Walter Burley: Quaestiones.

Liber II

Quaestio 18

1 Quaeratur utrum definitio naturae sit bene assignata, cum dicitur quod natura est principium et causa motus et quietis eius in quo est primum per se et non secundum accidens.

2 Quod non, probo, quia si sic, tunc gravia et levia haberent in se ipsis principium sui motus et per consequens grave moveret se ipsum primo, sed hoc videtur esse contra Philosophum octavo huius, ubi ostendit quod nihil movet se non animatumB, , VIII, 2, 252b22.

3 Item si natura esset principium motus, aut esset principium motus activum autAconi.; et U passivum. Non est principium activum, quia nihil agit in se ipsum, nec passivum, quia secundum Avicennam primo Physicae suae capitulo quinto natura est principium efficiens ex quo venit motusBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 54).

4 Item per Commentatorem secundo huius commento tertio definitio naturae non dicitur aequivoce neque univoce, sed secundum prius et posteriusBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49I; sed talis definitio non est vera definitio quae non dicitur univoce.

5 Item ista definitio convenit aliis quam naturae, quia ars saltandi est principium motus et quietis eius in quo est et tamen non est natura. Probatio assumpti: saltare est unus motus et ars saltandi est principium saltandi in eo in quo est primum per se et non secundum accidens.

6 Item per Philosophum natura sufficienter dividitur in materiam et formamB, , II, 1, 193a28–31; 2, 194a12–13; 8, 199a30–31; sed primum principium motus naturalis nec est materia nec forma, sed alia virtus motiva. Dicit enim Avicenna primo Physicae suae capitulo sexto quod in corporibus compositis natura est sicut aliquid formae et non est ipsa forma, sed est una virtus quae movet velut ipsa virtus sit pars formaeBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 6 (ed. Van Riet, 60). Et per consequens nec materia nec forma est huiusmodi principium motus, sed alia virtus formae.

7 Item in ista definitione est nugatio; ergo non valet. Probatio assumpti, quia cum dicitur ‘causa’, superfluit postea dicere ‘principium’, quia omnis causa est principium. Similiter ‘primo’ includit ’per se’; et ‘non per accidens’ includitur in li ‘per se’. Ergo posito ‘primo’ superfluit ponere ‘per se et non per accidens’.

8 Item si sic, ex quo terra et caelum habent naturam, sequitur quod terra posset moveri et caelum quiescere.

9 Item si natura esset principium motus, aut ergo materia aut forma. Sed materia non est principium motus naturalis, quia nec est principium motus sursum nec motus deorsum. Materia enim est indifferens ad omnem motum. Nec forma est primum principium motus, quia mixtum descendit primo per naturam elementi dominantis in ipso et non descendit primo per formam mixti, quia mixtum componitur ex pluribus elementis quorum quaedam sunt gravia et quaedam levia, et per consequens forma mixti non est primum principium motus deorsum, sed forma vel virtus elementi dominantis, quia secundum quod probat Commentator primo De caeloBAverr., In De cael., I, comm. 7, f. 6H; ed. Carmody-Arnzen, 17, si aliquod mixtum esset aequaliter compositum ex quattuor elementis, illud nec moveretur sursum nec deorsum; ergo principium motus deorsum ipsius mixti est elementum dominans et non forma mixti.

10 Item idem non est causa contrariorum. Si ergo natura sit principium motus, illa eadem non erit principium quietis. #U 138rb

11 Item quae per se insunt, de necessitate insunt. Si ergo natura esset per se principium motus, habens naturam de necessitate et semper moveretur.

12 Item caelum movetur naturaliter et non habet in se principium sui motus, quia caelum movetur a motore separato ab omni magnitudine.

13 Item substantia non debet definiri per aliquod accidens, quia per Philosophum primo huiusB, , I, 3, 186b18–31 pars definitionis nec est accidens separabile nec est inseparabile; sed motus est accidens et natura est substantia; ergo motus non cadit in definitione naturae.

14 Ad oppositum est PhilosophusB, , II, 1, 192b20–23.

15 Ad quaestionem dico quod haec definitio est bene data de natura illo modo quo Philosophus utitur hoc nomine ‘natura’, quia quinto Metaphysicae capitulo de natura ponuntur septem modi quibus dicitur naturaBArist., Metaph., V, 4, 1014b16–1015a19; , sed ut dicit ibi Commentator, metaphysicus utitur hoc nomine ‘natura’ universaliusAconi.; utilius U quam naturalisBAverr., In Metaph., V, comm. 5, f. 108H–I hinc, quod Philosophus non definit naturam nisi sub uno illorum modorum. Similiter Avicenna primo PhysicaeBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 6 (ed. Van Riet, 62) suae capitulo sexto ponit tres modos quibus dicitur natura, quorum unus modus est secundum quem hic definitur, secundum quod natura dicitur principium motus et quietis etc.

16 Particulae autem huius definitionis possunt sic declarari, secundum quod Avicenna exponit istam definitionem primo PhysicaeBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 53–55) suae capitulo quinto. Per hoc enim quod natura est principium et causa motus intelligitur quod natura sit principium motus; et non solum est principium motus, sed motus et quietis, ita scilicet quod sit principium motus, si fuerit, scilicet motus, et quietis, si fuerit, scilicet quies. Nec oportet propter hoc quod semper sit principium utriusque, scilicet et motus et quietis, in quolibet naturali, sed est principium motus ubi est motus naturalis, et quietis ubi est quies naturalis.

17 Et per hanc particulam, quando dicitur quod est ‘primum’, intelligimus quod est propinquum. Natura enim est principium propinquum motus, ita scilicet quod inter ipsam et mobile non sit medium, quia anima movet illud in quo est motu vegetationis et alterationis, sed non primo, immo cum aptitudine qualitatum a naturis. Isto modo similiter Commentator exponit hanc particulam ‘primum’ dicens quod non omne quod est per se est primum, quoniam navis movetur ex principio in ipsa, sed non primo, sed mediante homineBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49F; ex hoc patet quod Commentator intelligit ibi per ipsum movens proximum et immediatum.

18 Sed hanc particulam ‘eius in quo est’ addit Philosophus ad differentiam naturae ab artificiali et violento.

19 Illa autem particula, cum dicitur ‘per se’, hic potest referre in comparatione ad duo, scilicet ad mobile et ad naturam moventem. Primo modo intelligitur quod natura moveat mobile per se, id est mobile non impeditum motu contrario, sed derelictum propriae naturae. Secundo modo, si li ‘per se’ referatur ad naturam, intelligitur quod natura movet, quidquid movet, movet per se ipsum, non ab alio extrinseco.

20 Alia vero particula, cum dicitur ‘non per accidens’, potest #U 138va referri ad duo, scilicet ad naturam et ad ipsum mobile. Primo modo, scilicet in comparatione naturae, intelligitur quod natura sit principium motus non per accidens, sicut motus exsistentis in navi ex motu navis. Secundo modo, in comparatione ad mobile, intelligitur quod natura non est principium ad modum quo naturaAconi.; non U movet statuam nisi accidentaliter, nec medicus sanat medicum nisi accidentaliter. Isto modo exponit Avicenna particulas huius definitionis.

21 Commentator autem dicit quod ideo addit ‘non per accidens’, quia accidit in quibusdam artificialibus quod principium sit in ipso facto, ut ars medicinae in illo qui sanatur, et hoc est per accidens nec est hoc per accidens necessarium, quoniam non omnis homo est aptus ut sit medicus ita quod agat in seBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49G. Ideo dicit Philosophus quod natura non est principium per accidens eius in quo est. Et haec est positio satis consonans Avicennae.

22 Possumus ergo recolligere ex his talem definitionem naturae: natura est principium efficiens motus, si fuerit, et quietis, si fuerit, propinquum eius in quo est, in comparatione ad mobile derelictum propriae naturae ita quod movet per se ipsum, non egens extrinseco motore, ita quod nec est per accidens principium motus nec respectu per accidens mobilis.

23 Ad primam rationem concedatur quod grave movet se ipsum. Hoc concedit Commentator secundo huius commento quinto, et similiter tertio commento. Dicit enim commento tertio contra Avicennam: et non dubitamusAconi.; dicit U quod ista corpora moventur ex se, non ex motore extrinsecoBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49C; et idemAconi.; ideo U dicit ipse commento quintoBAverr., In Phys., II, comm. 6, f. 50G. Similiter quarto huius capitulo de vacuo, ubi recitat opinionem Avempace, dicit quod corpora gravia et levia moventur ex se et non dividuntur in motorem et rem motam in actu et ideo necessario indigent medioBAverr., In Phys., IV, comm. 71, f. 161K. Et non solum dicit istud, sed dicit commento tertio praeallegato quod istud est verum per se notum, scilicet quod gravia et levia moventur ex se. Per hoc enim respondet ad rationem Avicennae per quam probat quod naturam esse non est per se notum. Avicenna sic arguit: Aristoteles dicit octavo huius quod non est notum in corporibus simplicibus quod omne motum habet motorem; si tamen naturam esse esset per se notum, ex quo natura est principium motus in eis, non esset ita dubium de motore simplicium. Commentator respondet ad istud quod hoc non est sicut Avicenna aestimavit, quoniam non dubitamus quod ista moventur ex se, non ex motore extrinseco, sed Aristoteles perscrutatus est in octavo utrum motor in eis sit alius a motoBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49C–D. Ex hoc patet quod Commentator supponit hoc esse unum per se notum, scilicet gravia et levia moveri ex se, sicut naturam esse est unum per se notum.

24 Ad aliud dicendum quod non est inconveniens aliquid agere in se ipsum, quando illud est sensibile in sua #U 138vb essentia, ita quod sit ibi unum ratione cuius efficit et aliud ratione cuius agit. Talem enim exceptionem facit Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo quarto dicens quod una res non potest esse agens et reagens eandem rem sine partitione suae essentiaeBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 4 (ed. Van Riet, 324). Unde omne habens naturam habet participationem in sua essentia. Ideo non est inconveniens quod natura sit principium activum motus et similiter passivum. Sed alia natura est quae est principium passivum et quae activum. Natura enim dividitur in materiam et formam. Tamen principium efficiens motus dicitur principaliter esse natura, et ideo Avicenna exponit totam definitionem naturae de principio efficiente.

25 Ad aliud concedatur quod definitio naturae non dicatur pure univoce, quia per prius dicitur de forma et per posterius de materia. Nec sequitur ex hoc plus nisi quod haec non sit ita vera definitio sicut definitio perfecte univoci. Talem aequivocationem ponit Commentator primo huius in hoc nomine ‘ens’ et in hoc nomine ‘principium’. Et secundo huius ponit consimilem aequivocationem in hoc nomine ‘natura’ et in hoc nomine ‘causa’. Et tertio huius ponit talem aequivocationem in hoc nomine ‘motus’ et in ‘infinito’. Nec est ista aequivocatio ex parte vocis in comparatione ad significatum, sed est rei significatae respectu contentorum quibus competit secundum prius et posterius, quia secundum quod dicit Avicenna primo Physicae suae capitulo tertio, ubi dicit quod male facit qui contentus est dicere principium esse aequivocum ad tria, quia fuit labor philosophorum ad imponendum duobus principiis tria nomina, quia satis poterimus convenire inter nos ut reciperemus in animabus nostris tria nomina. Sed ipse reddit aliam causam, quia non praedicatur de contentis sub se univoce pure, quia sub unoquoque cadunt diversi modi diversae praedicationis quae diversificantur intellectu principalitatis secundum prioritatem et posterioritatem. Unde debet dici quod significatio eorum sit significatio ambigua, sicut significatio entis et uniusBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 3 (ed. Van Riet, 41). Haec ille. Sic dico in proposito de hoc nomine ‘natura’ quod non dicitur perfecte univoce, sed quodam modo aequivoceAconi.; aequivocum U, quia res quam significat competit contentis per prius et posterius, et sic non est ista aequivocatio ad videndum laborem imponendo nomina, sed est necessaria a parte rei.

26 Ad quartum dicendum quod ars saltandi excluditur ab ista definitione, quia ars saltandi non est propinquum principium motus. Aliquis enimAconi.; tamen U truncatus pedibus posset habere artem saltandi et tamen ipse non haberet principium propinquum illius motus.

27 Ad quintum dicendum quod illa virtus quamAconi.; qua U Avicenna appellat naturam, in compositis est una forma vel virtus formae elementaris. Unde secundum illam opinionem quae dicit quod forma elementi manet in mixto, tunc illa forma elementaris quae dominatur in mixto dicetur esse natura in illo mixto, quia est principium #U 139ra motus eius, et de tali virtute in mixto quae est principium motus principaliter dicitur natura. Tamen natura dicitur de completa forma mixti. Unde Avicenna dicit ibidem quod natura potest vocariAconi.; vocare U forma perfecta mixtorum et tunc natura dicetur communiter de illa virtute motiva in mixto et perfecta forma mixtiBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 6 (ed. Van Riet, 64).

28 Ad sextum dico quod non est nugatioAconi.; nu9 U in ista definitione, quia, secundum quod dicit ibi Commentator BAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49I; , in illa definitione primo ponuntur communia, deinde magis propria. Principium enim est communius quam causa. Et ideo, quando ponitur principium primo et deinde causa apponitur, potest esse constructio appositiva ita quod minus commune specificet magis commune, sicut cum dicitur ‘animal quod est homo’. Et quando accipitur ulterius quod ‘primum’ includit ‘per se’, dicendum quod illo modo quo hic accipitur ‘primum’ non includit ‘per se’, quia ‘primum’ hic acceptum idem est quod ‘propinquum’. Et quando accipitur quod ‘per se’ includit ‘non per accidens’, dicendum uno modo quod non est verum de ‘per se’ secundum quod hic accipitur, quia ‘per se’ hic accipitur, ut apparet per AvicennamBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 55), secundoAconi.; tertio U modo dicendi per se, prout idem est quod voluntarium. Ideo enim dicitur quod natura est per se principium motus, quia natura per se [....] sine alio extrinseco est sufficiens principium motus. Vel alio modo potest dici quod li ‘per se’ et li ‘non per accidens’ restringuntur ad diversa, quia li ‘per se’ restringitur ad principium motus et li ‘non per accidens’ ad mobile vel ad motum.

29 Ad aliud conceditur quod terra habeat in se principium motus. Unde tota terra est nata moveri ad locum suum, si esset extra ipsum. Vel aliter responsum est per praedicta in positione, quia natura non est principium in quolibet naturali utriusque, tam motus quam quietis, sed est principium motus in habentibus motum et quietis in habentibus quietem.

30 Ad aliud dicendum quod materia est principium passivum motus, sed forma est principium activum. Et quando probatur quod elementum dominans est principium motus mixti, conceditur quod forma elementaris quae manet in mixto vel virtus eius sit principium motus eius. Et hoc intendit Avicenna, quando dicit quod composita non sunt id quod sunt ex sola virtute quae movet ea, et ideo natura in eis non est forma ipsorum, sed aliquid formaeBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 6 (ed. Van Riet, 60).

31 Ad aliud quod quies in termino ad quem non contrariatur motui, sed quies in termino a quo; natura vero est principium quietis in termino ad quem et non in termino a quo; ideo non oportet quod sit causa contrariorum.

32 Ad aliud, quando accipitur quodAconi.; quae U ea quae insunt per se, de necessitate insunt, hoc est verum de primis duobus modis dicendi per se, sed hoc non oportet de illo quod est per se, quia solitarium. Vel potest concedi quod natura de necessitate sit principium motus. Nec sequitur ex hoc quod omne habens naturam semper moveatur, quia aliquid potest habere principium motus, etsi non #U 139rb moveatur.

33 Ad aliud dicendum secundum Avicennam nono Metaphysicae suae capitulo secundo quod caelum nec est res naturalis nec motus eius est naturalis, quia secundum ipsum omnis motus proveniens a natura est per dispositionem non naturalem, et ideo motus circularis non est a natura; si enim esset a natura, tunc esset a dispositione non naturali ad dispositionem naturalem ad quam, cum pervenisset, quiesceretBAvic., Metaph., tract. 9, cap. 2 (ed. Van Riet, 448). Illud tamen quod movet caelum non est extraneum ab eo, sed est eius natura. Si autem invocaveris hanc intentionem naturaeAconi.; naturam U, poteris dicere quod caelum movetur a natura. Sic ergo vult Avicenna quod motus caeli non est naturalis. Possumus tamen dicere, si velimus, quod est motus per naturam.

34 Ad ultimum dicendum quod substantia debet definiri per accidentia definitione naturali, quia per Philosophum sexto Metaphysicae naturalis non definit sine motu. Naturalis ergo definit substantiam et per actus et operationes suas et sic definit substantiam per accidentia. Et quando accipitur a Philosopho quod pars definitionis substantiae non est accidens, ipse intendit hoc de definitione substantiae quae solam essentiam indicat et non datur per additamentum; sed quaelibet definitio naturalis datur per additamentum.

35 Contra illud quod dicitur: probo quod motus caeli est naturalis, quia omnis motus est naturalis aut violentus; motus caeli non est violentus; ergo est naturalis.

36 Item motus qui accipitur in definitione naturae aut est motus in communi aut motus aliquis particularis. Non est unus motus particularis, quia tunc omnes alii motus essent motus non naturales. Si sit motus in communi, tunc id quod generatur haberet in se ipso principium suae generationis et per consequens idem posset generare se ipsum.

37 Item probatio quod aliquod mobile habeat in se ipso principium sui motus propinqui et per se et tamen motus eius non est naturalis, quia animal habet in se ipso per se ipsum motus sui et tamen motus eius non est naturalis.

38 Ad primum istorum potest dici quod haec divisio non est sufficiens: motus aut est naturalis aut violentus. Dicit enim Commentator secundo De caelo commento primo quod motus in caelo non provenit a natura nec caelum est naturale, quia tunc contingeret quod esset compositum ex materia et formaBAverr., In De cael., II, comm. 3, f. 97A. Vel aliter potest dici, ut dicit Commentator primo De caelo commento quinto. Dicit enim quod hoc nomen ‘natura’ dicitur de corpore caelesti et de aliis corporibus simplicibus aequivoceBAverr., In De cael., I, comm. 5, f. 5F; ed. Carmody-Arnzen, 13. Et secundum hoc potest dici quod natura hic definitur uno illorum sensuum et tunc non oportet quod definitio hic data de natura conveniat corpori caelesti. Quod divisio motus in naturalem et violentum non sit sufficiens patet per Commentatorem tertio De caelo commento nono, ubi dicit quod motus elementorum a caelo nec est violentus nec naturalis. Isto modo potest sustineri quod omne quod movetur actu habet in se principium activum motus. Quia caelum non habet, ideo eius motus non est naturalis, et hoc appellando caelum solum corpus caeleste. Si tamen appelletur caelum unum animal caeleste comprehendens corpus caeleste et intelligentiam moventem, sic habet in se ipso principium motus, sed altera pars nec movetur #U 139va per se nec per accidens, scilicetAconi.; sicut U intelligentia.

39 Sed ad aliud dicendum quod motus in definitione naturae accipitur in communi, secundum quod dicit Avicenna ubi prius. Dicit enim quod in definitione illa non significatur quod natura sit principium motus localis tantum, sed significatur quod, quidquid fuerit principiumAconi.; essentialiter U cuiuscumque motus, hoc est natura, sicut principium motus qui est in quantitate et qui est in qualitateBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 57). Hoc idem dicit ipse sexto Metaphysicae suae capitulo secundo. Dicit enim quod motus, prout cadit in definitione naturae, se extendit ad motus quattuorBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 306). Et quando arguitur ulterius quod tunc id quod generatur haberet in se principium suae generationis, dicendum exponendo definitionem naturae de principio efficiente motus, secundum quod videtur Avicenna exponere, quod natura est principium efficiens generationis in eo cuius estsecundum speciem; tamenAconi.; tamen secundum speciem U non oportet quod sit principium efficiens in eodem secundum numerum. Sic intelligit Philosophus duodecimo Metaphysicae. Ibi enim dicit quod natura est principium in se ipsoBArist., Metaph., XII, 3, 1070a7–8, et exemplificat: ‘homo enim hominem generat’BArist., Metaph., XII, 3, 1070a8. Secundum istud exemplum videtur quod natura sit principium generationis in eodem secundum speciem, non in eodem secundum numerum. Et in hoc diversimode natura est principium generationis et aliorum motuum in eo cuius est, quia est principium aliorum motuum in eodem secundum numerum in quo est, sed est principium generationis solum in eodem secundum speciem in quo est.

