

2 Quod sic, probo: generatio hominis est perpetua et per consequens infiniti homines praecesserunt et quilibet illorum habuit animam rationalem; sed anima rationalis est incorruptibilis; ergo nunc actu sunt infinitae animae. Sed infinitae animae simul exsistentes faciunt unum infinitum; ergo aliquid est actu infinitum. Probatio primi assumpti, quod generatio hominis est perpetua, quia species rerum sunt perpetuae, sed species hominis non posset esse perpetua nisi per generationem perpetuam.

3 Dicitur hic quod illae species sunt perpetuae quae requiruntur ad perfectionem universi, cuiusmodi sunt quattuor elementa, et ideo generatio elementorum est perpetua; sed ista mixta non sunt huiusmodi; ergo non oportet generationem hominis fuisse ab aeterno.

4 Contra: si esset dare primum hominem ante quem non fuit homo, ille producebatur ab aliqua causa efficiente. Non producebatur ab homine generante, ergo per consequens nec abAconi.; ab nec U aliquo hic inferius, sed ab agente supracaelesti. Si producebatur ab agente supracaelesti, sequitur quod homines nunc possent produci ab agentibus supracaelestibus sine homine generante; sed hoc contra naturam. Probatio ultimae consequentiae, quia agens supracaeleste nunc est tantae virtutis, quantae virtutis #U 158rb umquam erat prius; si ergo producit primum hominem sine homine generante, nunc posset hoc facere.

5 Si dicatur concedere conclusionem, contra: per Philosophum octavo huiusB, , VIII, 6, 259a10–12, quod potest fieri in natura per pauciora, fiet per pauciora et non per plura. Si ergo possibile esset in natura quod agens supracaeleste sine homine generante sufficeret ad producendum hominem, sequeretur quod agens supracaeleste nunc produceret homines sine aliquo homine generante.

6 Item si aliquis homo esset productus et non ab homine generante, ille non esset eiusdem speciei cum aliis hominibus, et praeter hoc sequeretur quod homo posset produci ab agente aequivoco, sicut musca quae generatur per putrefactionem.

7 Ideo oportet dicere secundum philosophiam quod generatio hominis fuit ab aeterno.

8 Sed contra istud: qua ratione generatio hominis fuit ab aeterno in praeterito, pari ratione oportet quod sit aeterna in futuro, sed hoc est falsum, quia possibile esset via naturae quod non esset nisi unus homo. Hoc enim posito adhuc salvaretur ordo universi. Si tunc oporteret generationem hominis esse aeternam in futuro, sequitur quod nihil posset corrumpere illum hominem, quousque esset alius homo; vel fiat argumentum de muliere habente in utero.

9 Ad principale: per Philosophum secundo De animaignis crescit in infinitum, si apponantur combustibiliaBArist., De an., II, 4, 416a15–16; sed combustibilia possunt apponi in infinitum; ergo possibile est ignem esse in infinitum.

10 Dicitur hic quod pro tanto dicit Philosophus quod ignis crescit in infinitum, si apponantur combustibiliaBArist., De an., II, 4, 416a15–16, quia crescit ultra omnem quantitatem rei animatae, et non propter hoc quod ignis posset habere quamcumque quantitatem, quia possibile est devenire ad maximum ignem. Aliquando enim ignis posset comburere omnia alia elementa.

11 Contra: accipio ignem in maxima quantitate. Approximetur combustibili, puta aeri. Aut ergo agit in aerem aut non. Si non, tunc sequitur quod agens naturale approximatum passo non agit. Si sic, tunc sequitur quod aliquis posset esse ignis maior quam maximus ignis.

12 Ad principale: infinitae sunt species numeri, ergo etc.

13 Dicitur hic quod non sunt in actu infinitae species numeri, tamen infinitae species numeri sunt in potentia.

14 Contra: istud non valet, quia omnis species quae umquam potest esse, semper includebat genus et differentiam suam; ergo omnis species quae potest esse actualiter componitur ex genere et differentia; ergo omnis species habet aliquod reale esse extra animam. Si ergo infinitae species numeri possent esse, sequitur quod nunc infinitae species numeri habeant esse reale extra animam.