40 Ad ultimum dicendum secundum Avicennam primo Physicae suae capitulo secundo quod motus membrorum localiter non est simpliciter naturalis. Unde potest dici quod est motus mixtus. Et quando accipitur quod mobile habet principium huius motus in se ipso, potest dici quod hoc est verum, sed huius motus sunt multa principia. Natura enim est quodam modo principium huius motus; similiter anima, mediantibus instrumentis, et appetitus. Unde quia alia sunt principia huius motus quam natura, non dicitur iste motus esse simpliciter naturalis. Natura enim est per se principium motus, id est principium sine alio extrinseco. Similiter natura est proximum principium, sed anima non est proximum movens, sed mediantibus qualitatibus et instrumentis.

Quaestio 19

1 Quaeratur utrum natura convenienter dividatur in naturam universalem et particularem.

2 Quod non, probo, quia natura universalis aut est una genere, specie vel numero. Non solum est una genere vel specie, quia natura sic una non est nisi natura praedicabilis de multis; sed natura in communi non dividitur in naturam in communi, quia sic idem divideretur in se ipsum; ergo natura universalis est una natura numero. Sed quod hoc sit falsum probo, quia natura universalis est in omni habente naturam; si ergo natura universalis esset una numero, tunc aliquid unum numero esset in omnibus naturalibus et sic aliquid unum numero esset ubique.

3 Dicitur hic secundum Avicennam primo Physicae suae capitulo septimo quod natura universalis uno modo dicitur esse natura speciei vel generis, sed aliter dicitur esse natura universalis quae dat unicuique materiae, quidquid formae praeparatum est eiBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 66, 69), et per quam servatur ordo universi. Natura universalis primo modo dicta est #U 139vb una genere vel specie, sed natura universalis secundo modo dicta est una numero in toto universo, sicut ordo universi est unus numero.

4 Contra istud: illa natura universalis quae est una numero in universo aut est substantia aut accidens. Non substantia, quia nulla una substantia numero est in qualibet parte universi. Nec est accidens, quia nullum accidens est [.......] universi totius, nec est de genere quantitatis nec qualitatis, ut patet discurrendo per omnia praedicamenta. Similiter nullum accidens dat formas substantiales materiae; sed per Avicennam natura universalis dat formam materiae.

5 Item illa natura universalis aut est divisibilis aut indivisibilis. Non est indivisibilis, quia tunc ipsa non esset natura alicuius rei corporalis, quia nulla natura corporis est indivisibilis. Nec est divisibilis, quia tunc partes eius essent ad invicem continuatae vel contiguae et per consequens aliquod unum continuum esset diffusum per omnes partes universi.

6 Item si illa natura universalis sit natura, aut est materia aut forma. Haec enim videtur esse sufficiens divisio per PhilosophumB, , II, 1, 193a28–31; 2, 194a12–13; 8, 199a30–31. Sed ipsa non est materia; materia enim non est regitiva universi, sed magis regitur. Nec est forma, quia aliqua est substantia composita ex materia et una forma tantum, sicut elementum; sed natura universalis non est forma illius elementi; ergo oportet quod ibi sit alia forma, scilicet illa forma quae dicitur esse natura universalis et forma quae dicitur esse natura illius elementi.

7 Item talis natura universalis si sit natura, ergo est principium motus. Aut ergo est principium motus universalis aut particularis. Non motus universalis quantum ad quodlibet suppositum suum habet aliquod principium particulare. Similiter nullum unum numero est primum principium cuiuslibet motus naturalis; illud autem quod debet dici natura oportet quod sit primum principium motus. Nec est principium alicuius motus particularis, quia principium motus particularis est natura particularis.

8 Item talis natura universalis si esset una numero in toto universo, sequeretur quod aliquod unum numero caderet in definitione cuiuslibet rei naturalis. Probatio consequentiae, quia natura cuiuslibet debet poni in sua completa definitione. Similiter sequeretur quod aliquid unum numero esset de essentia cuiuslibet rei naturalis.

9 Item illa universalis natura aut esset corruptibilis aut incorruptibilis. Non est corruptibilis, quia tunc totum universum posset corrumpi, nec incorruptiblisAconi.; incorruptibile U, quia nulla natura quae est in re corruptibili est incorruptibilis praeter materiam.

10 Si dicatur quod illa natura est incorruptibilis, quia non est pars rei corruptibilis sicut materia, sed est aliquid separatum a corruptibilibus, contra: natura est principium intrinsecum eius in quo est; si ergo illa natura universalis debeat dici natura, oportet quod sit intrinseca rei naturali.

11 Ad oppositum est Avicenna primoAconi.; prima U Physicae BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 66) suae capitulo septimo.

12 Ad quaestionem dicendum quod universale dicitur dupliciter, sicut commune. Avicenna enim ponit talem distinctionem huius quod dico ‘commune’ primo Physicae suae capitulo secundo dicens quod efficiens commune intelligitur duobus modis: uno modo sicut est efficiens qui facit primum opus ex quo cetera opera habent ordinem; alio modo dicitur efficiens commune illud quod praedicatur de efficientibus #U 140ra pluribus particularibusBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 2 (ed. Van Riet, 22–23). Consimilis distinctio etiam ponitur communiter de universali, quia causa dicitur esse universalis in causalitate et in praedicatione. Sic dico a parte ista quod dupliciter dicitur esse natura universalis. Uno modo dicitur esse natura communis quae praedicatur de multis, sicut natura generis vel speciei, sed istudAconi.; istum U membrum non est nunc ad propositum nostrum. Aliter dicitur esse natura universalis quae dicitur esse universalis in principiando, sicut causa dicitur esse universalis in causando. Sic natura ex quo est primum principium motus dicitur esse universalis in principiando. Isto modo natura corporis caelestis est natura universalis, quia facit principium primi motus et primi operis ex quo cetera opera habent originem. Sic dicit Avicenna quod aliquid est efficiens commune.

13 Intelligendo ergo quaestionem de secundo membro dico quod natura convenienter dividitur in naturam universalem et in naturam particularem, id est in naturam quae est universalis in principiando motum et in naturam quae est particulare principium motus. Cuius probatio est, quia ex quo omnis natura est principium motus, oportet quod omnis natura sit universale principium vel particulare, quia universale et particulare dividunt sufficienter totum ens. Ergo natura convenienter dividitur in naturam universalem et particularem.

14 Sed ut sciatur quid appelletur ab auctoribus natura universalis, sciendum quod Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo quinto sic describit naturam universalem: ‘natura universalis est virtus infusa in substantias caelorum, quasi una res gubernans universalitatem generationum’BAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 335). Et dicit quod natura particularis est propria virtus regiminis unius individuiBAvic., Metaph., trct. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 335). Et primo Physicae suae capitulo septimo dicit quod natura universalis est quae dat unicuique materiae quidquid formae praeparatum est ei sine superfluitateBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 69). Et eodem capitulo dicit quod natura universalis est natura alicuius primi corporis ex caelestibus corporibus quibus mediantibus servatur ordoBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 68). Haec ille. Istam autem naturam appellatur virtus regitiva universi.

15 Sed dubium est de ista virtute regitiva universi, an sit aliqua natura diffusa per omnes partes universi. Aliqui enim posuerunt unam animam totius mundi quae esset infusa in omnibus corporibus mundi, sed Avicenna primo Physicae BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 67–68) suae capitulo septimo probat quod nulla una virtus sit diffusa in omnibus singularibus eiusdem generis vel speciei. Unde recitat ibi talem opinionem quod natura generis et similiter natura speciei est una virtus diffusa in omnibus singularibus eiusdem speciei ita quod sit una virtus habens unum esse et unam originem a primo principio, sed diversificatur secundum quod recipitur in diversis singularibus, sicut radius habet unum ortum et unum esse a sole, sed diversificatur secundum quod recipitur in diversis partibus medii. Eodem modo dixerunt ipsi de natura generis et speciei. Sed Avicenna istam opinionem ibi improbat et dicit quod nihil horum audiri debet, quia in diversis recipientibus non habent esse nisi diversae vires, et numquam fiunt unumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 67). Unde ipse vult dicere quod nulla una virtus sit diffusa in omnibus mundi partibus. Licet enim illi virtutes habeant originem ab uno principio, propter hoc quod illud principium non aufert #U 140rb diversitatem earum, ideo diversa est virtus in diverso corpore. Unde isto modo negat ipse esse aliquam naturam universalem, quae scilicet sit una natura infusa in omnibus corporibus. Ideo relinquit quod natura universalis non est nisi duobus modis: ‘aut natura communis, quae est una secundum quod intellecta est apud prima principia a quibus descendit dispositio omnium’BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 68), et per hoc intelligo naturam communem quae praedicatur de multis, ‘aut quod natura universalis sit natura alicuius corporum caelestium mediantibus quibus servaturAconi.; generatur U ordo universi’BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 68). Istam postea appellat legem universalem. De natura sic dicta possunt intelligi tales auctoritates: natura universalis agit otiose nec semper operatur quod melius. Haec autem est distinctio inter istam naturam universalem et naturam particularem, quod ista natura universalis, scilicet virtus in corpore caelesti, ut dicit Avicenna, gubernat omnem generationem, et ideo dicitur esse universalis in principiando. Licet enim primo causet unum motum, scilicet motum localem, tamen dicitur esse natura universalis ad modum quo Avicenna appellat efficiens commune qui facit primum opus ex quo cetera opera habent originem. Huiusmodi est natura caeli, quae est principium operis, scilicet primi motus, ex quo cetera opera habent originem. Natura vero particularis est forma particularis unius individui.

16 Per hoc patet ad omnes rationes simul, quia omnes probant quod non sit aliqua una virtus numero diffusa per omnes partes universi, quia illa neque esset substantia neque accidens. Creditur quod illa sit aliqua una virtus exsistens in omni parte universi, quia in omni parte universi habet suam alterationem. Quia enim in cantaplora prohibetur aqua, ne descendat, et hoc per naturam universalem, ideo creditur quod illa natura sit infusa in ipsa aqua. Sed non est ita, immo illa natura est aliquaAconi.; alia U virtus corporis supracaelestis. Hoc tamen est sciendum quod, si prima causa appelletur natura, quod ipsa dicetur natura universalis, quia est universalissima in causando et operando.

Quaestio 20

1 Quaeratur utrum naturam esse sit per se notum.

2 Quod non, probo, quia non est per se notum illud esse quod habet causas per quas potest demonstrariAconi.; demonstrare U ipsum esse; natura est huiusmodi; ergo etc. Probatio assumpti, quia respectu totius naturae est causa una efficiens et una causa finalis universalis quae est prima causa omnium (Philosophus enim ostendit duodecimo Metaphysicae quod sit una causa efficiens omniumBArist., Metaph., XII, 6, 1071b3–1072a18); ergo naturam esse potest demonstrari ab illa causa efficiente. Istud confirmatur, quia hae sunt consequentiae demonstrativae: prima causa est efficiens et finis; ergo est alicuius efficiens et finis; et non alterius quam rei naturalis; ergo est efficiens alicuius rei naturalis; ex quo sequitur quod natura est. Sic patet quod naturam esse potest demonstrari per causam efficientem naturae.

3 Item si naturam esse sit per se notum, aut ergo sensui aut intellectui. Non sensui, quia natura dividitur sufficienter in materiam et formam; materia autem non est sensibilis, quia vix est intelligibilis. #U 140va Nec forma est sensibilis; dicit enim Commentator duodecimo Metaphysicae commento quinto quod forma non comprehenditur secundum suam essentiam, sed secundum suam actionem. Ergo nec materia nec forma est nota sensui. Similiter quod naturam esse non sit per se notum intellectui, probo, quia nec materia nec forma est per se obiectum intellectus, sed quiditas substantiae compositae; ergo neutrum illorum est per se notum intellectui.

4 Similiter facio rationem AvicennaeBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 5 (ed. Van Riet, 52); : si naturam esse esset per se notum, per se notum esset quod naturalia haberent in se ipsis principium sui motus (haec enim est definitio naturae: natura est primum principium motus eius in quo etc.); sed non est per se notum quod naturalia habeant in se ipsis motorem, quia Philosophus octavo huiusB, , VIII, 4, 254b33–256a3 facit magnam dubitationem an gravia et levia moveantur a se ipsis.

5 Item materiam esse non est per se notum, quia vix potuit aliquis philosophus devenire ad cognitionem eius. Nec formam esse est per se notum *** quod forma sit natura. Philosophus enim secundo huiusB, , II, 1, 193a30–b12 probat quod forma sit natura.

6 Item secundum Commentatorem quarto De caelo [....] habet defendere subiecta scientiarum particularium; et per ipsum secundo huius natura est subiectum huius scientiae; ergo naturalis habet defendere naturam esse. Et per consequens naturam esse non est per se notum.

7 Ad oppositum: Philosophus dicit quod ridiculum est temptare naturam esseB, , II, 1, 193a3.

8 Similiter CommentatorBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49B–C increpat ibi Avicennam, quia ipse dixit quod primus philosophus debet contradicere ei qui negat illud principium esse.

9 Similiter Philosophus dicit quod demonstrare naturam esse est demonstrare manifestum per immanifestum, et hoc est non potentis iudicare inter manifestum et immanifestumB, , II, 1, 193a4–6.

10 Ad quaestionem dico quod naturam esse est uno modo per se notum, alio modo non, quia secundum quod dicit Lincolniensis primo Posteriorum, ‘per se’ excludit causam comparticipemBRob. Gross., Comm. in Anal. post., I, cap. 4 (ed. Rossi, 111). Si ergo per li ‘per se’ ex excludatur quodlibet genus causae, sic naturam esse non est per se notum, quia potest fieri notum per causam finalem et efficientem. Si autem excludat tantum causas extrinsecas, sic natura est per se nota, quia non est nota per aliam causam intrinsecam quam per se ipsam. Natura enim dividitur in materiam et formam et non sunt plures causae intrinsecae in re respectu esse. Et sic intelligit Philosophus quod naturam esse non potest demonstrari, quia natura de se habet omnes causas intrinsecas respectu esse.

11 Contra istud: per istam responsionem non posset demonstrari hominem esse risibilem, quia homo habet in se causas intrinsecas respectu risibilitatis.

12 Item per istam responsionem metaphysicus posset demonstrare naturam esse, quod est contra CommentatoremBAverr., In Phys., II, comm. 3, f. 49B. Consequentia patet, quia metaphysicusAconi.; medicus U demonstrat per causas altissimas, scilicet per primum efficientem et primum finem.

13 Item ista responsio non impedit quin naturam esse posset demonstrari per demonstrationem quia est, ad modum quo naturalis potest demonstrare primum motorem esse.

14 Ideo aliter dicendum quod naturam esse est per se notum et nec potest demonstrari a naturali nec a metaphysico. Tamen nec materiam esse est per se notum nec formam esse est per se notum. Pro quo sciendum quod hoc nomen ‘natura’ non imponitur substantiae praecise, sed imponitur principio #U 140vb motus quod concernit substantiam ad modum quo dicit Avicenna sexto Naturalium parte prima capitulo primo quod hoc nomen ‘anima’ non est inditum eo quod ex sua natura, sed ex hoc quod est regens corporaBAvic., Liber de an., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 26–27). Sic dico quod hoc nomen ‘natura’ non est inditum ei ex sua substantia, sed secundum quod est principium motus.

15 Item est sciendum quod possibile est scire aliquid esse huiusmodi principium motus et tamen ignorare an talis substantia sit. Hoc dicit Avicenna ibidem De anima dicens quod, quamvis sciamus animam esse perfectionem et formam, nondum declaratum est nobis utrum anima sit substantia vel nonBAvic., Liber de an., tract. 1, cap. 1 (ed. Van Riet, 26). Sic a parte ista, etsi notum sit nobis principium motusAconi.; motum U esse, cum hoc stat quod ignoramus talem substantiam esse cuiusmodi est materia. Sic dico quod naturam esse est per se notum, sed talem substantiam esse non est per se notum.

16 Quod sit per se notum naturam esse in scientia naturali probo auctoritate Commentatoris duodecimo Metaphysicae commento octavo dicentis quod sermo in probando primam materiam esse naturalis est, e contrarioAconi.; e contrario est U AvicennaeBAverr., In Metaph., XII, comm. 8, f. 296D. Ex hoc patet quod naturalis potest demonstrare primam materiam esse. Similiter septimo Metaphysicae commento quinto dicit quod naturalis inducit ad sciendum primam materiam et formas naturales et primum motoremBAverr., In Phys., II, comm. 5, f. 156C. Illud idem probo per rationem, quia sicut philosophus in scientia naturali potest probare ex motu primam causam esse demonstrationeAconi.; demonstrative U quia est, ita per transmutationem potest probare primam materiam esse demonstratione quia est, quia secundum Philosophum octavo Metaphysicae transmutatio fecit scire materiamBAverr., In Metaph., VIII, comm. 12, f. 220G.

17 Probatio alterius membri, scilicet quod nec naturalis nec metaphysicus possit probare primum motum esse, quia naturalis non possit hoc probare nisi demonstratione quia est, procedendo ab effectu ad causam, et per consequens oporteret naturalem hoc probare ex motu; sed si probaretur ex motu principium motus esse, fit petitio principii. Quod metaphysicus non possit hoc demonstrare probo, quia metaphysicus in considerando abstrahit a materia et motu, et per consequens non pertinet ad ipsum probare principium motus esse secundum quod tale.

18 Pro rationibus sciendum quod aliter consideratur materia a naturali et metaphysico, quia a naturali consideratur secundum quod est subiectum transmutationis, a metaphysico secundum quod est substantia in potentia. Et eodem modo est diversa consideratio eorum de forma. Istam diversam considerationem ponit Commentator septimo Metaphysicae commento quinto et similiter septimo Metaphysicae commento nono et octavo Metaphysicae commento quartoBAverr., In Metaph., VII, comm. 5, f. 156B; VII, comm. 9, f. 159M–160A; VIII, comm. 4, f. 211B. Et sic uno modo est per se notum materiam esse, alio modo non, quia per se notum est huiusmodi principium transmutationis esse et est principium in scientia naturali, sed non est per se notum illam substantiam in potentia esse, sed probatur a naturali demonstrationeAconi.; demonstrative U quia est per transmutationem. Istae enim sunt diversae inhaerentiae ‘substantia in potentia ad formam est’ et ‘principium passivum transmutationis est’, et una inhaerentia est per se nota in scientia naturali et alia non. Unde quia hoc nomen ‘natura’ non est nomen impositum substantiae, sicut #U 141ra nec anima, sed significat idem quod hoc aggregatum ‘principium motus’ etc., ideo possibile est quod naturam esse sit per se notum et tamen quod talem substantiam esse non sit per se notum.

19 Ad primam rationem, quando accipitur quod est una causa efficiens respectu totius naturae, dicendum secundum philosophiam quod, licet Deus habeat rationem causae efficientis respectu omnium causatorum, tamen non habet rationem causae efficientis respectu primarum causarum quae non sunt causatae. Materia enim est una prima causa in suo genere et non est alia causa eius; sed sicut materia non est causa primi efficientis, ita nec primum efficiens est causa primae materiae, sed materia est prima in suo genere, sicut primum efficiens in suo genere. Quattuor enim sunt prima genera causarum. HuicAconi.; hoc U concordat Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo primo, ubi dicit quod forma est forma materiae et non est causa formalis materiaeBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 1 (ed. Van Riet, 294). Haec ille. Et sicut forma non est causa materiae, ita nec efficiens.

20 Et si dicas quod causae sunt sibi invicem causae, ergo possibile est quod primum efficiens sit causa primae materiae, hic dicendum quod causae sunt sibi invicem causae, sed diversimode, quia una est causa alterius in essendo, sicut efficiens est causa finis, sed e converso finis est causa efficientis in causalitate et non in esse. Et ex hoc non sequitur quod prima causa unius generis sit causa in essendo respectu primae causae alterius generis causae.

21 Contra illud: efficiens est causa formae in essendo et per consequens causa unius generis causatur a causa alterius generis.

22 Hic dicendum quod prima forma a nullo causatur, quia prima forma est Deus secundum intellectum Commentatoris et similiter primum efficiens et primus finis. Dicit enim duodecimo Metaphysicae commento sexto quod primum movens estAconi.; est movens U forma et finis respectu substantiae sensibilisBAverr., In Metaph., XII, comm. 6, f. 294L. Et ibidem commento quinto dicit quod forma primi moventis est aliquo modo omnes formaeBAverr., In Metaph., XII, comm. 24, f. 309F. Et sic impossibile est primum in aliquo genere causarum esse causatum, et ideo nullus potest demonstrare primas causas esse nisi naturalis, quia probat hoc demonstratione quia est.

23 Contra illud: quaelibet forma quae est natura, est causata, quia quaelibet talis incepit esse, et per consequens quaelibet talis potest demonstrari esse a sua causa.

24 Ad illud potest dici quod forma non est causata nisi per accidens, compositum vero est per se causatum; sed demonstratio a causa ad causatum non est in causis et causatis per accidens. Vel aliter quod forma in communi non est causata, et ideo non potest demonstrari formam esse, quia hic stat forma in sua communitate.

25 Ad aliud dicendum quod naturam esse est per se notum intellectui. Et quando accipitur quod materia et forma non sunt per se obiecta intellectus, potest dici quod sunt per se obiecta intellectui discurrenti, licet non sint prima obiecta intellectus.

26 Ad aliud quod Commentator concedit quod hoc sit per se notum, quod naturalia moventur a se et non a motore extrinseco.

27 Ad aliud dico quod philosophi non potuerunt devenire ad cognitionem substantiae materiae. Tamen omnes concesserunt quod sitAconi.; si U aliquod subiectum transmutationis. Quidam enim posuerunt aerem, quidam #U 141rb ignem, quidam corpus medium. Unde non est per se notum substantiam materiae esse, tamen est per se notum aliquod principium passivum transmutationis esse.

28 Ad auctoritatem Commentatoris tertio De caelo dicendum quod [.....] habet defendere subiectum scientiae naturalis arguendo ex omnibus, sed non erit ibi propria demonstratio, quia demonstrator non debet descendere a genere in genus.

29 Contra illud: probo quod naturalis non debet probare primam causam esse, quia Philosophus secundo huius dicit quod quaecumque movent non mota non sunt physicae considerationisB, , II, 7, 198a27–28; prima causa est huiusmodi.

30 Hic respondet CommentatorBAverr., In Phys., II, comm. 73, f. 73L. IbidemAconi.; iis U dicit quod duplex est consideratio, scilicet quiditatis et esse. Physicus autem non habet considerationem quiditatis de illis quae movent non mota; tamen de illis habet considerationem esse. Inquirit an sint, sed non inquirit quid sint.

Quaestio 20a

1 Quaeratur an naturalia fiant ab arte.

2 Quod sic, probo, quia figura incisionis est res naturalis; et tamen fit ab arte; ergo etc. Quod sit res naturalis patet per auctorem Sex principiorum, qui dicit quod in figura incisionis nihil additionis fit, sed fit quaedam separatio partiumB, Liber sex princ., I, 7 (ed. Minio-Paluello, 36). IndeAconi.; ideo U scribendo dicit: ‘dico autem figuram esse a natura, [.....] vero ab actu’B, Liber sex princ., I, 7 (ed. Minio-Paluello, 36). Ex hoc patet quod talis figura est a natura. Quod huiusmodi figura fit ab arte, hoc patet, quia imago hominis non potest fieri in lapide nisi ab arte, et talis figura vocatur imago incisionis. Fit enim per ablationem partium lapidis sine alia nova additione.

3 Item messes sunt res naturales et tamen fiunt ab arte. Messes enim fiunt ab agricultura, quae est una ars mechanica. Quod messes sint res naturales probo, quia alias sequeretur quod frumentum non esset res naturalis. Similiter haec erat opinio AlexandriAconi.; Anaxagorae U, ut recitat Commentator secundo huius commento septuagesimo septimoBAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77I, quod messes sunt ab arte, non a natura.

4 Praeterea sanitas est res naturalis, et tamen fit ab arte. Quod sit res naturalis patet, quia est in prima specie qualitatis. Quod fiat ab arte, hoc est manifestum, quia ars medicinae est causa sanitatis.

5 Si dicatur hic quod illa sanitas quae fit ab arte medicina non est una qualitas naturalis, sed est res artificialis, et non est in aliquo genere praedicamentali, contra: sanitas in uno homine et sanitas in alio sunt qualitates eiusdem speciei. Posito ergo quod una sanitas fiat ab arte et quod alia fiat ex complexione naturali, non minus utraque est eiusdem speciei; ergo illa sanitas quae fit ab arte est una qualitas naturalis sicut et alia quae fit a natura.

6 Ad principale: illud est naturale cuius omnes causae sunt naturales; sed aliquid fit ab arte cuius omnes causae sunt naturales; ergo aliquid quod fit ab arte est naturale. Probatio assumpti, scilicet quod aliquid est factum ab arte cuius omnes causae sunt naturales, quia mortuo aedificatore omnes causae quae tunc sunt causae domus sunt #U 141va causae naturales, quia aedificator non est causa domus; aedificator enim tunc non est.

7 Similiter hoc dicit Avicenna sexto Metaphysicae capitulo secundo. Dicit quod fabricator non est causa vera domus nec pater filii, sed est causa cuiusdam motus et causa adiutrix domusBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 300–301). Ex hoc accipio quod artifex sit causa cuiusdam motus solum et per consequens non est causa alicuius quod manet in domo facta. Ergo omnes causae domus factae sunt causae naturales. Ponderositas enim lignorum est causa naturalis quare ligna adhaerent parietibus; et per Avicennam ibi ponderositas lignorum est causa domus factae et non aedificator.

8 Praeterea arguo logice: statua est aes, ergo statua est res naturalis (arguitur enim ab inferiori ad superius); sed statua fit ab arte; ergo etc.

9 Praeterea illud quod fit ab arte, habet formam naturalem; ergo est res naturalis. Probatio antecedentis, quia forma artificialis aut est substantia aut accidens; sive sic sive sic, sequitur quod est res naturalis, quia omnis substantia est res naturalis, similiter omne accidens.

10 Praeterea in electuario fit mixtio specierum per artem, et tamen illud mixtum est res naturalis. Probatio assumpti, quia naturale est quod ex qualitatibus extremis mixtis ad invicem consurgat qualitas media. Eodem modo est de aliis mixtis per artem, quia appositis miscibilibus ad invicem, quamvis per artem, ex naturali actione miscibilium consurget una forma media.

11 Praeterea illud est naturale cuius quaelibet pars est naturalis; sed quaelibet pars domus est res naturalis; ergo et domus.

12 Ad oppositum est Commentator. Secundo huius commento quarto dicit quod quiditas artificii est in arte, sed quiditas rei naturalis non est in arteBAverr., In Phys., II, comm. 11, f. 52C.

13 Item Philosophus septimo Metaphysicae dicit quod quod quidAconi.; quidquid U rei artificialis est in animaBArist., Metaph., VII, 7, 1032a32–b1; sed quiditas rei naturalis non est in anima; ergo etc.

14 Ad quaestionem, quando quaeritur utrum aliqua naturalia fiant ab arte, dicendum quod aliquid fieri ab arte est dupliciter: vel sicut a causa principali, secundum quod domus fit ab arte, vel sicut a causa non principali, sed secundaria, quae dicitur solum causa iuvans vel praeparansAconi.; praeperans U. Primo modo impossibile est quod aliquid naturale fiat ab arte, quia illud quod fit ab arte sicut a causa principali non est nisi res artificialis, et per consequens nullum naturale fit sic ab arte. Secundo modo possibile est aliquid naturale fieri ab arte sicut a causa iuvante et praeparante. Isto modo fit messis ab arte agriculturae sicut a causa iuvante et praeparante; messis tamen est res naturalis, quia causa principalis perficiens messem est causa naturalis. Eodem modo est de vino; ars enim iuvat ad hoc quod fiat vinum, sed causae principales vini sunt naturales. Quod vinum sit naturalis res patet, quia vinum est substantia composita ex materia et forma naturali sufficienter et per consequens est res naturalis. Sic ergo possibile est quod aliquod naturale fiat ab arte ita quod ars sit iuvans et natura compleat. Dicit enim Commentator secundo huius commento septuagesimo septimo quod natura complet multa quae sunt #U 141vb per artem et ars multa quae sunt per naturamBAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77I. Haec ille. Sed quando natura complet, tunc dicetur res naturalis; tunc enim natura est causa principalis, sicut est in messe et vino. Sed quando ars complet, dicetur res artificialis, quia tunc ars est causa principalis.

15 Pro rationibus sciendum quod aliqua fiunt ab arte tantum, et illa sunt pure artificialia; aliqua fiunt a natura tantum, et illa sunt pure naturalia; tertio modo aliqua fiunt ab utroque, et ab arte et a natura. Sed si causa principalis et complens sit natura, dicetur res naturalis; si sit ars, dicetur artificialis. Quod aliqua fiunt simul a natura et ab arte patet per Commentatorem septimo Metaphysicae commento undetricesimoBAverr., In Metaph., VII, comm. 29, f. 179B–C, ubi reddit causam quare quaedam generantur a natura et artificio insimul, quaedam vero non generantur nisi ab artificio tantum. Et causa est, quoniam in materia quorundam quae generantur ab arte est pars potentiae naturalis et in quibusdam non est pars potentiae naturalis. Et dicit quod illa in quibus est huiusmodi principium naturale, quo ars utitur, sunt sicut ars medicinae et culturae et universaliter omnes artes in quibus ars iuvat naturamBAverr., In Metaph., VII, comm. 29, f. 179E. Et in commento sequente dicit ipse quod actio talis artis componitur ex arte et natura et ideo ars agit actionis partem, deinde spectat finem actionis naturae. Ista est dispositio artis medicinae et culturaeBAverr., In Metaph., VII, comm. 30, f. 179M. Haec ille. Ex hoc patet quod aliqua fiunt ab arte et natura simul, sed ars aliquando exspectat finem actionis naturae in aliquibus sicut in agricultura. Quia ergo natura complet messem, qui est finis agriculturae, ideo messis dicetur res naturalis et non artificialis. Et in hoc erravit AlexanderAconi.; Anaxagoras U, qui posuit messem principaliter ab arte.

16 Contra istud: probo per istam responsionem quod aliquid nec dicetur naturale nec artificiale, quia pono quod aliquid fiat ab arte et a natura et quod ars aequaliter omnino et aeque principaliter agat ad producendum illam rem sicut natura et e converso et quod natura aeque principaliter agat sicut ars. Illud quod isto modo factum est est a natura et arte, nec dicetur naturale nec artificiale, quia non est maior ratio de uno quam de alio.

17 Item probatio quod nihil fiat ab arte, quia ars est immanens agenti et non transit in rem exteriorem. Ars enim consistit in aliqua virtute cognoscitiva; ergo ab arte nihil efficitur in re extra.

18 Item contra illud quod dicitur, quod vinum est res naturalis: oppositum huius dicit Alfarabius De divisione scientiarum, ubi dicit quod aliquid vinum est corpus artificiale.

19 Item probo quod messis est artificialis, quia sicut in domo efficitur aliquid ab arte aedificatoris, ita in messe fit aliquid ab agricultura. Sicut ergo domus dicitur artificialis ratione eius quod efficitur in #U 142ra ***

Quaestiones 21–22

1 *** Si naturalis definiret per materiam tunc naturalis haberet perfectiorem cognitionem de re quam metaphysicus, quia perfectior cognitio est cognoscere rem quantum ad omnes quattuor causas suas quam solum quantum ad tres. Sed metaphysicus non considerat nisi de tribus causis, scilicet de forma, fine et efficiente. Similiter naturalis considerat de istis tribus causis. Si ergo cum hoc definiat per materiam et consideret de materia, tunc sequitur quod cognoscit rem per plures causas quam metaphysicus et per consequens haberet perfectiorem cognitionem de re quam metaphysicus.

2 Praeterea si naturalis definiret per materiam, tunc ipse definiret totum per suas partes, quia partes habent rationem materiae respectu totius; sed hoc est falsum, quia si naturalis definiret totum per suas partes, tunc oporteret quod definiret circulum per semicirculos et per tertias et quartas circuli.

3 Item secundum Commentatorem septimo Metaphysicae commento tricesimo quarto, quomodocumqe sit definitio, oportet quod ibi appareat genus et differentiaBAverr., In Metaph., VII, comm. 35, f. 186L. Oportet ergo quod naturalis definiat per genus et differentiam. Sed posito genere et differentia superfluit addere materiam. Probatio, quia ex genere et differentia sufficienter integratur natura rei; sed significata in definitione tota natura rei, superfluit aliquid addere (definitio enim non plus debet significare quam totam naturam definiti); ergo posito genere et differentia superfluit ponere materiam.

4 Item probo quod naturalis nihil posset definire, quia definitio est sermo indicans quiditatem rei. Si ergo ad naturalem pertineret definire, tunc naturalis consideraret res inquantum quid. Hoc est inconveniens, quia istud solum pertinet ad metaphysicum.

5 PraetereaAconi.; propterea U definitio et definitum idem significant; sed materia non est infra significatum definiti; ergo materia non cadit in definitione. Quod materia non sit infra significatum definiti probo, quia totum quod significatur per nomen definiti sufficienter importatur per genus et differentiam; materia nec includitur in genere nec in differentia; ergo materia non includitur in re significata per nomen definiti.

6 Ad principale. Probo quod non oportet naturalem definire per motum, quia naturalis considerat de materia et forma, quae sunt principia motus; sed ex materia et forma integratur definitio naturalis; ergo potest definire per materiam et formam sufficienter, etsi non definiat per motum. Materia enim et forma per prius insunt rei quam motus, et per consequens naturalis per prius potest facere definitionem ex materia et forma, antequam definiat per motum.

7 Ad oppositum est Philosophus secundo huius ponens diversitatem inter considerationem naturalis et mathematiciB, , II, 2, 193b31–34. Mathematicus enim definiendo abstrahit a materia et non naturalis.

8 Similiter sexto Metaphysicae dicit Philosophus quod nullum naturalium definitur sine materia et motuBArist., Metaph., VI, 1, 1025b18–1026a7. #U 142rb

9 Quaeratur iuxta istud utrum omnes partes definitionis sint formae.

10 Quod non, probo, quia in definitione naturalium apparet materia et efficiens; manifestum est quod materia non est forma; ergoAconi.; talis U etc. MaiorAconi.; Antecedens U patet, quia naturalis demonstrat et definit per omne genus causae.

11 Item si omnes partes definitionis hominis essent formae, tunc iste terminus ‘homo’ non significaret nisi formam, quia non plus significatur per nomen definiti quam per definitionem; et tunc sequitur quod iste terminus ‘homo’ non significaret nisi animam.

12 Item si omnes partes definitionis essent formae, tunc tot essent formae in homine, quot sunt genera et differentiae supra hominem quae cadunt in definitione hominis; et hoc est inconveniens.

13 Item si sic, tunc non esset maior compositio in quiditate hominis quam intelligentiae, quia si quiditas hominis sufficienter integraretur ex formis, et infra quiditatem intelligentiae est compositio ex forma generis et forma differentiae, ergo aequalis esset compositio in intelligentia et in homine.

14 Item generatio terminatur ad formam. Si tunc partes definitionis essent formae, tunc generatio terminaretur ad partes definitionis.

15 Ad oppositum est Philosophus secundo huiusB, , II, 3, 194b26–29.

16 Similiter secundo Metaphysicae BArist., Metaph., II, 2, 994a1–b31 probat quod in causis formalibus sit status; qui status est in partibus definitionis; ergo partes definitionis sunt causae formales.

17 Ad primam quaestionem dicendum quod naturalis definit per materiam et motum. Quod definiat per materiam potest sic probari, quia naturalis debet definire per prima principia rerum de quibus considerat; sed primum principium de quibus naturalis considerat est materia. Quod debeat definire per motum, quia naturalis nihil definit nisi quod est mobile vel principium motus. Unde Commentator dicit septimo Metaphysicae commento secundo quod naturalis considerat de principiis corporis secundum quod quiescit aut moveturBAverr., In Metaph., VII, comm. 5, f. 156B. ExAconi.; et U modo ergo suo considerandi apparet quod debeat definire per motum.

18 Sed pro rationibus sciendum quae est illa materia quae dicitur cadere in definitione naturalis, quia secundum Philosophum octavo Metaphysicae materia duplex est, sensibilis et intellectualisBArist., Metaph., VIII, 6, 1045a33–34. Per ‘materiam intellectualem’ intelligo generaliter omne illud quod habet rationem partis quantitativae respectu totius. Unde partes circuli, putaAconi.; principia U semicirculi, dicuntur esse materia intellectualis circuli. Et a tali materia non abstrahit mathematicus; licet enim mathematicus abstrahat circulum a terra et aere et alia materia sensibili, tamen non abstrahit circulum a suis partibus, quia non imaginatur circulum indivisibilem, et ratio non abstrahit a materia intellectuali. Tamen ipse non definit per materiam intellectualem, quia partes quantitativae non sunt partes quiditatis nec cadunt in definitione totius, ut habetur septimo MetaphysicaeBArist., Metaph., VII, 10, 1034b32–1035b3. Quod partes quantitativae circuli, sicut semicirculi, dicuntur esse materia intellectualis circuli videtur per Commentatorem septimo Metaphysicae commento tricesimo quarto. Dicit enim quod partes circuli, etsi non sint materia quae apparet in definitione circuli, sunt tamen similes materiaeBAverr., In Metaph., VII, comm. 34, f. 184I. Et dicit quod huiusmodi #U 142va materia est propinquior formae circuli quam talis materia circuli, qualis est cuprumBAverr., In Metaph., VII, comm. 34. f. 184I. Et postea dicit quod partes circuli mathematici, licet non sint materia sensibilis, sunt tamen quasi materia, licet non sint materia sensibilis, sed intelligibilisBAverr., In Metaph., VII, comm. 34, f. 185C. Haec ille. Ex istis patet quod partes quantitativae dicuntur esse materiae intellectualis respectu totius. Et a tali materia abstrahit metaphysicus et non mathematicus; metaphysicus enim considerat de intelligentiis et huiusmodi susbstantiis, similiter deAconi.; in U indivisibilibus. Materia autem sensibilis duplex est: aut est materia formae substantialis aut accidentalis. Materia sensibilis formae substantialis est corpus quantum et complexionatum, quae alibi dicitur esse materia propinqua; et a tali materia non abstrahit naturalis, quia per Philosophum impossibile est intelligere hominem sine carnibus et ossibusBArist., Metaph., VII, 11, 1036b3–4. Materia sensibilis formae accidentalis est subiectum vel susceptivum, sicut cuprum dicitur esse materia quantitatis et quantitas materia coloris.