15 Item probo quod non possint esse infinitae species numeri, quia genus dividitur primo solum per duas differentias; sed dividendo genus numeri per duas differentias et aliud genus sub ipso per alias duas #U 158va differentias non convenit procedere in infinitum in differentiis, ergo nec in speciebus. Quod non contingat procedere in infinitum in differentiis probo, quia genera numerorum sunt finita; sed nullum genus habet nisi duas differentias; ergo differentiae sunt finitae. Similiter si differentiae sunt infinitae, tunc oporteret dividere unum genus per duas differentias et aliud genus per alias duas differentias et sic in infinitum; et per consequens numquam continget devenire ad speciem specialissimam, quia semper ulterius adhuc esset dividendum per differentias. Similiter sequeretur quod nulla species numeri posset definiri. Dualitas enim haberet supra se differentias infinitas. Ex quo uni generi non correspondent nisi duae differentiae, oporteret illas infinitas differentias ordinare supra dualitatem; sed infinita non possunt comprehendi sub una definitione.

16 Praeterea probo quod est devenire ad maximum numerum qui posset esse, quia si imaginemurAconi.; unaginemur U quod omnes partes mundi essent divisae in minima naturalia, omnia illa minima facerent unum numerum finitum; sed impossibile est quod sit maior numerus quam ille qui resultaret ex divisione totius mundi in minima, si esset talis numerus; ergo in speciebus numeri non est procedere in infinitum.

17 Ad principale: partes infinitae sunt actualiter in continuo; ergo infinitum est in actu.

18 Dicitur hic quod partes alicuius totius non habent esse nisi in potentia in toto; ideo ratio non probat quod sit aliquod infinitum nisi in potentia.

19 Contra istud: si totum nunc habet esse, quaelibet pars nunc habet esse; sed quaelibet pars quae praesentialiter habet esse, est in actu; ergo partes infinitae habent esse in actu. Similiter illa pars quae nunc habet esse in toto, habet verius esse quam pars futura habeat esse in potentia; sequitur quod pars quae praesentialiter est in toto habet esse in actu.

20 Ideo aliter diciter concedendo quod infinitae partes actualiter sint in toto et quod infinita sint in actu, sed ex hoc non sequitur quod aliquod unum infinitum sit in actu, sed est falsum dicere commutando numerum pluralem in singularem.

21 Contra istud: istae partes in hoc continuo faciunt unam multitudinem debitam omnibus partibus in hoc continuo; sed illa multitudo quae resultat ex infinitis est multitudo infinita; ergo si infinitae partes sint actualiter in uno continuo, sequitur quod aliqua multitudo sit actualiter infinita. Et ulterius: ergo aliquid unum est infinitum in actu.

22 Item in continuo est potentia ad divisionem in infinitum. Aut ergo est una potentia secundum numerum ad infinitas divisiones aut sunt plures potentiae, sicut plures sunt divisiones. Si sitAconi.; sic U una potentia ad infinitas divisiones, sequitur quod illa potentia sit potentia infinita. Si sint ibi infinitae potentiae ad infinitas divisiones, #U 158vb tunc sequitur quod multae potentiae naturales essent otiosae, quia impossibile est quod omnes illae potentiae sint reductae ad actum, et per consequens multae sunt ibi potentiae frustra.

23 Dicitur ad primum istorum concedendo quod aliqua multitudo sit infinita, sed illa multitudo non est multitudo discretorum nec separatorum, sed multitudo partium continuatarum ad invicem; et non est inconveniens talem multitudinem esse infinitam.

24 Contra: probo quod sit aliqua multitudo corporum discontinuorum vel discretorum, quia possibile est quod una pars aeris moveat alteram et alia pars aeris moveat illam et sic in infinitum, sicut accidit in motu proiectorum, quia sunt ibi infinitae partes aeris motae et infinitae partes moventes; sed per Philosophum octavo huiusB, , VIII, 4, 255a15–18 impossibile est aliquod continuum movere sibi continuum; ergo quaelibet pars aeris quae movet discontinuatur a parte mota; ergo sunt ibi infinitae partes aeris discontinuatae ad invicem.

25 Item probo quod illud conclusum sit falsum, quod infinitae partes sunt in hoc continuo, quia quaelibet pars in continuo aliquam perfectionem habet quam alia pars non habet; ergo si sint ibi infinitae partes, ibi sunt infinitae perfectiones. Consequens impossibile, quia ex infinitis perfectionibus resultabit aliqua perfectio infinita.

26 Dicitur hic quod ibi sunt infinitae perfectiones; tamen ibi non est aliqua perfectio infinita.

27 Contra: ex omnibus illis infinitis perfectionibus fit una perfectio; ergo aliqua una perfectio erit infinita. Probatio antecedentis, quia perfectio totius includit in se omnes perfectiones partium; ergo una perfectio totius includit in se infinitas perfectiones; ergo talis una perfectio erit infinita.

28 Ad principale: infinita sunt individua et similiter infinitae sunt causae per accidens, ut patet per Philosophum quinto huius. Et similiter per Avicennam sexto Metaphysicae suae in causis per accidens est procedere in infinitumBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 303). Similiter hoc dicit Commentator octavo huius commento quadragesimo septimo dicens quod causas esse infinitas est impossibile essentialiter et possibile accidentaliterBAverr., In Phys., VIII, comm. 47, f. 388L, ergo etc.

29 Dicitur hic quod non sequitur ‘causae per accidens sunt infinitae, ergo aliquod unum est actu infinitum’.

30 Contra: Philosophus septimo huiusB, , VII, 1, 242b20–243a2 volens probare quod in moventibus et motis non est procedere in infinitum sic arguit: si essent moventia infinita, ponatur ergo quod in omnibus illis fiat unum vel continuum vel contiguum; sequitur ergo quod sit aliquod unum infinitum. Sic a parte ista, si sint causae per accidens infinitae vel individua infinita, volo quod ex omnibus illis fiat unum; sequitur ergo quod illud unum erit unum infinitum.

31 Ad principale: tempus est infinitum et similiter motus; ergo aliquid est actu infinitum.

32 Dicitur hic quod tempus et motus non sunt infinita nisi in potentia, sicut non habent esse nisi in potentia, ex quo sunt successiva.

33 Contra illud: quod est aeternum et ex necessitate habet esse, illud est ens actu; sed motus est aeternus et ex necessitate habet esse et semper ***NHic desunt duo folia. #U 159ra sit infinita nisi ita sit quod mobile redeat super eandem magnitudinem, sed ita est quandocumque motus est infinitus, quia mobile redit super eandem magnitudinem. Et quando accipitur a Commentatore quod infinitum non dicitur de motu nisi quia dicitur de magnitudine, dicendum quod hoc est verum, quia infinitum non dicitur de motu nisi magnitudo esset infinita secundum divisionem. Aliter enim nulla esset successio in motu. Unde ab infinitate secundum divisionem quae est in magnitudine accipitur infinitas in motu.

34 Ad aliud principale Philosophus respondet tertio huius dicens quod mathematici nec indigent nec utuntur infinito, sed sufficit eis imaginari infinitum quantumcumque voluntB, , III, 7, 207b29–31. Unde mathematicus potest uti maiori magnitudine quam sit magnitudo mundi; illa tamen erit finita. Tamen non utitur magnitudine infinita, sed sufficit sibi accipere magnitudinem finitam quantamcumque voluerit, quia per Philosophum primo PhysicorumB, , I, 4, 187b7 infinitum est incognitum; ideo nullus artifex utitur infinito in magnitudine.