19 Aliud est sciendum, quod dupliciter dicitur aliquid esse dependens a materia, et eodem modo per oppositum dicitur esse aliquid abstractum a materia. Aliquid dicitur esse dependens a materia vel in esse vel in intelligi. Quod dependet a materia in essendo, hoc est dupliciter: aut sic quod materia sit pars constituens eius, sicut est pars constitutionis compositi; et isto modo, secundum quod dicit Avicenna primo Physicae suae capitulo octavo, quod albedo et nigredo isto modo solum denundantur a materiaBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 8 (ed. Van Riet, 76–77); . Aut dicitur esse dependens a materia, quia non potest esse sine materia, licet materia non sit pars eius; et isto modo tam naturale quam mathematicum et similiter ipsa universalia dependent a materia. Si sit dependens a materia in intelligendo, hoc est dupliciter, secundum quod dicit Avicenna ibidem. Uno modo aliquid dependet a materia in intelligendo sic quod non potest intelligi nisiAconi.; in U intelligendo materiam propriam et separabilem. Et sic dicit Avicenna quod forma hominis dependet a materia in intelligendo: ‘Intellectus enim, cum perficit formam humanam, consequens est ut percipiatAconi.; perficiat U cum ea comparationem eius ad materiam propriam, quia non percipitur nisi sic’BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 8 (ed. Van Riet, 77). Haec ille. Hoc idem dicit similiter Logicae suae. Sic intelligit Philosophus, quando dicit quod impossibile est intelligere hominem sine carnibus et ossibusBArist., Metaph., VII, 11, 1036b3–4. Secundo modo dicitur dependere aliquid in intelligendo, non sic quod semper percipitur cum materia propria, tamen non potest intelligi nisi intelligendo aliquam materiam esse, scilicet aliquod subiectum vel aliquod susceptivum. Isto modo albedo et nigredo et talia accidentia communia dependent a materia in intelligendo. Licet enim intellectus percipiatAconi.; intelligens U albedinem, non tamen propter hoc tamen non intelligit determinatam complexionem quae praeparatur albedini. Tamen non potest intelligi, nisi intellectus consequenter percipiat aliquod susceptivum eius. Intellectus enim percipiet latitudinem in qua est, quia albedo non intelligitur, nisi intelligatur quantitas. Haec dicit Avicenna ubi #U 142vb prius BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 8 (ed. Van Riet, 78–79). Altero istorum modorum dependent omnia naturalia a materia in intelligendo; ideo dicit Commentator septimo Metaphysicae commento tricesimo septimo quod non possumus abstrahere naturalia a materia in imaginationeBAverr., In Metaph., VII, comm. 37, f. 189G. Sed utroque istorum modorum sunt mathematica abstracta a materia, secundum quod dicit ibi Avicenna, quia intellectus percipit quantitatem non assignando ei materiam propriam nec communem nec aliquod susceptivum, et intellectus non eget ut intelligat eam in materia, sed eget magna inquisitione in tractando, donec pateat quod non invenitur nisi in materiaBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 8 (ed. Van Riet, 78). Haec ille. Sic patet quod quantitas est abstracta a materia inAconi.; etiam U intelligendo aliter quam aliqua alia res naturalis, quia intelligens quantitatem non oportet quod intelligat eam in materia. Unde Commentator septimo Metaphysicae commento tricesimo septimo dicit quod haec est differentia inter formas naturales et mathematicas, quia naturales difficile abstrahuntur intellectu a suis materiis, sed formae mathematicae faciliter abstrahunturBAverr., In Metaph., VII, comm. 37, f. 189G–H. Et forte haec est causa quare aliqui imaginantur vacuum separatum et mathematica separata, quia quantitas in intelligendo nec eget aliquo subiecto nec aliquo susceptivo nec aliqua alia materia ad hoc quod intelligatur.

20 Tertio est sciendum quod quaelibet definitio data per materiam est quodam modo definitio per additamentum, quia materia non est pars infra quiditatem definiti. Hoc dicit Commentator septimo Metaphysicae commento tricesimo quarto dicens quod illa in quorum definitione apparet materia sunt illa in quorum definitione apparet aliud a definito, et definitio dicitur in illis secundarioBAverr., In Metaph., VII, comm. 35, f. 186K. Et similiter dicit ibi quod omnes partes definitionis sunt partes definiti in definitionibus in quibus non apparet materia, sed in definitionibus in quibus apparet materia quaedam partes definitionis sunt partes definiti et quaedam nonBAverr., In Metaph., VII, comm. 35, f. 186L.

21 Ad primum principale concedatur quod materia sit principium qua res potest esse et non esse, intelligendo de illa re cuius rei illa materia est pars per se. Illa res est individuum, quia materia non est pars intrinseca quiditatis speciei, sed est per se pars individui. Ideo omne individuum in quo est materia est corruptibile. Unde illa propositio ‘materia est qua res potest esse et non esse’ habet istam causam veritatis, quia materia est illud quo res individua potest esse et non esse.

22 Ad aliud, quando accipitur quod tam materia intelligibilis quam materia sensibilis impedit cognitionem, dicendum quod est intelligendum de cognitione quiditatis quae pertinet ad metaphysicum, quia neutra materia est pars intrinseca quiditati; et ideo metaphysicus, qui investigat quiditates rerum, abstrahit ab utraque materia. Sed cum hoc stat quod materia stat in definitione naturali, quia omnis definitio naturalis datur per additamentum. Materia enim per quam naturalis definit est aliquid additum quiditati.

23 Ad aliud dicendum quod non sequitur ‘naturalis considerat de pluribus causis quam metaphysicus, ergo habet perfectiorem cognitionem’, #U 143ra quia, ut habetur secundo huius, naturalis considerat de forma usque ad terminum notum, sed metaphysicus considerat de omni forma secundum quod huiusmodiB, , II, 2, 194b8–15; Averr., In Metaph., VII, comm. 39, f. 192D. Similiter, ut habetur septimo Metaphysicae commento nono, naturalis considerat de materia secundum quod est principium transmutationis, sed non considerat de rebus secundum quod sunt substantiae, sed hoc facit metaphysicusBAverr., In Metaph., VII, comm. 9,f. 159M. Et ibidem commento tricesimo nono dicitur quod naturalis non considerat de substantiis nisi secundum quod sunt sensibilesBAverr., In Metaph., VII, comm. 39, f. 192B. Ex ista diversa consideratione naturalis et metaphysici *** qui cognoscit res quam naturalis qui non cognoscit illas nec causas ipsarum nisi per comparationem ad motum. Metaphysicus enim investigat quiditatem primi principii et naturalis nihil cognoscit de ipso nisi secundum quod est motor. Et ideo cognitio metaphysici de re est perfectior.

24 Ad aliud dicendum secundum Commentatorem septimo Metaphysicae commento tricesimo tertio quod duplices sunt partes, scilicet partes qualitatis ex quibus est substantia et partes quantitatisBAverr., In Metaph., VII, comm. 33, f. 183D. Partes vero quantitativae non cadunt in definitione totius. Unde semicirculi non cadunt in definitione circuli, sed partes qualitativae, cuiusmodi sunt genus et differentia, materia et forma, cadunt in definitione.

25 Ad aliud dicendum uno modo quod Commentator intelligit quod in omni definitione indicante quiditatem oportet quod appareat genus et differentia, sive illa definitio indicet quiditatem solam vel quiditatem cum addito. Tamen in definitione naturali, ubi res non definitur nisi per comparationem ad motum, non oportet quod ibi ponatur genus et differentia. Vel aliter sustinendo quod in definitione naturali ponatur genus et differentia et similiter addatur materia, non sequitur quod ibi ponatur aliquod superfluum, quia nec in genere includitur materia nec in differentia, nec in illo quod resultat ex genere et differentia includitur materia, sed natura generis et natura differentiae sunt duae formae universales, ut patebit in sequenti quaestione, et non includuntAconi.; includit U materiam. Unde materia est pars individui, sed non est de quiditate speciei.

26 Ad aliud dico quod non sequitur ‘naturalis debet definire, ergo debet considerare res inquantum quid’, quia naturalis definit per comparationem ad motum et non inquantum quid.

27 Ad aliud concedatur quod materia non includatur infra significatum definiti, quia definitum est aliqua natura universalis quae componitur sufficienter ex forma universali generis et forma universali differentiae. Et propter hoc dicit Philosophus octavo Metaphysicae quod nomen primo significat formamBArist., Metaph., VIII, 3, 1043a29–37; Averr., In Metaph., VIII, comm. 7, f. 215K. Et talis natura universalis non includit materiam tamquam partem suae quiditatis, licet det intelligere materiam ex consequenti.

28 Ad aliud dicendum quod naturalis non potest definire [....] ita quod non definiat per motum, quia ipse non considerat de materia et forma nisi secundum quod sunt principia motus et quietis, et ideo non facit definitionem ex materia et forma sine motu, sed metaphysicus considerat de materia et forma secundum quod sunt substantiae. Naturalis autem #U 143rb non considerat de illis nisi secundum quod sunt principia motus.

29 Contra illud quod dicitur in positione: probo quod quantitas non magis posset intelligi a nobis sine materia quam qualitas, quia quantitas est res naturalis (quantitas enim est terminus motus naturalis); et dictum est prius quod res naturales non intelliguntur a nobis nisi cointelligendo materiam; ergo nec quantitas, ex quo est res naturalis.

30 Item probo quod aliqua est materia quae neque est sensibilis neque intelligibilis per istam responsionem, quia materia prima non est sensibilis (certum est) nec intelligibilis ad modum quo hic loquimur, quia materia intelligibilis non dicitur esse nisi pars quantitativa, cuiusmodi est semicirculus respectu circuli.

31 Item si forma naturalis deberet definiri per materiam, tunc sequeretur quod materia esset notior quam forma, quia definitio debet dari per notiora. Consequens falsum, quia per Philosophum primo huius materia non est intelligibilis nisi per analogiam ad formamB, , I, 7, 191a8–11.

32 Item secundum Commentatorem octavo Metaphysicae commento tertio forma secundum definitionem est separata a materia et non in esseBAverr., In Metaph., VIII, comm. 3, f. 210H; sed quod est separatum ab alio secundum definitionem, potest definiri sine illoAconi.; nullo U alio; ergo forma potest definiri sine materia.

33 Ad primum istorum dici potest quod quantitas est res naturalis, sed non est naturalis ex se, sed ex alio. Capit enim naturalitatem quam habet a subiecto vel a qualitatibus comitantibus ipsam. Naturalitas enim rei accipitur per comparationem ad motum. Sed in quantitate non est aliqua naturalis potentia ad motum nec activa nec passiva; quantitas enim non est principium agendi, immoAconi.; unde U magis impedit motum quam promovet. Hinc est quod quantitas non sit naturalis nisi ex alio, sed materia et forma substantialis, quae sunt principia motus, et similiter qualitates naturales ex se sunt naturales, et ideo non definiuntur a naturali sine materia, sed quantitas, quae non est ex se res naturalis, habet definiri a mathematico, qui non definit cum materia, ut dicit Philosophus isto secundo.

34 Ad aliud potest concedi quod materia prima debeat dici materia intellectualis. Tamen materia prima nec cadit expresse in definitione naturalis nec mathematici. Naturalis enim definit per materiam sensibilem. Definit enim formam hominis per talem materiam cuiusmodi est caro et os, quae est materia sensibilis et materia composita, et non exprimit in sua definitione materiam primam, quia materia prima est minus nota inter omnia naturalia.

35 Ad aliud conceditur quod naturalis non exprimit in sua definitione materiam primam, quia illa est minus nota quam definitum.

36 Ad ultimum dicendum quod forma non habet veram definitionem, quia ut dicit Philosophus septimo Metaphysicae, si forma haberet definitionem, tunc in definitionibus esset processus in infinitum, quia definitio formae deberet dari per formam, et tunc in formis esset procedere in infinitum. Verumtamen per Commentatorem septimo Metaphysicae commento quarto forma habet definitionem quoquoAconi.; quoque U modo, tamen eius non est vera definitio, #U 143va quia in ea apparet aliud, scilicet subiectum. Haec ille. Et quando accipitur quod forma est separata secundum definitionem a materia, dicendum quod extendit ibi definitionem ad omnem sermonem indicantem essentiam rei, sive habeat veram definitionem sive non.

37 Ad secundam quaestionem, quando quaeritur utrum omnes partes definitionis sint formae, dicendum quod definitio est duplex: quaedam quae indicat solam quiditatem definiti; alia quae datur per additamentum, in qua ponitur aliud quam quod est infra quiditatem definiti, et huiusmodi definitio est illa in qua apparet materia. Unde si quaeratur de definitione secunda, dicendum quod aliquae partes sunt formae, aliquae non. Dicit enim Commentator septimo Metaphysicae commento tricesimo quarto quod, ubi non apparet materia in actu, ibi partes definitionis sunt formaeBAverr., In Metaph., VII, comm. 34, f. 185A. Similiter commento tricesimo quinto dicit quod definitiones in quibus accipitur totum in definitione partis sunt de genere definitionum in quibus apparet materia, non de eis in quibus non apparet nisi pars formaeBAverr., In Metaph., VII, comm. 35, f. 186H. Et ibi dicit similiter quod omnes partes definitionis sunt partes definiti in definitionibus in quibus non apparet materia, sed quaedam in quibus apparet materiaBAverr., In Metaph., VII, comm. 35, f. 186H–I. Haec ille. Ex istis patet quod in definitione in qua ponitur materia aliquae partes sunt formae, aliquae non. Et ex eisdem dictis patet quod in definitione in qua non apparet materia, sed solum indicatur quiditas definiti, quod illae partes sunt formae. Huiusmodi definitio est in qua non ponitur nisi genus et differentia substantialis. Et de illis partibus intelligit Philosophus secundo huius, quando dicit quod partes definitionis sunt causae formalesB, , II, 3, 194b26–29.

38 Pro rationibus sciendum quod illud quod definitur per se definitione indicante solam quiditatem est natura universalis speciei, cuius quiditas sufficienter constituitur ex forma generis et forma differentiae. Unde Commentator dicit secundo huius super illam litteram ‘forma est ratio ipsius quod quid erat esse et huius generaAconi.; in huiusmodi UB, , II, 3, 194b26–27 [....] dicit Commentator: ‘forma est tamquam significat definitio, quia definitiones componuntur ex forma universali, quae est genus, et forma propria, quae est differentia’BAverr., In Phys., II, comm. 28, f. 59K–L. Propter hoc dico quod id quod significaturAconi.; significatum U per definitionem est una forma communis composita ex duabus formis universalibus. Pro quo sciendum quod duplex est forma. Est enim forma naturalis, quae est altera pars compositi, scilicet forma materiae; alia est forma metaphysicalis, quae est forma totius compositi ex materia et forma naturali. Ideo haec forma vocatur forma totius, alia vocatur forma partis. Talem distinctionem ponit Commentator septimo Metaphysicae commento tricesimo quinto, ubi sic dicit: ‘nomen formae dicitur de forma universali, quae declarat quiditatem speciei, et de forma particulari, quae est forma materiae’BAverr., In Metaph., VII, comm. 35, f. 187G. Haec ille. Partes autem definitionum sunt formae declarantes quiditatem et non sunt formae particulares materiae.

39 Quod sit talis forma quiditativa alia quam forma materiae, patet per multas auctoritates. Dicit enim Commentator septimo Metaphysicae commento vicesimo primo quod quiditas hominis #U 143vb est forma hominisBAverr., In Metaph., VII, comm. 21, f. 171I. Et commento tricesimo quarto dicit: ‘forma declarat substantiam rei’BAverr., In Metaph., VII, comm. 34, f. 184D. Similiter Philosophus octavo MetaphysicaeBArist., Metaph., VIII, 3, 1043b32–1044a14 assimilans formas numeris quattuor modis totum illud manifestat de forma quae est definitio. Et ibi dicit Commentator plane quod ultima differentia est forma per quam definitio est unaBAverr., In Metaph., VIII, comm. 10, f. 218F. Et octavo Metaphysicae commento decimo sexto dicit sic: id quod significat definitio, scilicet forma, non habet definitionemBAverr., In Metaph., VIII, comm. 16, f. 224L. Similiter Commentator septimo Metaphysicae commento vicesimo primo dicit quod quiditas hominis est forma hominis et non est homo congregatus ex materia et formaBAverr., In Metaph., VII, comm. 21, f. 171I. Et commento quarto: partes secundum quantitatem non accipiuntur in definitione substantiae quae est forma. Et commento tricesimo septimo: definitio est universalis et formae, et non congregati ex materia et formaBAverr., In Metaph., VII, comm. 37, f. 189C. Et postea commento tricesimo nono dicit quod definitio est una cum definito secundum praedicationem, non quia ipsa definitio quae est forma sit ipsum definitum quod est habens formamBAverr., In Metaph., VII, comm. 40, f. 192I. Et octavo Metaphysicae commento tertio dicit quod definitio significat formam quae secundum definitionem separata est a materiaBAverr., In Metaph., VIII, comm. 3, f. 210H. Omnes istae auctoritates habent intelligi de forma universali quae declarat quiditatem et non de forma materiae.

40 Istud similiter potest probari per rationem, scilicet quod genus et differentia non includunt formam materiae nec materiam; et per consequens relinquitur quod genus et differentia sint solum formae. Quod genus non importat materiam probo, quia genus substantiae univoce reperitur in homine et in intelligentia; si tamen importaret aliquam materiam, non praedicaretur per se de intelligentia. Similiter materia potest esse una numero successive sub diversis formis et in diversis individuis; sed impossibile est quod natura generis sit una numero in diversis individuis vel simul vel successive.

41 Quod differentia non includit materiam probo, quia tunc homo non differret ab asino per totam differentiam suam, sed per partem differentiae, quia in materia non differt ab asino specifice. Similiter tunc sequeretur quod aliqua pars rationalitatis esset in asino. Et per consequens rationale et irrationale non different se ipsis nec se totis; convenirent enim in materia.

42 Quod nec genus nec differentia includit materiam probo, quia impossibile est materiam esse non extensam, quod patet per Philosophum capitulo de augmentatione; si ergo infra materiam generis vel differentiae esset materia, sequeretur quod natura generis esset extensa ad extensionem materiae et similiter natura differentiae, et tunc sequeretur quod pars generis corresponderet parti materiae et esset divisibilis in infinitum secundum partes materiae. SedAconi.; quia U hoc est inconveniens, quia nec genus nec pars generis potest esse sine differentia vel parte differentiae; oportet ergo consequenter dicere quod pars generis correspondet parti differentiae; sed hoc est contra Avicennam sexto Naturalium, ubi probat quod anima sit indivisibilis reducendo ad hoc inconveniens quod genera et differentiae et partes definitionis unius rei essent infinita. Et similiter ipse inducit ad inconveniens quod in una parte divisum genus et divisa differentia. Ista tamen sequuntur, si natura generis et differentiae extendantur ad extensionem materiae.

43 Et per idem argumentum potest probari quod genus et differentia non important formam materiae quae est pars compositi, #U 144ra quia omnis forma materiae extensa est ad extensionem materiae, ut patet per Commentatorem in De substantia orbisBAverr., De subst. orb., cap. 1, f. 3M; sed per ablationem alicuius partis a forma extensa fit alia forma; et tamen, licet aliquaAconi.; alia U pars formae hominis auferatur, adhuc manet eadem natura secundum numerum generis et differentiae, quia manet idem homo; ergo talis forma materiae non importatur in genere et differentia.

44 Item probo quod nec genus nec differentia importet materiam, quia natura generis et similiter natura differentiae manent eaedem in Socrate alia exsistente materia, quia per diminutionem et resecationem alicuius partis materiae fit alia materia, et tamen manet idem Socrates, et per consequens natura generis et natura differentiae manent eaedem secundum numerum alia exsistente materia.

45 Praeterea dicendum quod genus et differentia non includunt materiam nec formam materiae, sed genus et differentia constituunt quiditatem definiti sufficienter, et materia et forma eius non ingrediuntur quiditatem, sed ipsa quiditas integratur ex forma universali generis et forma universali differentiae, ut dicit Commentator.