35 Ad aliud principale dicendum quod infinitum in vigore est infinitum metaphorice dictum; ideo non spectat nunc ad istam quaestionem. Quod infinitum in vigore sit infinitum improprie dictum, patet per Commentatorem commento septuagesimo nono, ubi dicit quod potentia quae ponitur in non corpore nec dicetur finita nec infinita. Finitum enim et infinitum solius est quantitatis. Ideo non est nunc ad propositum determinare qualiter Deus sit infinitae potentiae. De eo quod accipitur, quod Deus est infinitus in substantia, dicendum quod hoc non potest intelligi nisi negative, quia circa substantiam non habent fieri nec finitas nec infinitas, sicut nec circa punctum. Unde substantia dicitur esse infinita, sicut vox dicitur esse invisibilis secundum Commentatorem tertio huius commento vicesimo quinto. Si infinitum fuerit per se substantia, necesse est ut fuerit indivisibilis. Substantia ergo per se exsistens sine quantitate non dicitur infinitum nisi sicut infinitum dicitur de illo quod non est innatum recipere finitatem aut infinitatem, ut punctus. Unde secundum Commentatorem ibi substantia per se exsistens sine quantitate non dicetur esse infinita nisi ad modum quo vox dicitur invisibilis. Unde argumentum procedit ex falsa imaginatione, videlicet quod infinitas habeat fieri circa substantiam.

Quaestio 33

1 Quaeratur utrum aliqua magnitudo possit maiorari in infinitum.

2 Quod sic, probo, quia cum ex aere generetur ignis, ignis continue rarefacit aerem ita quod aer non cessat rarefieri, quousque fit forma ignis. Sicut ergo non est dare ultimum instans in quo est aer, ita non erit dare maximum nec ultimum suae raritatis. Si non sit dare ultimum gradum raritatis in aere, ergo rarefit ultra quemcumqueAconi.; quamcumque U gradum datum in infinitum, quia rarefit ultra istum et illum et illum et sic in infinitum; et per consequens quantitas maioratur in infinitum.

3 Praeterea divisio continui procedit in infinitum; sed sicut potest fieri divisio ab uno in infinitum, ita potest alteri fieri appositio in infinitum; sed per appositionem in infinitum crescit magnitudo in infinitum; ergo etc.

4 Praeterea materia est in potentia ad infinitam magnitudinem, quia nec determinat sibi hanc magnitudinem nec illam; ergo possibile est materiam esse sub magnitudine #U 159rb infinita.

5 Praeterea per Philosophum sexto huius materiaAconi.; materiam U est infinita secundum divisionem et per consequens sequitur quod est infinita.

6 Ad oppositum: per Philosophum tertio huiusB, , III, 7, 207a33–b21 e contrario est in magnitudinibus et in numeris, quia in magnitudine est procedere in infinitum in minus, sed non inAconi.; per U maius, sed per oppositum in numero est procedere in infinitum in maius et non in minus.

7 Item per ipsum, quantum contingit magnitudinem esse in potentia, tantum contingit eam actu esse; sed non contingit aliquam magnitudinem esse maiorem caelo; ergo nulla magnitudo potest maiorari in infinitum.

8 Ad quaestionem dicendum quod haec est distinguenda ‘magnitudo potest maiorari in infinitum’ ex parte huius quod dico ‘in infinitum’. Ista praepositio cum suo casuali aequivalet adverbiali determinationi et potest dupliciter exponi. Uno modo debet sic exponi: hoc potest maiorari in infinitum, id est hoc potest maiorari ultra omnem quantitatem finitam vel habentem terminum. Et consimilis expositio debet esse in aliis terminis; verbi gratia haec propositio ‘hoc potest calefieri in infinitum’ uno modo sic exponitur: hoc potest calefieri ultra omnem gradum finitum caloris. Secundo modo debet sic exponi: hoc potest maiorari in infinitum, id est non secundum tot gradus quantitatis potest maiorari quin secundum plures. In primo sensu li ‘in infinitum’ tenetur categorematice, in sensu secundo syncategorematice. Quando enim est syncategorema tunc debet sic exponi: nont tot quin plura. Unde non est syncategorema in numero singulari, sed in numero plurali, nisi accipiatur adverbialiter secundum quod aequivalet adverbiali determinationi.