46 Ad primum principale dicendum quod probat verum, scilicet quod in illa definitione, in qua exprimitur materia, non est verum dicere quod quaelibet pars definitionis sit forma, et in illa definitione, ubi sola quiditas definitur indicatur, ibi quaelibet pars definitionis est forma universalis declarans quiditatem. Et de talibus partibus habet intelligi dictum Philosophi secundo Posteriorum, quando dicit quod quaelibet pars definitionis est in plusBArist., Anal. post., II, 13, 96a24–25. Quod autem materia non sit pars quiditatis speciei patet auctoritatibus Philosophi septimo Metaphysicae. Dicit enim uno loco quod materiale numquam secundum se dicendum; quapropter circuli ratio non habet eam quae incisionum ratio estBArist., Metaph., VII, 10, 1035a8–10. Per hoc intelligit quod partes circuli non sunt de quiditate circuli, quia sunt materialia respectu circuli. Et alibi dicit quod caro non est infra quiditatem concavitatis, quia est materia eiusBArist., Metaph., VII, 10, 1035a4–5. Et alibi dicit quod elementa rerum sunt partes speciei et non materiaBArist., Metaph., VII, 10, 1035a3–4. Et iterum dicit quod omnis illius rei est materia quae non est ipsa sua species et quod quid erat esse. Iterum dicit quod quaecumque concepta sunt cum materia individui est quod quid est et unumquodque horum. Et versus finem dicit quod quod quid est nec est elementum nec ex elementisBArist., Metaph., VII, 17, 1041b11–33; ex hoc videtur de intellectu Philosophi quod materia non est pars quiditatis. Similiter Commentator septimo Metaphysicae commento tertio ipse dicit quod quiditas est pars individuiBAverr., In Metaph., VII, comm. 3, f. 154C. Ex hoc sequitur quod individuum aliquam partem addat supra quiditatem; illa autem pars est materia. Et secundo Metaphysicae capitulo de causa dicit quod omnes partes quod quid sunt sunt formae.

47 Ad aliud principale, quando arguitur quod, si omnes partes definitionis essent formae, tunc hoc nomen ‘homo’ non significaret nisi formam, dicendum quod hoc nomen ‘homo’ significat unum compositum ex formis universalibus, scilicet ex genere et differentia; nec plus sequitur ex argumento.

48 Contra istud: naturalis non considerat de talibus formis universalibus; ergo apud naturalem hoc nomen ‘homo’ aliud significat quam tale compositum ex formis universalibus. Naturalis enim definit hominem per materiam et animam et per consequens apud naturalem homo habet aliud significatum. Nec valet dicere quod hoc nomen ‘homo’ est aequivocum apud naturalem et metaphysicum, quia tunc non esset possibile quod metaphysicus et naturalis considerarent de eodem sine aequivocatione.

49 Ad istud dicendum quod hoc nomen #U 144rb unum significat ex impositione et apud naturalem et apud metaphysicum et sine aequivocatione, quia huic voci correspondet unum quid nominis quod est commune et definitione naturalis et metaphysici et nec determinatur illud quid nominis ad illud quod significatur per definitionem naturalis nec ad illud quod significatur per definitionem metaphysici. Et istud est verum in omni eo quod potest habere plures definitiones, quia quando aliquid habet quattuor definitiones datas per quattuor causas, illud nomen habet unum significatum respectu omnium illarum definitionum particularium. Et illud dicitur esse quid nominis, cum primo imponitur nomen. Isti grammatici qui imposuerunt nomina, non semper studuerunt quae fuit definitio naturalis et quae metaphysici, immo ignarus cuiuslibet definitionis potest rei imponere nomen. Ideo dicit Avicenna sexto Naturalium parte prima capitulo primo quod in determinando de anima vult intelligere per animam quod vulgus intelligit, id est quid nominis, et tali significato utitur logicus, qui est artifex communis.

50 Contra: per istam responsionem sequeretur quod homo esset tres species, quia ex genere et differentia resultat una species, et ex materia et forma alia species, et tertia species erit species logica communis ad alias duas, licet cum primo imponitur nomen.

51 Hic dicitur quod non sequitur quod ibi sint tres species, quia ista tria sunt substantialiter idem.

52 Tamen propter istud et consimilia dicendum quod aliqua sunt eadem secundum essentiam et substantiam et tamen non sunt omnino eadem definitione. Unde quando sunt multae definitiones eiusdem rei, omnia illa significant idem secundum essentiam, tamen non significant idem definitione nec quiditative. Unde ista duo ‘compositum ex genere et differentia’ et ‘compositum ex corpore et anima’ significant idem secundum essentiam, quia essentia est tantum una. Tamen ista sunt distincta secundum definitionem.

53 Quod sit distinctio aliqua inter essentiam et quiditatem, patet per Avicennam quinto Metaphysicae suae capitulo sexto, ubi dicit quod forma rei simplicis est eius essentia, sed forma compositorum nec est eorum essentia nec eorum quiditas est eorum essentiaBAvic., Metaph., tract. 5, cap. 5 (ed. Van Riet, 275). Et dicit ibi quod quiditas simplicis est eius essentia, quia nihil est ibi receptibile suae quiditatisBAvic., Metaph., tract. 5, cap. 5 (ed. Van Riet, 274). Ex hoc accipio quod essentia aliquid addit supra quiditatem, scilicet receptibile quiditatis. Propter hoc dico quod materia est infra essentiam speciei et similiter forma materiae; et tamen non sunt infra quiditatem. Et propter hoc dico quod illud quod constituitur praecise ex materia hominis et forma hominis et illud quod resultat ex genere et differentia eius sunt distincta definitione, tamen sunt unum et idem in essentia, quia essentia includit ista quattuor. Et quia non est ibi nisi una essentia, ex omnibus istis non est ibi nisi una species. Consimilem distinctionem inter essentiam et quiditatem innuit Commentator octavo Metaphysicae commento ultimo, ubi sic dicit: in omnibus quae carent materia sensibili et intelligibili, quiditas et essentia sunt in eis idemBAverr., In Metaph., VIII, comm. 16, f. 224K–L. Ex hoc videtur innuere quod in aliquibus quiditas et essentia non sunt idem. Hoc non potest esse nisi essentia addat supra quiditatem. Unde non est inconveniens quod materia et forma sint infra essentiam hominis, tamen non sunt infra quiditatem. #U 144va Essentia enim includit plus quam quiditatem.

54 Si quaeras utrum hoc nomen ‘homo’ significet primo ipsam quiditatem vel illud quod est compositum ex materia et forma, dicendum quod nec significat praecise quiditatem nec compositum ex materia et forma, sed significat naturam speciei quae componitur ex quiditate et ex materia et forma, quae recipiunt quiditatem. Aliud enim est significatum hominis et animalis rationalis. Dicit enim Philosophus primo huius quod nomina sunt nobis notiora quam definitionesB, , I, 1, 184a26–b12, ubi dicit Commentator quod illa quae significant nomina sunt notiora eis quae significant definitiones; et causa est, quia nomen significat universum, id est totum, et est speciesBAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8A. Et postea dicit quod illud universum est divisum in causas ex quibus constituitur speciesBAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8B. Ideo dico quod hoc nomen ‘homo’ significat unum totum respectu quiditatis et respectu materiae et formae. Similiter hoc dicit Commentator septimo Metaphysicae commento duodecimo sic dicens: ‘nomina congregate significant id quod definitiones significant distincte’BVII, comm. 12, f. 162H, . Tale autem congregatum dicetur species. Ideo est haec falsa ‘animal rationale est species’, similiter ‘quod quid hominis est species’. Et quaelibet praedicatio speciei de quacumque definitione hominis est falsa. Haec tamen est vera ‘homoAconi.; hoc U est species’, in qua species praedicatur de uno toto respectu definitionum.

55 Contra: per istam responsionem aliqua definitio esset perfectior quam illa quae congregatur ex genere et differentia, id est illa definitio quae includit haec quattuor: genus et differentiam, materiam et formam.

56 Hic dicendum quod, si talis definitio sit una, conclusio est vera. Tamen posset dici quod non potest fieri una definitio ex definitione naturalis et metaphysici.

57 Ad aliud principale dicendum uno modo quod intelligentia componitur ex genere et differentia, et ideo quiditas eius non est ita simplex sicut quiditas hominis. Quod prima intelligentia non sit in genere, hoc dicit Avicenna septimo Metaphysicae suae, ubi probat quod Deus non est in genere; et nos non habemus in philosophia quod magis sit compositio ex genere et differentia in una intelligentia quam in alia. Tamen sustinendo quod intelligentia componatur ex genere et differentia, adhuc non sequitur quod maior sit compositio in quiditate intelligentiae quam hominis, quia plura genera et plures differentiae cadunt in definitione hominis quam intelligentiae. Et similiter differentia hominis est compositior quam differentia intelligentiae. Aliter posset dici quod compositio ex genere et differentia non causat imperfectionem in his quae sunt citra principium. Sed in aliquibus, quanto plures sunt differentiae, tanto res est perfectior. Unde quiditas hominis est perfectior quam quiditas ignis et plures differentias includit. Sustinendo tamen quod quiditas intelligentiae sit minus quam quiditas hominis, dicendum quod duobus modis dicitur aliquid compositum: vel quia componitur ex alio vel quia componitur cum alio. Et licet quiditas hominis non componatur ex materia, componitur tamen cum materia, quia unitur ipsi materiae, et ideo quiditas hominis alio modo est composita quam quiditas intelligentiae.

58 Ad ultimum dicendum quod generatio terminatur ad formam #U 144vb materiae quae est altera pars compositi naturalis, et non terminatur ad formam quae declarat quiditatem.

59 Contra ista: probo quod quiditas hominis non sufficienter constituatur ex genere et differentia, quia tunc homo sufficienter componeretur ex incorruptibilibus.

60 Item si esset distinctumAconi.; definitum U compositum ex materia et forma et compositum ex genere et differentia, tunc homo posset haberi sine materia et forma.

61 Item quod homo non posset definiri sine materia probo, quia per Philosophum impossibile est intelligere hominem sine carnibus et ossibusBArist., Metaph., VII, 11, 1036b3–4.

62 Similiter Commentator septimo Metaphysicae commento sexto dicit quod, qui definiunt rem per formam sine illis in quibus estAconi.; sunt U, non perfecte definiunt. Formae non inveniuntur sine materiis. Haec ille.

63 Ad primum istorum dicendum quod non est inconveniens quod homo sufficienter componatur ex incorruptibilibus compositione quiditativa, quia species hominis est incorruptibilis.

64 Ad aliud dico quod distinctum compositum est quod praecise resultat ex materia et forma et quod praecise resultat ex genere et differentia, quia, ut probatum est, nec genus nec differentia includit materiam, et ideo illud quod praecise resultat ex genere et differentia, in illo non includitur materia. Similiter materia Socratis potest esse alia in diversis temporibus. Tamen natura generis et similiter natura differentiae manentAconi.; manet U una numero in Socrate. Nec sequitur ex hoc quod homo inveniatur sine materia et forma, ut dixit Plato, quia illud idem secundum essentiam quod componitur ex genere et differentia componitur ex materia et forma, licet illa composita differant secundum definitionem. Unde tota quiditas hominis habetur ex genere et differentia, sed non tota essentia.

65 Tu diceres: per Porphyrium species sola differentia abundat a genere; ergo in essentia speciei non sunt nisi genus et differentia.

66 Dicendum quod species sola differentia abundat a genere in compositione sua quiditativa; et hoc intelligit Porphyrius.

67 Ad aliud dicendum quod ‘impossibile’ est aequivocum ad id quod nullo modo potest fieri et ad illud quod non potest fieri de faciliAconi.; sa[.....] U. Unde CommentatorBAverr., In Metaph., VII, comm. 37, f. 189G–H exponit ibi illam auctoritatem secundum istum intellectum quia difficile est nobis intelligere hominem sine carnibus et ossibus. Nos enim non possumus distinguere inter quiditatem hominis et carnes et ossa eius nisi per magnum discursum.

68 Ad ultimum potest dici quod illa est perfectissima definitio quae includit et genus et differentiam et materiam et formam. Vel potest dici quod Commentator intelligit ibi de formis partialibus materiae. DefinientesAconi.; Definitiones U enim solum per formam quae est altera pars compositi, non perfecte definiunt. Sciendo tamen quod, si sit una definitio ex illis quattuor, tunc est dicendum quod ad perfectam definitionem requiruntur tam causae secundum fidem quam causae secundum imaginationem. Causae speciei secundum fidem, secundum quod Commentator intelligit primo huius commento quintoBAverr., In Phys., I, comm. 5, f. 8D–E; , sunt materia et forma, sed causae speciei secundum imaginationem sunt genus et differentia. Et perfecta definitio requirit omnes istas causas speciei. Unde Philosophus quinto MetaphysicaeBArist., Metaph., V, 25, 1023b12–25; capitulo de parte vult quod partes qualitativae sint materia et forma et similiter genus et differentia; sed ut patet ex septimo MetaphysicaeBArist., Metaph., VII, 10, 1034b32–1035b3, partes qualitativae cadunt in definitione et non partes quantitativae. #U 145ra

Quaestio 23

1 Quaeratur utrum finis sit causa naturalis.

2 Quod non, probo, quia si sic, aut esset causa secundum esse in anima aut secundum esse in re extra. Non secundum esse in anima, quia illud quod nihil est, non potest habere esse in anima. Similiter quae fiunt a natura, non habent causas suas in anima; et tamen natura agit propter finem. Nec secundum esse in re extra, quia finis non habet esse in re extra, quousque cesset motus, et per consequens secundum esse in re extra non est causa motus nec operationis.

3 Dicitur hic quod finis est causa secundum esse suum in anima, et illud esse habet, antequam cesset motus.

4 Contra istud: secundum Commentatorem duodecimo Metaphysicae commento tricesimo sexto balneum secundum esse in anima habet reduci ad rationem causae efficientisBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318I–K; ergo finis secundum esse in anima magis habet rationem causae efficientis quam causae finalis.

5 Item illud quod impossibile est esse in re extra, potest habere esse in anima et intentum ab anim; aliquis enim posset appetere montem aureum et laborare ad acquirendum illum. Si tunc finis esset causa secundum esse in anima, tunc illud quod impossibile est esse in re extra, posset esse causa finalis.

6 Item per istam responsionem causa finalis non haberet verius esse quam chimaera, quia chimaera potest habere esse in anima, et per responsionem causa finalis non habet aliud esse, quando est causa, nisi esse in anima, sed hoc est inconveniens de qualibet causa naturali.

7 Item agens naturale agit propter finem sicut ignis; sed ille finis non habet esse in anima, quia etsi nullus intelligeret, non minus ignis intenderet naturaliter generare ignem, nec ignis habet animam; ergo finis actionis naturalis habet aliud esse quam in anima.

8 Ideo dicitur quod in agentibus a proposito finis habet esse in anima, sed in agentibus a natura finis habet esse in naturali intentione agentis.

9 Contra istud: Philosophus probat quod finis sit causa, quia per finem respondetur ad quaestionem propter quidB, , II, 3, 194b32–35. Ergo si finis esset causa secundum esse in intentione agentis, secundum illud esse terminaret quaestionem propter quid; et tunc, si quaereretur propter quid agens agit, bene responderetur quod propter finem in intentione agentis. Sed hoc est falsum, quia nullus deambulat propter sanitatem secundum esse in intentione agentis, quia secundum illud esse habetur sanitas, antequam deambulet.

10 Item per PhilosophumB, , II, 3, 195a23–25 finis est causa causarum, et per consequens verius esse debetur ei quam ceteris causis; sed esse in intentione agentis est esse debilissimum, quia non ens habet illud esse.

11 Item nobilius esse debetur causae quam causato; sed causatum habet esse in re extra; ergo finis non solum habet esse in intentione agentis.

12 Item habito fine cessat motus; sed finis secundum esse in intentione agentis habetur in principio motus; ergo in principio motus cessaret motus.

13 Item Avicenna quarto Metaphysicae suae capitulo primo dicit quod impossibile est causam alicuius esse quin ipsum habeat esseBAvic., Metaph., tract. 4, cap. 1 (ed. Van Riet, 189); sed finis habet esse in intentione agentis, quando causatum non est; ergo secundum illud esse non est causa.

14 Item quod solum habet esse in intentione agentis, adhuc non est; istae enim stant simul #U 145rb ‘finis est intentus ab agente’ et ‘ille finis non est’. Sed nihil est causa naturalis, quando non est. Ergo finis secundum esse in intentione agentis non est causa naturalis.

15 Ad principale: si finis sit causa naturalis, aut ergo quando est aut quando non est. Non quando est, quia tunc secundum Avicennam sexto MetaphysicaeBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 338) suae ipsemet finis est effectus aliarum causarum. Similiter tunc non movet agentem, quia tunc determinatus est motus. Nec quando non est, quia quod non est, non est causa naturalis, et per consequens etc.

16 Dicitur hic quod finis est causa naturalis, quando non est in re extra.

17 Contra: tunc oportet concedere absolute quod illud quod non est est causa finalis, quia quidquid non est in re extra, illud non est; aliter enim posset dici quod chimaera esset. Sed de ratione finis est quod moveat efficientem. Si ergo, quod non est, sit causa finalis, ergo quod non est, movet efficientem; ergo quod non est, movet.

18 Dicitur hic quod non est inconveniens illud quod non est movere, ergo finis, quia finis non movet nisi metaphorice.

19 Contra: illa motio metaphorica est aliquod ens extra; sed nullum ens extra fundatur in non ente; ergo illud quod non est, non movet metaphorice.

20 Similiter multa sequuntur inconvenientia contra istud. Sequitur enim quod illud quod non est, sit causa causarum, et quod id quod non est, sit nobilissimum in re, quia finis est nobilissimum quod est in re. Similiter per Philosophum secundo huius non quodlibet ultimum est finis, sed ultimum et optimumB, , II, 2, 194a32–33; si ergo id quod non est, esset finis, tunc id quod non est, esset optimum. Similiter agens agit propter finem. Si tunc finis non esset, sequeretur quod omne agens ageret propter id quod nihil est.

21 Ad principale: si finis esset causa naturalis, tunc esset de consideratione naturalis; naturalis enim considerat de omnibus causis. Et per consequens ad naturalem pertineret considerare de primo fine. Sed hoc est falsum, quia per Commentatorem hoc specialiter pertinet ad metaphysicum, scilicet considerare de prima forma et primo fine.

22 Ad principale: si finis esset causa naturalis, aut intrinseca aut extrinseca. Si extrinseca, tunc in causis finalibus esset procedere in infinitum, quia dato uno quod sit propterAconi.; contra U finem extrinsecum, oporteret quod ille finis esset propter alium finem extrinsecum et sic in infinitum. Nec est causa intrinsecum, quia ex materia et forma sufficienter integratur compositum tamquam ex causis intrinsecis, quia hoc actus, illud potentia; ergo non oportet ponere tertiam causam intrinsecam.

23 Praeterea causa est prior causato; sed finis non est prior suo effectu; ergo non est causa.

24 Praeterea agens naturale potest agere sufficienter per formam suam et per potentias suas activas; ergo non oportet ponere finem esse causam actionis.

25 Praeterea aliqua actio fit frustra et per consequens ibi non habetur finis intentus; ergo in tali actioneAconi.; actioni U non est causa finalis; ergo causa finalis non requiritur ad omnem actionem.

26 Ad oppositum est PhilosophusB, , II, 3, 194b32–33.

27 Ad quaestionem dicendum quod finis est #U 145va causa naturalis. Quod sit causa probo, quia illud est causa per quod respondetur ad quaestionem factam per quid; finis est huiusmodi. Si enim quaeratur propter quid aliquis deambulet, bene respondetur ‘propter sanitatem’; sequitur ergo quod sanitas sit causa. Quod sit naturalis causa probo, quia natura agit propter finem, sicut et ars, ut probat Philosophus secundo huiusB, , II, 8, 198b10–199b33.