9 Primo modo non est possibile aliquam magnitudinem maiorari in infinitum, quia tunc posset maiorari ultra omnem magnitudinem finitam et per consequens ultra magnitudinem caeli. Iste duplex modus exponendi potest haberi a Philosopho tertio huius. Ipse enim dicit quod infinitum secundum appositionem est quodam modo idem infinito secundum divisionem; semper enim aliquid ipsius est accipere extra, non tamen excellit omnem determinatam magnitudinemB, , III, 6, 206b3–4, 17–19. Ex hoc accipio quod Philosophus innuit duplicem modum infinitatis secundum appositionem, unum secundum quem est infinitas in appositione magnitudinisAconi.; magnitudine U, quia dividendo ab una magnitudine semper est invenire aliquid extra et potest apponi alteri magnitudini, hoc est non tot magnitudines possunt apponi quin plures; et iste est sensus secundus. In hoc quod Philosophus dicit ‘non tamen excellit omnem magnitudinem determinatam’B, , III, 6, 206b17–19, ipse innuit primum sensum, per quem denotatur quod magnitudo possit maiorari ultra omnem quantitatem finitam; et ille modus non est possibilis per Philosophum. Isto modo est haec distinguenda ‘gravitas potest intendi in infinitum’. Unus sensus est quod gravitas posset crescere ultra omnem gradum finitum gravitatis; et isto modo probat Philosophus primo De caeloBArist., De cael., I, 6, 273b29–274a18 quod gravitas et levitas non crescunt in infinitum. Secundus sensus est quod non secundum tot gradus intenditur gravitas quin secundum plures; et isto modo potest gravitas crescere in infinitum.

10 Ad primum principale dicendum quod probat quod aer potest maiorari in infinitum sub isto intellectu quia non secundum tot gradus quantitatis quin secundum plures potest maiorari; #U 159va non probat tamen quin quod aer posset maiorari ultra omnem quantitatem finitam.

11 Contra: si ignis posset rarefacere aerem in infinitum, ergo ignis esset infinitae virtutis intensive, quod est impossibile.

12 Hic dicendum quod consequentia non valet, quia antecedens est verum, secundum quod li ‘in infinitum’ est syncategorema et exponitur per ‘non tot quin plura’, sed in consequente, quando dicitur ‘ergo ignis est potentiae infinitae’, li ‘infinitae’ est nomen singularis numeri et sic non est syncategorema; nec debet exponi per ‘non tot quin plura’, sed debet sic exponi: ignis est potentiae infinitae intensive, hoc est ignis excellit in virtute omnem virtutem finitam. Sic enim exponit Philosophus istam ‘magnitudo est infinita secundum appositionem’, hoc est excellit omnem determinatam magnitudinem.

13 Si tu dicas quod li ‘in infinitum’ ponitur infinitum quod est singularis numeri et per consequens non potest teneri syncategorematice, dicendum quod haec praepositio cum suo casuali ponitur pro adverbio et ideo potest ibi teneri syncategorematice, sicut hic ‘Socrates inquantum homo est animal’ ponitur praepositio cum suo casuali loco adverbii. Eodem modo est in talibus ‘mundus erit in aeternum‘ et ‘in perpetuum’: talia accipiuntur loco adverbiorum. Istud tamen non est verum de omni praepositione cum suo casuali.

14 Ad aliud principale dicendum quod divisio continui in infinitum non habet esse nisi in potentia materiae et quantitatis, quae est potentia imperfecta et indiminuta. Et eodem modo appositio in infinitum magnitudini secundum istum intellectum quod non possunt tot partes magnitudinis apponi quin plures possent apponi eidem, istud non est verum nisi de potentia diminuta quae numquam exibit in actum. Pro quo sciendum quod ista tria, diminutio, divisio et additio, diversimode habent fieri circa quantitatem. Diminutio enim vel minoratio proceditAconi.; minoritas praecedit U simpliciter in infinitum in magnitudine, quia in hac magnitudine est invenire praesentialiter partem minorem parti in infinitum, quia omni magnitudine finita est dare minorem exsistentem in praesenti. Unde ideo dicitur tertio huius commento sexagesimo primo quod infinitum invenitur in diminutione simpliciter, quia praesentialiter omni magnitudine finita est dare minorem; sed in numeris non procedit talis diminutio in infinitum, quia est dare minimum numerum. Divisio autem, quae est separatio vel discontinuatio partis a parte, illa procedit in infinitum in potentia materiae et quantitatis, tamen numquam potest reduci ad actum; ideo dicitur tertio huius commento sexagesimo quod dispositio in divisione mensurarum in infinitum est actio mentis, sed in motu est extra animam. Unde divisio in infinitum non est simpliciter in magnitudine sicut diminutio, quia talis divisio in infinitum non habet aliquod esse nisi in potentia materiae et quantitatis praeterquam in actione mentis. Additio autem vel maioratioAconi.; maioritas U quantitatis in infinitum, id est ultra omnem quantitatem finitam, nullum esse habet omnino in magnitudine nec in potentia materiae nec quantitatis, sed infinita additio ad numerum habet esseAconi.; est U in potentia materiae et quantitatis. Et pro tanto dicit Philosophus #U 159vb quod numerus crescit in infinitum in potentia secundum appositionem, non tamen magnitudoB, , III, 7, 207b1–5.