28 Pro rationibus sciendum secundum Avicennam sexto MetaphysicaeBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 337) suae capitulo quinto quod aliquid est causa alterius in causalitate et non in esse, et aliquid econtra est causa esse alterius et non est causa suae causalitatis. Exemplum primi sicut finis est causa respectu aliarum causarum, quia causa finalis est causalitas aliarum, quia per causam finalem fit causalitas materiae, formae et efficientis. Tamen finis non est causa esse materiae nec formae nec efficientis; materia enim est ingenita. Exemplum secundi: aliae tres causae a fine sunt causa esse ipsius finis, quia per alias tres causas producitur finis in esse, sed illae aliae causae non faciunt causalitatem finis. Finis enim est principium movens non motum ab aliquo. Unde dicit ibi Avicenna: ‘non est alia causa causae finali in sua causalitate’BAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 337). Et propter hoc dicitur quod finis est causa causarum, quia est causa causalitatis aliarum causarum.

29 Aliud sciendum secundum Avicennam ibidemBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 338), quod finis habet duplex esse: unum esse in effectu in re extra; et secundum illud esse est finis causata ab aliis causis et non est causa illarum, sed est effectus trium causarum, scilicet materiae, formae et efficientis. Et habet aliud esse praecedens suum esse in re extra; et secundum illud esse, quo est aliquid prius suo esse in re extra, est causa aliarum causarum et non est causata ulloAconi.; nullo U modo. Istud esse est esse in anima vel in intentione agentis.

30 Ad principale dicendum quod finis est causa secundum esse in anima vel secundum esse in intentione agentis, sicut agens per naturam, et non secundum esse in re extra. Cuius probatio est, quia finis secundum esse in re extra est effectus aliarum causarum. Sanitas enim in re extra est effectus illorum quae sunt propter sanitatem. Si tunc secundum esse in effectu esset causa, sequeretur quod non posset esse causa nisi sui ipsius, sed hoc est inconveniens.

31 Si dicas quod istud sequitur, licet dicatur quod finis sit causa secundum esse in anima, quia illud idem quod postea habet esse in re extra prius habet esse in anima, sicut cognitum in cognoscente, et per consequens non est inconveniens quod sit causa simul sui ipsius secundum diversum esse, hic dicendum uno modo quod hoc non est inconveniens quod idem secundum esse in anima sit causa sui ipsius secundum esse in re extra, sicut patet septimo Metaphysicae, ubi probatur quod in omnibus, tam naturalibus quam artificialibus, simile generatur a simili, quia domus extra generatur a domo in animaBArist., Metaph., VII, 9, 1034a23–24. Et certum est quod eadem domus quae postea est in re extra, prius habet esse in anima. Et sic non est inconveniens quod idem sit causa efficiens sui ipsius secundum diversum esse; ergo a multo fortiori idem potest esse causa finalis respectu sui ipsius secundum diversum esse. Vel aliter dicendum quod finis in anima non est causa finis in re extra, sed finis est solum causa causalitatis aliarum causarumAconi.; causa U. Est enim causa quare aliae causae causant et non est causa effectus causati ab aliis causis.

32 Ad primum argumentum contra primamAconi.; priorem U responsionem, #U 145vb quando accipitur a Commentatore quod balneum, secundum quod est in anima, est agens motum et non finis, dicendum uno modo quod balneum habet duplex esse in anima. Habet enim esse in potentia cognoscitiva et similiter in potentia appetitiva. Dicit enim Commentator eodem commento quod desideratum apud nos differt ab intellecto, quia potentia qua apprehenditur desideratum differt ab ea qua apprehenditur intellectumBAverr., In Metaph., XII, comm. 31, f. 318G. Sic dico in proposito quod finis habet duplex esse: habet esse cognitum in potentia cognoscente, puta intellectu vel sensu, et habet esse desideratum in potentia desiderativa, scilicet in voluntate vel in appetitu sensitivo. Secundum esse quod habet in potentia cognoscente, est movens et habet rationem causae efficientis, sed secundum esse in potentia desiderativa est movens per rationem finis. Quod habeat rationem causae efficientis secundum esse quod habet in cognitione, probo, quia per Philosophum septimo MetaphysicaeBArist., Metaph., VII, 7, 1032a27–b14; 9, 1034a23–24 ars habet rationem causae efficientis et respectu generationis domus extra domus in anima habet rationem causae efficientis, quia domus extra generatur quodam modo a domo in anima et assimilatur ei; sed omne generans habet rationem causae efficientis; ergo domus secundum esse quod habet in arte habet rationem causae efficientis. Oportet ergo quod moveat ut finis secundum esse quod habet in potentia desiderativa. Istud similiter confirmatur, quia finis habet esse in intentione agentis naturalis non cognoscentis finem; oportet ergo quod habeat esse in appetitu vel desiderio naturalis agentis. Propter hoc dico quod finis secundum esse desideratum movet ut finis, sed secundum esse cognitum movet ut efficiens.

33 Vel aliter dicendum ad Commentatorem, quando ipse dicit quod finis secundum esse in anima est agens motum, secundum quod est extra, est finis non agens, potest dici quod Commentator non dicit propter hoc quod finis secundum esse in anima sit agens motum, quia finis secundum esse in anima debeat reduci ad causam efficientem, sed intelligit quod finis secundum suum esse extra animam est terminus motus, ita quod secundum illud esse extra animam nec movet ut efficiens nec movet metaphorice ut finis, sed illa motio metaphorica quae debetur fini debetur ei secundum esse in anima. Unde fini competunt ista duo: quod sit terminus (est enim ultimum in exsecutione) et quod sit movens (est enim primum in intentione). Et ista duo competunt ei secundum duplex esse eius, quia secundum esse in anima est movens et secundum esse extra est terminans. Et hoc intendit Commentator, quando dicit quod res secundum aliud esse est movens et finis, quia finis secundum quod movens et secundum quod terminans habet aliud esse.

34 Contra istud: probo quod finis secundum esse suum extra sit movens, quia finis movet sub ratione boni; sed bonum et malum sunt in re extra, verum et falsum in animaBArist., Metaph., VI, 4, 1027b25–27, per Philosophum sexto Metaphysicae; ergo finis movet secundum esse in re extra.

35 Ad istud dicendum quod finis movet secundum esse in anima, et tamen movet per rationem boni, quia illud idem numero quod habet esse obiective in anima est bonum in re extra vel apparet esse bonum in re extra. Unde finis secundum esse in anima movet per rationem boni; quod bonum est extra vel apparet esse #U 146ra extra. Nec est inconveniens quod aliquid secundum esse suum in anima obiective moveat per rationem illius quod est extra animam.

36 Ad aliud in contrarium, quando accipitur quod mons aureus potest esse desideratum ab anima et tamen non potest esse causa finalis, dicendum quod ad hoc quod aliquid sit vere causa finalis non sufficit esse in anima, quia de ratione causae finalis sunt duo: quod sit movens et quod sit terminus. Licet ergo mons aureus posset movere ut finis, tamen non potest esse terminus. Unde non est vere causa finalis, quia una condicio deficit. Extendendo tamen nomen causae finalis ad omne illud quod movet ut finis, licet non possit terminare ut finis, sic concedatur quod mons aureus sit causa finalis. Cuius ratio est, quia mons aureus movet alias causas ad agendum. Si enim aliquis crederet acquirere montem aureum, tunc mons aureus moveret ipsum ad motum et esset causa causalitatis agentis, gratia cuius agens ageret; et hoc est proprium causae finali. Nec valet ista consequentia ‘mons aureus est causa finalis, ergo est’, quia ad hoc quod aliquid sit causa finalis isto modo non sufficit quod habeat esse in opinione, et ideo illa consequentia non valet, sicut nec ista ‘hoc est in opinione, ergo est’.

37 Ad aliud, quando accipitur quod per istam responsionem causa finalis non habeat verius esse quam chimaera, quia utrumque habet esse in opinione, dicendum quod in esseAconi.; ille U in opinione sunt gradus; aliquid enim habet esse in opinione per rationem boni, aliquid per rationem mali et aliquid neutro modo. Sed ad hoc quod aliquid habeat esse in opinione sicut causa finalis, oportet quod opinetur esse bonum. Unde si chimaera opinetur esse bonum et appetatur, tunc chimaera potest esse causa finalis alicuius operationis.

38 Ad aliud patet, quia dictum est quod finis habet esse in intentione agentis naturalis. Etsi enim aliquod agens naturale non cognoscat finem, tamen appetitu naturali desiderat finem, sicut materia appetit formam, et ideo finis habet esse in naturali desiderio eius.

39 Ad primum in contrarium, quando accipitur quod finis secundum esse in anima non terminat quaestionem propter quid, quia nullus deambulat propter sanitatem secundum esse in anima, dicendum quod aliquid dicitur de fine secundum esse in anima et aliquid secundum esse extra, quia finis secundum esse in anima dicitur esse causa et movens, secundum esse extra dicitur esse terminus motus et bonum; tamen eadem res quae est in anima sicut desideratum in desiderante, potest esseAconi.; et postea est U in re extra. Unde haec propositio est concedenda ‘aliquis deambulat propter sanitatem que est in anima’, quia illa eadem quae est in anima obiective potest esse in re extra. Tamen haec propositio est falsa ‘aliquis deambulat propter sanitatem secundum quod est in anima’.

40 Et quando accipitur: si finis secundum esse in anima sit causa, ergo finis secundum esse in anima terminat quaestionem propter quid et secundum aliud esse est causa et principium motus, contra: PhilosophusB, , II, 3, 194b32–195a3 probat quod finis sit causa, quia terminat quaestionem propter quid; ergo secundum illud idem esse est causa secundum quod esse terminat quaestionem propter quid – ad istud dico quod non sequitur quod secundum illud idem esse sit causa et terminat quaestionem propter quid, sed solum sequitur quod illud idem quod est causa terminat quaestionem propter quid.

41 Contra: #U 146rb per istam responsionem haec esset per accidens ‘id quod terminat quaestionem propter quid est causa’, et tunc argumentum Philosophi non valeret nisi per accidens.

42 Ad istud dicendum quod in naturalibus non est haec per accidens, quod illud propter quod agens agit sit causa, quia illud idem quod habebit esse in re extra est per se intentum a natura, et non per accidens, et ideo non accidit illi quod terminat quaestionem propter quid quod sit causa movens agentem, quia non accidit illi quod habebit esse in re extra habere esse desideratum, ex quo illud per se desideratur quod erit in re extra.

43 Ad aliud dicendum quod pro tanto dicitur quod causa finalis est causa causarum, quia est causa causalitatis aliarum causarum. Finis enim est causa quare agens causat. Unde est causa causalitatis agentis et non est causa esse eius. Ideo non sequitur quod verius esse debeatur fini quam aliis causis, sed verior causalitas.

44 Ad aliud, quando accipitur quod verius esse debetur causae quam causato, dico breviter quod hoc non est verum in omni genere causae, quia materia non habet verius esse quam compositum, sed hoc habet veritatem in causis efficientibus per se ordinatis. Vel dicendum quod illud tenet de causa totali quae dat sufficienter causato quidquid est in causato. Unde quando aliqua causa est causa totius causati, bene tenet quod causa est nobilius causato, sed quando sunt multae causae eiusdem, nec finis est causa totius causati nec materia nec forma, quia nulla istarum causarum est causa cuiuslibet quod est in causato. Huiusmodi autem causa est homo respectu risibilis; est enim causa cuiuslibet quod est in risibilitate. Et de tali causa probat Avicenna sexto Metaphysicae BAvic., Metaph., tract. 6, cap. 3 (ed. Van Riet, 308) suae capitulo tertio quod causa semper est nobilior suo effectu, quia si causatum haberet aliquod augmentum in nobilitate ultra causam, illud augmentum non potest ei evenire ex se ipso, quando est causatum secundum quodlibet eius; ergo oportet quod habeat illud augmentum a sua causa. Ideo breviter omnis causa totalis alicuius quae est causa cuiuslibet quod est in effectu, est nobilior effectu et habet nobilius esse quam effectus.

45 Ad aliud, quando dicitur quod habito fine cessat motus, dicendum quod hoc est sic intelligendum quod, si finis habeatur secundum quod est terminus et bonum, tunc cessat motus; et tamen non oportet, si finis habeatur secundum illud esse secundum quod movet agentem, quod cesset motus.

46 Ad aliud dicendum quod finis est causa secundum esse in intentione agentis, et tunc habet secum suum effectum, quia semper, quando est causa, tunc est causalitas aliarum causarum; et quia finis simul est et non est cum causalitate aliarum causarum, ideo finis simul est causa et non est causa cum effectu suo.

47 Ad aliud principale, cum quaeritur an finis sit causa quando est aut quando non est, dico distinguendo de ‘esse’ in ista ‘finis est’ ex eo quod ‘esse’ potest importare actualitatem entis realis extra animam vel actualitatem cuiuscumque obiecti potentiae cognoscitivae vel alterius potentiae naturalis. Esse primo modo dictum est esse subiectivum, esse secundo modo dictum est esse obiectivum. Loquendo de esse primo modo dicto, secundum quod est actualitas entis realis exsistentis extra animam, sic dico quod finis, quando non est, est causa finalis, quia quando est principium movens alias causas, tunc non est ens reale exsistens extra animam et tunc est causa naturalis motus. #U 146va Loquendo de esse quod debetur cuilibet obiecto cuiuscumque potentiae cognoscitivae vel potentia naturali, sic dico quod finis, quando est, est causa finalis, quia quando est principium movens alias causas, antequam habeat esse in re extra, tunc est obiectum alicui potentiae cognoscitivae vel alicui potentiae naturali, et ideo tunc habet esse obiectivum vel esse desiderativum, et tale esse sufficit alicui causae finali. Verumtamen aliquaAconi.; alia U causa finalis habet esse reale extra, quando est actu causa. Pro quo sciendum secundum Commentatorem secundo huius quod alia est causa generationis finalis et alia rei generataeBAverr., In Phys., II, comm. 70, f. 74A. Forma autem est causa finalis generationis quae est prima perfectio generati, sed finis ipsius generati est ultima perfectio eius, puta perfectissima operatio eius, ad modum quo felicitas est finis hominis. Isti autem modi in hoc different, quia causa finalis generationis non habet simul esse in re extra cum generatione vel cum alio motu cuius est causa, sed causa finalis generati simul habet esse exsistere realiter cum illo cuius est causa. Causa enim finalis generationis non habet esse, quando generatio est, nisi in intentione agentis, sed causa finalis generati simul est cum re generata, sicut felicitas hominis quae simul est, quando homo est. Isto modo est esse perpetuum speciei causae finalis huius hominis, similiter ultimus finis omnium, scilicet Deus, qui est finis omnium. Et certum est quod talis finis simul est cum eo cuius est finis. Unde concedendum est quod finis generati simul est cum eo cuius est exsistentia reali.

48 Et quando deducitur ad istud inconveniens quod id quod non est movet efficientem, dico quod non est inconveniens quod id quod non est movet efficientem metaphorice ad modum quo finis movet.

49 Et quando arguitur in contrarium et quia illa motio metaphorica est unum ens et per consequens non potest fundari in non ente, dico quod illa motio non fundatur in non ente, sed fundatur in potentia cognoscitiva vel appetitiva in re extra.

50 Et quando deducitur ulterius quod id quod non est in re extra esset causa causarum, dico quod istud est concedendum sub isto intellectu quod id quod non est est causa causalitatis aliarum causarum et tamen non est causa illius esse quod debetur aliis causis.

51 Et quando deducitur ad aliud inconveniens quod illud quod non est esset nobilissimum et optimum in re, dico quod id quod non est in re extra, quando generatio est, erit postea optimum in re generata. Unde pro tanto dicitur finis generationis esse optimum in re, quia completa generatione tunc erit optimum et non propter hoc quod sit optimum pro tempore pro quo res est in generare.

52 Ad aliud principale, quando arguitur ‘si finis esset causa naturalis, tunc esset de consideratione naturalis’, dicendum quod quilibet finis naturalis est de consideratione naturalis. Tamen non sequitur quod naturalis consideret de primo fine omnium secundum quod est finis omnium, licet consideret de eo secundum quod est motor, quia per Commentatorem secundo huius commento tricesimo octavo oportet intendere de causis ultimam causam in quaestione, #U 146vb non ultimam in esse; ultima in quaestione est causa propinqua, ultima in esse est causa remotaBAverr., In Phys., II, comm. 38, f. 63H. Unde naturalis considerat de ultima causa finali in quaestione et haec est causa propinqua rei naturalis. Tamen non oportet quod consideret de ultima causa in esse rei naturalis, quia talis est causa remota.

53 Ad aliud principale dicendum quod finis est causa extrinseca generationis et illa eadem est intrinseca rei generatae. Nec sequitur ex hoc quod in causis finalibus sit procedere in infinitum, quia contingit devenire ad aliquam causam finalem cuius non est alia causa finalis neque extrinseca neque intrinseca.

54 Ad aliud, quando accipitur quod causa est prior causato, dicendum secundum Avicennam sexto Metaphysicae suae capitulo quinto quod causa finalis est prior aliis causis in causalitate et similiter in esse in anima et in intentione agentisBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 337–339).

55 Ad aliud dicendum quod, licet agens sufficienter posset agere per suas potentias activas quantum est in uno genere causae, tamen requiritur causa finalis in alio genere causae, quia ad unam actionem concurrunt plura genera causarum.

56 Ad ultimum dicendum quod, licet aliqua actio sit frustra, tamen ibi est causa finalis, quia propter hoc dicitur actio esse frustra quia agens agit propter finem et ille finis non provenit per actionem; sed quandocumque agens agit propter finem, tunc finis est causa causalitatis agentis; et propter hoc oportet quod in omni actione frustra sit causa finalis. Unde Philosophus secundo huius dicit quod non refert sive finis sit bonum verum sive apparensB, , II, 3, 195a25–26, ubi dicit Commentator quod finis in naturalibus semper est verum bonum, sed in rebus voluntariis non est semper vere bonum, sed bonum apparens ut in pluribusBAverr., In Phys., II, comm. 31, f. 61H. Et ideo id quod numquam erit in re extra potest esse causa finalis.

57 Si dicas quod per istam responsionem haec deberet concedi ‘chimaera est’, quia chimaera habet esse cognitumAconi.; incognitum U in intellectu, potest dici quod in ista ‘chimaera estAconi.; esse Uhoc verbum ‘est’ praedicat esse exsistere extra animam. Tamen in ista ‘causa finalis est’ hoc verbum ‘est’ potest praedicare esse cognitum vel esse desideratum, quia hoc comparatur pertinens ad duarum significatum. Vel aliter potest dici quod causa finalis habet verius esse quam chimaera, quia habet esse non prohibitum et chimaera non habet tale esse.

58 Circa illud dictum Philosophi ‘causa particularis in actu simul est et non est cum suo effectu’B, , II, 3, 19516–18 sciendum quod illud habet sic intelligi quod, si aliquid fuerit causa alicuius, illud simul est et non est causa cum suo effectu. Cuius ratio est, quia si aliquid sit causa, oportet quod sit causa alicuius effectus, quia impossibile quod sit causa et nullius causa. Ideo quandocumque aliquid est causa, tunc habet effectum; causa enim et effectus dicuntur relative. Unde causa finalis simul est cum effectu, quia effectus eius est causalitas aliarum causarum; et quandocumque finis est causa in actu, causalitas aliarum causarum est in actu. Et ideo verum est dicere quod finis simul est causa cum suo effectu, licet finis non habeat esse reale extra, quando est causa. Et ita est de omnibus causis, quod simul sunt causae, quando habent secum suos effectus.

59 Si obiciatur contra istud: quod est prius alio, non est simul cum eo; sed causa est prior causato, secundum quod probat Avicenna quarto MetaphysicaeBAvic., Metaph., tract. 4, cap. 1 (ed. Van Riet, 189) suae capitulo de priori; ergo causa aliquo modo non est simul cum causato.

60 Item aedificator #U 147ra est causa domus; et tamen aedificator est, quando domus non est.

61 Item iste homo nunc exsistens est unus effectus; et tamen ipse est, quando non habet causam efficientem, quia postquam est generatus, ex tunc non habet causam efficientem.