15 Si tu obicias: appositio potest fieri magnitudinis in infinitum secundum istum intellectum quod non possunt tot apponi quin plura, ergo magnitudo potest augeri in infinitum, dicendum quod eodem modo bene sequitur. Haec enim est concessa ‘magnitudo potest maiorari in infinitum’ sub isto sensu quia non secundum tot potest maiorari quin secundum plura, sicut patet in rarefactione; tamen propter hoc numquam devenietur ad magnitudinem infinitam, quia magnitudo non dicitur esse infinita, nisi excellat omnem magnitudinem finitam.

16 Ad aliud dicendum quod in materia est determinata habilitas ad certam quantitatem in magnitudine ita quod maior quantitas non potest esse in illa materia; tamen materia non determinatur ad aliquem gradum quantitatis in parvitate quin sub minori quantitate et minori in infinitum potest inveniriAconi.; invenire U aliqua materia. Volo tamen dicere quod tota materia mundi posset esse in uno pugillo, sed dico quod in infinitum sub minori quantitate et minori potest inveniri aliqua materia haec vel illa.

17 Ad ultimum dicendum quod non sequitur de forma ‘materia est infinita secundum divisionem, ergo est infinita’, quia esse infinitum secundum divisionem non est esse infinitum nisi secundum quid. Infinitas enim in divisione non habet esse nisi diminutum in potentia materiae et quantitatis. Unde magnitudo non dicitur simpliciter infinita, nisi excellat omnem magnitudinem finitam.

18 Ad primam rationem in oppositum patet quod in maioratione magnitudinis uno modo est procedere in infinitum, alio modo non.

19 Ad ultimum, quando accipitur quod quantam contingit magnitudinem esse in potentia, tantam contingit eam esse in actu, dicendum quod hoc est verum. Tamen istud est falsum ‘quantum convenit numerum esse in potentia, tantum convenit numerum esse in actu’, quia tantus numerus, quantus resultaret ex omnibus minimis mundi, est in potentia materiae et quantitatis; et tantum numerum non contingit esse in actu, quia illa potentia non potest exire in actum, sed nec in quantitate nec in materia est aliqua potentia nec perfecta nec imperfecta ad maiorem magnitudinem quam sit magnitudo caeli. Commentator autem tertio huius commento sexagesimo nono assignat istam causam, quare magnitudo potest poni tanta in actu, quantacumque ponatur in potentia, numerus tamen non potest fieri, quia quando dicimus quod additio in numero procedit in infinitum, quia in qualibet parte numeri est alia possibilitas in additione a possibilitate alterius partis, et non sunt omnes partes unius possibilitatis. In additione autem magnitudinis cuiuslibet partis possibilitas est pars unius possibilitatis demonstratae; et nisi contingeret illam potentiam exire in actu, sequeretur quod aliqua potentia esset frustraBAverr., In Phys., III, comm. 69, f. 118F–G nec illa. Ista dicta Commentatoris possumus sic intelligi quod, quia partes numeri sunt discretae ab invicem et non fit aliquid vere unum ex illis, ideo non est ibi aliqua una potentia #U 160ra respectu alicuius infiniti, sed sunt ibi tot potentiae, quot possunt esse unitates in numero. Istae autem potentiae infinitae non sunt nisi respectus in materia vel quantitate. Nec oportet omnes tales respectus reduci ad actum, quia talesAconi.; talis U respectus non sunt principia alicuius rei naturalis; relatio enim est debilissimum entium. Et ideo non sequitur aliquid esse frustra in natura, licet illae infinitae potentiae, quae sunt respectivae, numquam sint possibiles reduci in actum. Sed si esset potentia ad magnitudinem infinitam, illa potentia esset aliquod principium potentiale natum recipere magnitudinem infinitam et esset frustra in natura, quod est inconveniens. Tamen non est inconveniens quod sint multi respectus in materia quae numquam reducentur ad actum.

20 Contra ista: probo quod sit aliqua magnitudo actu infinita ex definitione infiniti, quia infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid accipere extra. Aut ergo intelligitur haec definitio de tota quantitate infiniti aut de parte quantitatis. Si de tota quantitate infiniti, tunc haec esset falsa ‘tempus est infinitum’, quia si accipiatur tota quantitas temporis infiniti, non est aliquod tempus extra. Si definitio intelligatur de parte infiniti, tunc sequitur quod aliqua magnitudo sit infinita, quia accipiendo partem magnitudinis semper est aliquid extra de illa magnitudine.

21 Item per additionem infinitam potest fieri magnitudo infinita; sed concessum est quod magnitudini potest fieri additio in infinitum; ergo etc.

22 Item probo quod nihil sit infinitum nec posset esse, quia omne quod potest esse potest intelligi, sed infinitum non potest intelligi, quia per Philosophum primo huius infinitum est incognitumB, , I, 4, 187b7.

23 Item si in magnitudinibus esset processus in infinitum in parvitate et non in magnitudine, tunc aliqua magnitudo possit esse minor omni magnitudine finita, et per consequens aliqua magnitudo posset esse minor quacumque parte sua.

24 Ad primum istorum dicendum quod definitio infiniti nec debet intelligi de toto sic quod infinitum sit cuius totam quantitatem accipientibus semper sit accipiendum aliquid extra, nec quod partem accipientibus semper sit etc., sed definitio debet sic intelligi quod accipientibus aliquam quantitatem finitam quantamcumque ipsius infiniti, semper erit aliquid accipere extra illam quantitatem, quia acceptum erit finitum. Isto modo intelligitur definitio, si sit infinitum in magnitudine. Si sit infinitum in multitudine, tunc debet sic intelligi quod, quotcumque finita accipiantur, extra illa est aliquid accipere illius infiniti. Exemplum huius est de multitudine partium continui, quia quotcumque partes accipias, semper sunt plures extra.

25 Ad aliud dicendum quod, licet possit fieri additio magnitudini in infinitum, id est non tot possunt apponi quin plura, ex hoc non sequitur quod possit esse magnitudo infinita, quia magnitudo cui fit appositio non potest esse #U 160rb maior per appositionem quam erat quantitas illius cui fiebat appositio et illius a quo fit ablatio, si componeretur una magnitudo ex utroque; sed magnitudo resultans ex illis erit finita; ergo non erit ibi nisi magnitudo finita.

26 Ad aliud, quando accipitur a Philosopho quod infinitum est incognitum, dicendum quod Philosophus non dicit absolute quod infinitum est incognitum (tempus enim, licet sit infinitum, est tamen cognitum), sed ipse dicit quod infinitum, secundum quod est infinitum, ignotum estB, , III, 6, 207a25–26, quia si sit infinitum secundum multitudinem aut magnitudinem, ignotum est quantum ipsum est; si sit infinitum secundum qualitatem, ignotum est quale ipsum est. Sed ex hoc non sequitur quod, si aliquid sit infinitum secundum quantitatem, quod sit omnino ignotum, sed sequitur quod ignotum sit quantum ipsum est. Unde tempus notum est nobis cuius modi ens ipsum sit et in quo subiecto, sed ignotum est quantum totum tempus sit. Similiter partes infinitae in continuo non sunt omnino ignotae, sed ignotum est quot partes ibi sunt.

27 Ad ultimum dicendum quod haec universalis est concedenda ‘omni magnitudine finita est aliqua magnitudo minor’, quia quaelibet singularis huius est vera. Haec tamen est falsa ‘aliqua magnitudo est minor omni magnitudine’, quia tunc illa esset minor parte sua.