62 Item materia est ingenita et incorruptibilis et per consequens non desinit esse cum suo effectu.

63 Ad primum istorum dicendum quod ‘prius’ dicitur multis modis, ut patet per Avicennam ibidem. Dicitur enim prius tempore et loco et per naturam et secundum esse. Licet ergo causa sit prior causato secundum esse, tamen esse omnis causati necessario est cum esse suae causae, et per esse suae causae necessario est esse sui causati, et sunt simul tempore vel intellectu, sed non sunt simul in respectu habendi esse; esse enim causae non provenit ex causato, sed e conversoBAvic., Metaph., tract. 4, cap. 1 (ed. Van Riet, 189). Haec Avicenna. Per hoc voluit ipse intelligere quod causa est prior causato in ordine essendi; est tamen simul in tempore. Et pro tanto facit Avicenna istam distinctionem, cum dicit quod causa et causatum sunt simul in tempore vel intellectu, quia finis, quando est causa, non habet esse nisi in intellectu. Hoc idem probat Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo secundoBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 300–306), quod in omni genere causae simul sunt vel non sunt tempore causae et effectus.

64 Ad aliud dicendum secundum Avicennam sexto MetaphysicaeBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 300–301); suae capitulo secundo quod aedificator non est vera causa domus nec pater est vera causa filii, sed aedificator est vera causa motus securis, et ideo simul est aliquis aedificator in actu et faciens motum in actu. Aliter dicitur quod causa est duplex: in fieri et in facto esse. Aedificator est causa in fieri respectu domus et non causa in facto esse. Unde simul est aliquis actu aedificator, quando domus est actu in fieri. Sed ista responsio non differt a praecedenti realiter nisi in hoc quod dicitur sub verbis magis obscuris, quia secundum priorem responsionem debet dici quod aedificator sit vera causa ipsius domus fieri et non est vera causa ipsius domus, est tamen secundum Avicennam causa adiutrix respectu domusBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 301); et talem causam non oportet simul esse et non esse cum suo effectu, sed verae causae semper simul sunt cum causatis. Et talis causa adiutrix est pater respectu filii; ideo dicit Commentator octavo huius quod pater est causa per accidens filii, quia cum pater complevit totam actionem suam, adhuc restat forma filii inducenda. Ideo non oportet patrem simul esse cum filio.

65 Ad aliud dicendum quod iste homo non habet efficiens post generationem suam nisi conservans, cuiusmodi efficiens est aliquid supracaeleste conservans ista inferiora; et causa conservans habet reduci ad genus causae efficientis. Quod res semper habeat causam conservantem suum esse, patet per Avicennam sexto Metaphysicae suae capitulo primo dicentem quod causatum eget datore suiAconi.; suae U esse semper et incessanter, quamdiu habet esseBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 1 (ed. Van Riet, 300). Hoc similiter dicit Commentator in De substantia orbis dicens quod caelum non solum indiget motore suo propter motum, sed propter conservationem sui esse. Eodem modo domus non semper habet causam efficientem, semper tamen habet causam conservantem in esse. Unde dicit Avicenna ubi prius: ‘ponderositas et coniunctio lignorum et lapidum est causa domus post cessationem motus artificis’BAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 301.

66 Ad aliud dicendum quod, licet materia sit aeterna, tamen simul est causa huius effectus et non est causa eius cum effectu. Materia #U 147rb enim modo est causa unius effectus, modo alterius, et simul est causa huius effectus cum isto effectu et est causa alterius effectus, quando habet alterum effectum, et sic multiplicatur causalitas in materia secundum quod multiplicantur effectus.

Quaestio 24

1 Circa capitulum de casu et fortuna quaeratur an casus et fortuna habeant esse in rebus.

2 Quod non, probo, quia casus, si esset, esset causa efficiens. Posito ergo quod Socrates foderet foveam et inveniret ibi aurum, probo quod illa inventio auri non sit a casu, quia hic non est causa efficiens nisi Socrates; si ergo causa efficiens huius inventionis esset casus, Socrates esset casus; sed talis praedicatio est falsa ‘homo est casus vel fortuna’.

3 Item omne quod evenit in istis inferioribus provenit mediante aliqua substantia supracaelesti; sed substantia supracaelestis non agit a casu; ergo hic nihil provenit a casu. Maior patet per Commentatorem septimo Metaphysicae commento tricesimo secundo: ‘impossibile est quod agens corporeum transmutet materiam nisi mediante corpore non transmutabili, scilicet corporibus supracaelestibus’BAverr., In Metaph., VII, comm. 31, f. 181K. Ex hac auctoritate videtur quod nullum agens agit aliquid hic inferius nisi mediante corpore caelesti.

4 Dicitur hic quod aliquando corpus caeleste agit aliquid a casu, quia possibile est quod corpus caeleste intendat naturaliter producere unam formam, et si impediatur ad producendum illam formam, producet aliam formam a casu.

5 Contra: quando passum secundum se totum subditur agenti, agens potest ibi producere quidquid intendit, quia si esset aliquis artifex et subderetur ad placitum quidquid est in ligno, ita bene faceret artificiatum ex ligno tortuoso sicut ex ligno recto. Ex quo ergo tota natura istorum inferiorum subditur substantiis supracaelestibus, sequitur quod agens supracaeleste potest inducere quamcumque formam in quacumque materia sine impedimento. Illud enim quod deberet esse impediens totaliter subditur tali agenti et per consequens nihil potest eum impedire.

6 Ad principale: Deus habet certam scientiam de omnibus quae evenient; ergo determinatum est sibi de omnibus futuris et per consequens nullum illorum eveniet a casu.

7 Item quae sunt fatata, antequam eveniant, non eveniant a casu; sed ut videtur per Boethium quinto De consolationeBBoeth., Cons., IV, cap. 6, §9 (ed. Bieler, 80) et similiter per astronomos, est ponere fatum in rebus; ergo non evenient a casu.

8 Item nihil quod evenit a causa sufficienti, evenit a casu; sed omne quod evenit, habet causam sufficientem sui eventus; ergo non evenit a casu.

9 Similiter omne quod evenit, habet determinatam causam sui eventus; ergo nihil evenit a casu.

10 Similiter omne quod evenit habet causam determinatam particularem in actu quae simul est et non est cum suo effectu; sed talis causa non est casualis; ergo omne quod evenit, evenit ab alia causa quam a casu.

11 Item si aliquid eveniat a casu, aut eveniet a natura aut a voluntate. Si eveniat a voluntate, aut intenditur a voluntate aut non intenditur. Si intendatur a voluntate, tunc non #U 147va est casuale per PhilosophumB, , II, 6, 197a3–5. Si non intendatur a voluntate, ergo non est volitum et per consequens illud non est factum a voluntate. Ergo nihil quod fit a voluntate, fit a casu. Si dicatur quod fiat a natura, contra: omnis causa naturalis ex necessitate suae naturae agit, sicut ignis ex necessitate comburit, quia non est in potentia agentis naturalis passo approximato agere et non agere, sed agit ex necessitate; sed quando aliquid ex necessitate suae naturae agit, non agit a casu; ergo nullum casuale provenit a natura.

12 Praeterea si casus esset in rebus naturalibus, tunc esset de consideratione naturalis. Sed hoc est falsum, quia naturalis non considerat de entibus per accidens et casus est unum ens per accidens. Scientia enim non considerat de entibus per accidens, quia talia sunt infinita et infinita non cadunt sub arte, ut probatur sexto MetaphysicaeBArist., Metaph., VI, 2, 1026a33–1027a28.

13 Item si inventio thesauri esset a casu, quando aliquis fodit foveam, tunc inventio thesauri haberet aliam causam per se, quia omne per accidens habet reduci ad per se; sed hicAconi.; hoc U non est aliqua causa efficiens respectu inventionis thesauri quam fodiens; ergo fodiens est per se causa inventionis thesauri.

14 Ad oppositum est PhilosophusB, , II, 5, 196b13–15.

15 Ad quaestionem dicendum quod casus et fortuna habent esse in rebus. Quod patet viso quid sit casus. Casus autem est causa per accidens eorum quae fiunt nec semper nec frequenter in his his quae fiunt propter finem; sed fortuna solum unum addit supra casum, scilicet quod fortuna est in agentibus ad propositum. Cum ergo multa sic fiant a causis per accidens nec semper nec frequenter in his quae fiunt propter finem, sequitur quod multa fiant a casu; ergo casus reperitur in rebus.

16 Ad declarationem huius definitionis sciendum quod duplex est causa per accidens, ut dicit Commentator secundo huius commento quinquagesimoBAverr., In Phys., II, comm. 50, f. 68A–B. Quaedam est causa per accidens quae non operatur ad effectum omnino, sed dicitur causa per accidens, quia accidit agenti, sicut musica vel medicina respectu domus; sed casus non est huiusmodi causa per accidens. Aliter dicitur aliquid causa per accidens, quia ex eo fit aliquid per accidens et agit ad effectum; isto modo casus est causa per accidens, quia ex eo fit aliquid per accidens. Sic patet prima particula definitionis, cum dicitur quod casus est causa per accidens. Est enim causa efficiens agens per accidens ad effectum.

17 Pro secunda particula, cum dicitur ‘casus non est in his quae fiunt semper nec frequenter’, sciendum quod aliqua fiunt necessario; et illa dicuntur fieri semper. Aliqua fiunt contingenter; et hoc contingit tripliciter secundum quod triplex est contingens: contingens in pluribus, contingens in paucioribus, contingens ad utrumlibet. Ea quae contingunt in pluribus, dicuntur esse frequenter et saepe. Unde habeo ista tria pro eodem: in pluribus, saepe et frequenter. Avicenna enim dicit illud esse saepe quod nos dicimus in pluribus et frequenter. Et circaAconi.; sic U tale contingens non habet fieri casus. Contingens autem in paucioribus et contingens raro sunt idem; et circa tale #U 147vb contingens habet fieri casus et fortuna. Utrum autem casus inveniatur in contingentibus ad utrumlibet, de hoc est controversia inter Avicennam et Commentatorem, de qua patebit inferius.

18 Quantum ergo ad secundam particulam definitionis sciendum et videndum, quid debet hic intelligi per fieri saepe vel frequenter. Secundum Avicennam primo Physicae suae capitulo tertio decimo haec est differentia inter semper et saepe, quia ei quod est semper non adversatur aliquod contrariumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111), hoc est ipsum non potest habere impedimentum; ipse enim habet pro eodem esse semper et esse necessarium. Sed ideo dicitur esse saepe quod semper erit, nisi prohibeat aliquid. Unde dicit quod, si quod est saepe, si removeantur contraria et prohibentia, fiet necessariumBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111); et ideo fallit raro, quia non fallit, nisi impediatur. Sed ista differentia inter esse saepe et esse semper vel sub aliis verbis inter contingens ut in pluribus et necessarium non placet Commentatori. Dicit enim secundo huius commento quadragesimo octavo sic: ‘debes scire quod differentia inter contingens ut in pluribus et necessarium non est quod contingens ut in pluribus habet impedimentum in paucioribus et necessarium non habet impedimentum, ut dicit Avicenna. Secundum enim hoc sequitur quod omnia sint naturaliter necessaria’BAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M. Haec ille. Sed Commentator non probat expresse consequentiam qua deberet sequi hoc inconveniens contra Avicennam, quod omnia essent naturaliter necessaria. Illud tamen videtur sequi propter talem rationem, quia videtur per Avicennam quod contingens in pluribus esset necessarium, si non esset impedimentum extrinsecum; ergo circumscribendo omne impedimentum extrinsecum, illud quod nunc est contingens in pluribus non haberet quo posset deficere, et per consequens, quantum esset ex se et ex natura sua, esset necessarium, et sic sequeretur quod ipsum esset naturaliter necessarium, quia non haberet ex natura sua aliquid ratione cuius deberet deficere, sed tota contingentia esset ratione impedimenti extrinseci. Propter hoc dicit Commentator quod contingens in pluribus est illud in cuius natura est possibilitas ut actio eius deficiat in minori parte, et ideo non invenitur illic impedimentum extrinsecumBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M. Unde videtur quod Commentator velit dicere quod in contingenti ut in pluribus propter possibilitatem in natura eius ad non essendum invenitur impedimentum extrinsecum et non econtra, quia propter impedimentum extrinsecum non est tota contingentia et possibilitas ad non essendum in contingenti in pluribus. Et Commentator adducit rationem quare oportet quod contingens in pluribus habeat impedimentum extrinsecum, quia aliter possibilitas naturalis quae est in tali contingenti esset otiosa, nisi esset impedimentum extrinsecumBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M–67A; . Verumtamen non credo quod Avicenna negaret quod contingens ut in pluribus haberet ex natura sua possibilitatem ad non essendum. Ex istis possumus colligere quod contingens in pluribus sitAconi.; sicut U illud quod in natura sua potest esse et in natura sua potest non esse per impedimentum extrinsecum. Unde secundum Commentatorem contingens ut in pluribus semper erit, nisi sit impedimentum extrinsecum, quia per ipsum possibilitas quae est in contingenti in pluribus esset otiosa, si non inveniretur impedimentum extrinsecumBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M–67A. Sic ergo patet haec secunda particula, scilicet quod casus est eorum #U 148ra quae fiunt nec semper nec frequenter. ***

19 Ad ultimum dico quod non oportet quod, si inventio thesauri sit effectus per accidens, quod propter hoc habeat aliquam per se causam, sed oppositum magis sequitur. Et quando accipitur quod omne per accidens habet reduci ad aliquid per se, dicendum quod iste effectus per accidens habet reduci ad istum effectum per se qui est fodere foveam; et huic effectui per se correspondet causa per se. Et ideo non oportet quod effectus per accidens reducatur ad causam per se quae sit per se causa illius effectus, sed sufficit quod illa causa sit per se causa alterius effectus.

20 Contra ista, et primo contra illud quod dicitur in positione, scilicet quod casus non sit in contingentibus ut in pluribus: quia posito quod aliquis vadens ad forum pluries inveniat debitorem suum in foro et solum bis accidat quod non inveniat debitorem suum, cum venerit ad forum, isto posito sequitur quod invenire debitorem in foro sit contingens in pluribus, quia pluries invenit debitorem in foro quam non inveniat; et tamen sic veniens ad forum et inveniens debitorem suum, quando nec cogitat nec proponit invenire eum, a casu invenit debitorem suum; ergo casus habet fieri in contingentibus in pluribus.

21 Item de eo quod dicitur, quod illud quod contingit in pluribus semper eveniatAconi.; veniat U nisi impediatur, contra: posito quod aliquis sit consuetus invenire debitorem suum in foro in loco, hoc tunc est contingens in pluribus, et similiter per Philosophum tunc hoc non est a casuB, , II, 5, 197a3–5; et tamen remoto omni impedimento non est necessarium invenire debitorem in foro.

22 Item de eo quod dicitur ‘aliqua actio naturae potest esse casualis’, contra: tunc esset possibile quod generatio naturalis esset a casu, sed inconveniens est quod operationes naturales sint a casu.

23 Item quod definitio data de casu sit diminuta probo, quia ista stant simul: quod aliquis per accidens et in minore parte inveniat aurum, quando fodit foveam, et tamen quod ipse sciat ibi esse aurum et proponat ibi invenire aurum; sed fodiens foveam, quando intendit invenire aurum, non invenit aurum a casu; ergo aliquis per accidens et in minore parte potest invenire aurum, et tamen non a casu. Ergo talis non est definitio casus.

24 Ad primum istorum dicendum quod, licet aliquis centies inveniat debitorem in foro et non accidat nisi bis quod non inveniat eum cum venerit ad forum, non dicetur propter hoc quod invenire debitorem in foro sit contingens in pluribus, quia illud dicitur esse contingens in pluribus quod in natura sua est natum saepius evenire, et non dicitur omne illud contingensAconi.; quod contingit U in pluribus quod saepius evenit de facto, sed saepius est natum ex natura sua evenire et quod semper natum est evenire nisi impediatur. Huiusmodi contingens non est invenire debitorem in foro, quia non est innatum ex natura rei saepius invenire debitorem in foro quam non invenire.

25 Ad aliud quod, licet aliquis sit consuetus invenire debitorem in foro, si non veniat ad forum causa illius, a casu invenit debitorem. Nec hoc negat Philosophus; tamen dicit istam condicionalem #U 148rb quod, si aliquis aut semper aut frequenter veniens reportaret pecuniam, tunc non reportaret pecuniam a casuB, , II, 5, 197a3–5. Sed quod aliquis semper aut frequenter reportet pecuniam a debitore, hoc non accidit proprie loquendo, quia non est magis natum ex natura rei reportare pecuniam quam non reportare; si tamen hoc accideret frequenter, non esset a casu. Sed istud non accidit, nec in pluribus nec frequenter, secundum quod hic loquimur, quia illud solum dicimus esse contingens in pluribus quod semper eveniet, nisi impediatur. Et ideo haec condicionalis est vera, sed antecedens est falsum. Exempla enim ponimus non ut ita sit. Unde licet de facto multotiens inveniat debitorem in foro, non excusat quin inventio debitoris sit a casu. Si tamen innatum esset ex natura sua semper invenire debitorem in foro, nisi esset impedimentum, tunc non esset a casu. Philosophus ergo concedit ibi unam condicionalem, tamen non concedit antecedens.

26 Ad aliud, quando accipitur quod generatio naturalis non esset a casu, dicendum quod Avicenna primo Physicae suae capitulo duodevicesimo concedit quod casus intrat generationem rerum naturalium in comparatione suorum singularium, sicut generatio huius grani tritici in hac parte terraeBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 125). Tamen dico quod non debet absolute concedi quod generatio tritici sit a casu. Pro quod sciendum secundum Avicennam ibidem capitulo tertio decimo: ‘licet aliquid sit contingens in pluribus, tamen si apponatur aliquid aut removeatur, ex tali appositione vel remotione eius quod adesse solebat dicetur fieri a fortuna vel casu’BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 111). Unde dico quod aliquid quod non est casuale, per appositionem fit casuale; verbi gratia ignem comburere pannos pauperis est casuale. Similiter aliquid fit casuale per remotionem alicuius quod facit ad effectum. Verbi gratia non est casuale aliquem venientem ad forum intendentem obviare debitori invenire debitorem; ibi tamen per remotionem huius quod ipse non intendit obviare debitori, quod remanet fit casuale, quia venientem ad forum est casuale obviare debitori. Sic dico in proposito: generatio tritici in terra non est casualis; tamen generatio huius tritici cadentis in hoc novali terrae est casuale secundum Avicennam.

27 Ad ultimum dicendum quod per istam primam particulam ‘casus est causa per accidens’ sufficienter habetur quod casus non sit respectu effectus praecogitati et intenti. Si enim fodiens foveam praecogitet vel praetendat invenire aurum, tunc hoc non dicetur a casu, quia respectu intendentis non dicitur talis effectus esse casualis. Tamen respectu finis non intenti dicetur casuale. Pro quo sciendum quod secundum Avicennam primo Physicae suae capitulo duodevicesimo hoc nomen ‘finis’ est commune ad duo, quia finis dicitur illud ad quod res pervenit quocumque modo; aliter dicitur finis id quod quaeritur ex opereBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 121). Et finis sic ultimus dictus est finis essentialis, sed finem primo modo dictum contingit aliter esse accidentalem. Aliud dicendum et sciendum: quod tribus modis contingit aliquid pervenireAconi.; provenire U ad suum finem, secundum quod habetur ibi #U 148va ab Avicenna capitulo tricesimo quartoBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 117), quia res aut pervenit ad finem essentialem tantum aut ad finem accidentalem tantum aut ad utrumque finem. Si perveniat ad finem essentialem tantum, scilicet ad finem quae quaeritur ex opere, et tunc est causa essentialis et non accidentalis nec casualis. Verbi gratia, si veniens af forum causa emendi non faciat nisi solum emat, ibi non est tunc causa casualis; ille enim est finis quaesitus ex opere. Si perveniat ad finem accidentalem tantum, respectu illius finis est causa casualis; sed respectu finis intenti est frustra, quia tunc dicitur aliquid agere frustra, quando non pervenit ad finem intentum. Si autem perveniat adAms; aliquid U utrumque finem, tunc respectu finis intenti est causa essentialis, sed respectu finis non intenti est causa accidentalis et casualis. Verbi gratia, si lapis descendens vulneraret caput, respectu descensusAconi.; descend U est causa essentialis, sed respectu vulnerationis capitis est causa accidentalis. Ista omnia possunt recolligi ex dictis Avicennae ibidem. Ex istis patet quod finis excogitatus et intentus non est finis accidentalis; et ideo ex hoc quod casus est causa per accidens habetur quod casus non sit causa finis excogitati nec intenti.

Quaestiones 25–26

1 Quaeratur de controversia inter Commentatorem et Avicennam utrum casus habeat fieri in contingentibus aequaliter.

2 Quod sic, probo argumento Avicennae: aliquid respectu unius evenit in pluribus, respectu alterius evenit in paucioribus et respectu alterius aequaliter. Verbi gratia, quando aliquis vult ambulare, potentia motiva aequaliter se habet ad ambulandum et quiescendum; sed cum affuit voluntas firma, ambulabit ut saepius. Ergo respectu potentia motivae est aequaliter contingens ambulare et non ambulare, sed respectu voluntatis firmae magis determinatur ad unam partem et minus ad aliam. Ergo aliqua una res respectu diversorum contingit aequaliter et in pluribus et in paucioribus. Ex hoc arguo sic: casus habet fieri circa illud quod contingit in paucioribus; sed quod contingit in paucioribus, respectu alicuius est contingens aequaliter; ergo casus habet fieri circa aliquod contingens aequaliter.

3 Item Avicenna primo Physicae suae capitulo tertio decimo a: ‘non est recta additio quam posuerunt posteriores Peripatetici de casu, quando dixerunt quod casus et fortuna non sitAconi.; fit U nisi quod raro accidit ex suis causis’BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 112). Et adducit ad hoc processum Aristotelis, utAconi.; nec U videtur, dicensAconi.; dicere U quod qui praesignavit hanc viam non sic instituit, sed ut non semper sit nec saepe quod est a casu et fortunaBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 112). Haec ille. Videtur autem quod Avicenna hoc determinat propter istam divisionem Philosophi trimembremB, , II, 5, 196b10–17: aliqua fiunt semper, aliqua fiuntAconi.; sicut U frequenter, et alia fiunt extraAconi.; ex U haec, scilicet nec semper nec frequenter. Et omnes dicunt haec esse a fortuna, scilicet quae sunt extra haec. Videtur ergo quod omnia quae cadunt sub tertio membro, evenient a casu. Sed tam illa quae contingunt aequaliter quam illa quae contingunt in paucioribus comprehenduntur sub tertio membro; sunt enim extra haec quae fiunt semper et frequenter. Ergo illa quae contingunt #U 148vb aequaliter, evenient a casu. Unde Avicenna hoc concedit, ut videtur, propter processum Aristotelis.

4 Item illa quae contingunt aequaliter fiunt praeter intentionem, ergo illa fiunt a casu.

5 Item omnia quae fiunt, aut fiunt semper aut frequenter aut a casu, secundum quod videtur per PhilosophumB, , II, 5, 196b10–17; sed quae contingunt aequaliter, non fiunt semper nec frequenter, quia idem est contingere frequenter et contingere in pluribus; ergo quod contingit aequaliter, fit a casu.

6 Ad oppositum: casus solum habet esse in illis quae raro fiunt; sed quae contingunt aequaliter non fiunt raro. Nihil enim fit raro nisi quod fit in paucioribus; sed si aliquid contingat aequaliter, ergo nec contingit in pluribus nec in paucioribus.

7 Praeterea arguo ad hoc per argumentum illorum Peripateticorum quod recitat Avicenna et similiter CommentatorBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66H; BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 112): ambulatio et quies aequaliter attribuuntur potentiae motivae. Si tunc illa evenirent a casu quae eveniunt a contingente aequaliter, tunc cum aliquis ambulat, diceremus quod ambulatio eius est a casu, et cum quieverit, quod quies eius est a casu; sed hoc non dicimus; ergo etc.

8 Item a causa contingente aequaliter nihil provenit omnino; ergo nihil provenit ab eo casualiter. Probatio assumpti: dicit enim Commentator secundo huius commento octogesimo octavo quod contingens aequale impossibile est ut inveniatur ex eo altera diversarum actionumBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66I–K; ergo contingens aequale neutram partem contradictionis faciet; ergo nihil faciet omnino.

9 Idem probo per rationem CommentatorisBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66K: si enim aliquid aequaliter se habet omnino ad hoc et ad eius oppositum, non est maior ratio quare hoc producat quam eius oppositum stante illa aequalitateAconi.; aequaliter U. Neutra enim actio est dignior ut sitAconi.; nec sic U quam reliquaAconi.; recta U; ergo nec una fiet nec reliqua.

10 Ad idem arguo per rationem antiquorum, quam recitat Philosophus secundo De caeloBArist., De cael., II, 13, 295b32–34, propter quam posuerunt quod quies terrae est similis habitudo ad omnem partem caeli, quia si aliquis aequaliter esurit et sitit et habet potum et cibum in aequali distantia, ipse ad neutrum movebitur.

11 Ad idem arguo per exemplum Commentatoris ibidem commento nonagesimo secundoBAverr., In De cael., II, comm. 90, f. 157D, quia si imaginati fuerimus ferrum sphaericum positum in centro sphaerae concavae adamanteae, impossibile est illud ferrum magis moveriAconi.; movere U ad unam partem adamantis quam ad aliam, quia adamas aequaliter attraxit ex omni parte, et impossibile est illud ferrum simul moveri ad omnem partem adamantis; sequitur ergo quod illud ferrum non movebitur. Sic a parte ista, si aliquod sit agens sic aequaliter agens, sicut diceremus, ad hoc et ad eius oppositum, neutrum proveniet stante illa aequalitate.

12 Si dicatur quod posito illo casu ferrum debeat descendere, quia et adamas trahit deorsum et ferrum est natum descendere, contra: posito quod illud ferrum esset in centro mundi et quod esset circulus factus ex adamantibus undique aequaliter circumdans ferrum, tunc oportet dicere quod illud ferrum ad nullam partem movebitur. #U 149ra

13 Ad quaestionem videtur dicendum secundum AvicennamAconi.; Commentatorem U quod casus habet fieri in contingentibus aequaliter. Ipse enim quaerit istam quaestionem primo Physicae suae capitulo tertio decimoBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 112) et recitat opinionem eorum qui dicebant quod casus non habet fieri nisi in contingentibus raro. Et ipse tenet oppositum huius dicens quod aliquid respectu unius est contingens aequaliter, respectu alterius est contingens in pluribus; et ideo non est inconveniens quod in eo quod est contingens aequaliter, respectu alterius est contingens in pluribus habeat fieri casus respectu alterius. Exemplum huius: ambulare et non ambulare aequaliter respiciunt potentiam motivam, sed tamen, cum referuntur ad voluntatem, non contingit aequaliter ambulare et non ambulare, quia voluntas magis determinat unam partem; et ideo non est inconveniens quod aliquid quod est contingens aequaliter respectu alicuius eveniat a casu.

14 Contra istud arguit Commentator, ubi prius allegatur, dicens quod, si ita fuerit, non esset contingens in paucioribus naturaliter neque in pluribus, quod est inopinabileBAverr., In Phys., II, comm. 46, f. 66I. Consequentia ista potest sic probari, quia si illud quod eveniret a potentia motiva et ab aliis consimilibus semper aequaliter se haberet ad non eveniendum et ad non eveniendum, nisi foret ibi aliqua determinatio a voluntate, tunc semper esset aequalitas ad eveniendum et non eveniendum ex parte aliorum a voluntate, et tunc sola voluntas esset causa quare illud eveniret in pluribus vel in paucioribus. Et per consequens a potentia motiva nihil eveniret naturaliter nec in pluribus nec in paucioribus, saltem respectu potentiae motivae, quia sola voluntas esset causa quare eveniret ut in pluribus vel in paucioribus; et sic sequitur quod respectu potentiae motivae nihil esset naturaliter contingens in pluribus nec in paucioribus, sed hoc solum esset a voluntate.

15 Item arguo ad idem per aliam rationem Commentatoris: si aliqua potentia activa aequaliter se haberet ad agere et non agere naturaliter, tunc natura ageret otiose, quia impossibile est quod ab aliqua potentia activa aequaliter proveniat utrumque contradictoriorum simulBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67A–B.

16 Ideo aliter videtur esse dicendum secundum Commentatorem, quod a contingente aequaliter nulla actio provenit nisi ex altera causa extrinseca coniuncta cum eoBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66K, quia secundum ipsum contingens aequaliter non invenitur in potentiis activis, sed passivisBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67C, quoniam natura eius est natura materiae et non natura formae.

17 Contra istud: Commentator eodem commento dicit quod anima concupiscibilis est parata ad contraria aequaliterBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67A; sed aliquid provenit a potentia concupiscibili sine alia causa extrinseca adiuncta. Voluntas enim, quae est una virtus concupiscibilis, sineAconi.; si U aliqua causa extrinseca sufficit ad esse in actu volendi; et voluntas est potentia activa respectu sui actus; ergo ab agente aequaliter sine causa extrinseca coniuncta provenit aliquid.

18 Item probo quod ratio Commentatoris non valeat. Ipse enim sic arguit: ab agente contingente aequaliter neutrum oppositorum evenitAconi.; convenit U, quoniam neutra actio est dignior ut sit quam reliquaBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66I–K. Contra: secundum istud a contingente in paucioribus nihil provenit, quia certum est quod illud quod contingit evenire in #U 149rb paucioribus est minus dignum ut eveniat quam illud quod contingit aequaliter, quia si rarius contingat agentem producere A quam B, minus dignum est ipsum producere A, quam si contingeret ipsum aequaliter posse producere A sicut et B, quia quod minus est in potentia agentis, minus dignum est fieri ab agente. Si ergo neutrum oppositorum possit evenire ab agente qui est aequaliter in potentia ad utrumque, ergo illud oppositorum quod minus est in potentia agentis non eveniet ab illo agente. Et tunc sequitur contra Commentatorem quod ab agente in paucioribus nihil proveniet naturaliter a multo fortiori, si nihil posset evenire ab agente contingente aequaliter.

19 Si dicatur quod haec consequentia non tenet per locum a maiori, contra: si in potentia unius agentis, puta Socratis, aequaliter sit ambulare et non ambulare et in potentia alterius, puta Platonis, minus sit ambulare quam non ambulare, sequitur quod magis sit in potentia Socratis ambulare quam in potentia Platonis. Si ergo Socrates non posset ambulare stante illa aequalitate ad ambulandum et non ambulandum, sequitur a multo fortiori quod PlatoAconi.; Philosophus U non possit ambulare illo casu stante, quia minus est in potentia Platonis ut ambulet quam in potentia Socratis.

20 Item per Philosophum potentia rationalis valet ad opposita; sed aliqua potentia rationalis est activa; ergo aliqua potentia activa aequaliter se habet ad utrumque oppositorum.

21 Iuxta illud quaeratur utrum omnia quae fiunt fiant propter finem.

22 Quod non, probo per Philosophum octavo Metaphysicae B, , VIII, 4, 1044b12: in eclipsi non est assignare causam finalem; ergo eclipsis non fit propter finem.

23 Item per Commentatorem secundo huius commento quinquagesimo secundo haec particula ‘casus est in his quae fiunt propter finem’ additur in eius definitione, ut per hoc distinguatur inter casum et actiones otiosasBAverr., In Phys., II, comm. 62, f. 68M; sed illae actiones sunt otiosae quae non fiunt propter finem, ut confricatio barbae.

24 Item commento septuagesimo septimo: ista conclusio concluditur in tertia figura quod quaedam quae sunt a natura sunt propter aliquid, et est verum BAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77H. Et statim dat causam quare concluditur in tertia figura, ubi non sequitur nisi conclusio particularis, dicens: ‘’BAverr., In Phys., II, comm. 77, f. 77Hnon omne enim quod est a natura est propter aliquid.

25 Item commento octogesimo octavo: mors invenitur in animalibus ex necessitate materiae et non propter finemBAverr., In Phys., II, comm. 88, f. 83C.

26 Similiter Avicenna primo Physicae suae capitulo quarto decimo dicit quod non cogimur dicere quod privationes actionum naturalium habent fines, cuiusmodi sunt mors et ethicaBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 131); sed mors est naturalis; ergo aliquid naturale non est propter finem.

27 Item aliquae actiones sunt frustra; sed illud dicitur esse frustra quod caret fine; ergo aliqua actio caret fine.

28 Ad oppositum videtur quod sit Philosophus fine secundi huius, ubi probat quod tam naturalia quam artificialia fiunt propter finem.B, , II, 8, 198b34–199b33

29 Similiter Avicenna primo Physicae suae capitulo tertio decimo reprehendit eos qui dixerunt aliquas res accidere non propter finem, #U 149va sed a levitate, sicut qui ignoranter apprehendit barbam suamBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 117).

30 Similiter ibidem probat Avicenna quod sagacitates et ingenia funt propter finem, et postea dicit quod omnia naturalia agunt propter finem.

31 Pro prima quaestione, quando quaeritur utrum casus habeat fieri in contingentibus aequaliter, oportet primo scire qualiter aliqua possunt contingere aequaliter ex suis causis. Hoc enim potest esse dupliciter, aut quia utrumque oppositorum aequaliter accidit de facto, sicut possibile est de facto quod tot senes non canescant quotAconi.; quod U canescunt, sicut si decem senes canescant et decem non, tunc de facto aequaliter accidit canescere et non canescere. Aliter potest intelligi aliqua contingere aequaliter ex suis causis, quia in natura suarum est aequalis possibilitas ad utrumque oppositorum. Huiusmodi distinctio potest haberi a Commentatore secundo huius commento quadragesimo octavo, ubi dicit quod contingens in pluribus est illud in cuius natura est possibilitas ut actio eius deficiat in minore parteBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66M, et non debet dici contingens in pluribus distinctum a necessario solum quia habet impedimentum. Sic dico quod contingens aequaliter est aut quod de facto aequaliter accidit sicut eius oppositum, quod potest esse propter impedimentum, aut illud in cuius natura aequalis est possibilitas, ut hoc eveniat sicut suum oppositum.

32 Si loquamur de contingente aequaliter in natura sua, hoc potest esse aut quia aequaliter est in potentia respectu suarum causarum ad utrumque oppositorum cum actu aut ante actum. Hoc autem sic intelligo quod causae talis contingentis aequaliter sint in potentia, antequam incipiant agere, ad faciendum utrumque oppositorum, vel quod sint aequaliter in potentia ad utrumque oppositorum, quando incipiunt agere. PrimoAconi.; Isto U modo potest aliquid evenire a causa contingente aequaliter, quia quod aequaliter se habet ante actum ad utrumque oppositorum potest determinari ad unum illorum, quando incipit agere. Si intelligatur quod causae aequaliter se habeant ad utrumque oppositorum, quando incipiunt agere, tunc aut sunt causae universales aut particulares. Si universales, tunc dico quod possibile est illas aequaliter se habere ad utrumque oppositorum, quando incipiunt agere; et tamen determinabunturAconi.; determinabitur U ad unum oppositorum per causas particulares. Isto modo intelligit Commentator, ubi prius, quod materia prima sit aequaliter in potentia ad utrumque contrariorumBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67A, ubi dicit quod contingens aequaliter reperitur in potentiis passivis et non per se in potentiis activisBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67C. Isto modo est sol aequaliter potens segregare et congregare et producere rem unius speciei et alterius, tamen producet determinatum effectum mediantibus causis particularibus. Si sint causae particulares, tunc aut sunt in potentia perfecta ad producendum effectum vel imperfecta. Istam distinctionem #U 149vb ponit Avicenna quarto Metaphysicae BAvic., Metaph., tract. 4, cap. 2 (ed. Van Riet, 200); capituloAconi.; casus U de actu et potentia. Si sint causae in potentia perfecta, impossibile est quod aliquid eveniat a tali causa, quia per Avicennam ibiBAvic., Metaph., tract. 4, cap. 2 (ed. Van Riet, 199–200) potentia perfecta est, quae cum obviat passo, statim provenit actio. Et quia impossibile est utrumque oppositorum simul evenire, ideo impossibile est quod sit aliqua causa particularis aequaliter in potentia ad utrumque oppositorum, et ideo a tali causa contingente aequaliter nihil omnino eveniet. Et sic intelligit Commentator ubi prius, quando dicit quod a contingente aequaliter nihil actio provenit, secundum quod est contingens aequaliterBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66L. Si sit causa particularis in potentia imperfecta, tunc possibile est quod sit indifferens ad utrumque oppositorum quantum est de se; tamen quando incipit agere, oportet quod determinetur ab aliquo alio. Exemplum huius est de potentia motiva, quae aequaliter se habet ad movendum et quiescendum, quantum est de se, et ideo oportet quod determinetur a voluntate et appetitu insuper. Ergo dico quod a causa contingenti in cuius natura est aequalis possibilitas ad utrumque oppositorum, tunc contingit aliquid evenire, quando illa causa est causa in potentia ante actum vel a causa universalis et in actu vel causa particularis et in actu exsistens, tamen in potentia imperfecta; sed impossible est aliquid provenire a causa contingente aequaliter, sicut sit causa particularis et in actu et in potentia perfecta. Impossibile enim est quod talis causa sit in rerum natura; si enim esset aliqua causa particularis et in actu et in potentia perfecta ad utrumque oppositorum, oporteret quod faceret duo opposita simul. Isto modo est dicendum de causa contingente aequaliter, sive sit activa sive passiva.

33 Per hoc ad formam quaestionis dicendum quod casus uno modo habet fieri in contingentibus aequaliter, alio modo non. Habet enim fieri in his quae contingunt aequaliter de facto. Verbi gratia, si fodiens foveam totiens inveniat aurum quotiens non inveniat, tunc ibi habet fieri casus in his quae contingunt aequaliter de facto. Similiter casus habet fieri in illis in quorum natura est aequalis possibilitas ut eveniant ex suis causis et non eveniant, quando ita est quod illae causae sunt in potentia ante actum, vel si sint causae universales vel causae particulares in potentia imperfecta, et hoc sive sint activae vel passivae. Tamen impossibile quod aliquid fiat a casu a causa particulari et in actu exsistente in potentia perfecta ad agendum et cum hoc quod illa causa aequaliter se habeat ad utrumque oppositorum, quia impossibile est reperire aliquam talem causam activam vel passivam, et ideo nihil proveniet a tali causa omnino. Prima pars positionis, scilicet quod casus aliquo modo habeat fieri in contingentibus aequaliter, patet per Avicennam. Secunda pars, scilicet quod casus non habeat fieri a causis contingentibus aequaliter ita quod illae sint causae particulares #U 150ra et in potentia perfecta, patet per Commentatorem, ubi dicit quod a causa contingente aequaliter nihil eveniet omninoBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66L.

34 Ad primum principale, quando accipitur secundum Avicennam quod illud quod est contingens aequaliter respectu unius, est contingens in paucioribus respectu alterius, concedatur istud. Nec est inconveniens quod eadem res sit casualis respectu unius et respectu alterius non sit casualis, sed accidat in pluribus. Exemplum Avicennae ad hoc est istud: digitus enim superfluus a casu evenit respectu naturae communis; tamen si fuerint assignatae omnes suae causae, non evenit a casu respectu omnium illarum. Si enim assignemus materiam supra habentem supra illud quod sufficit ad quinque digitos et agens quod non permittit materiam esse otiosam, respectu omnium istarum causarum non provenit sextus digitus casualiter. Tamen provenit casualiter respectu agentis universalis et quia agens universale aequaliter se habet ad producendum sex digitos et quinque digitos. Aliter enim non esset agens universale nisi indifferenter se haberet ad hunc effectum et ad illum. Ideo sequitur quod casus habet fieri in aliquibus contingentibus aequaliter respectu causarum universalium, sicut dictum est in positione.

35 Ad plures aliarum rationum dicendum quod probant quod casus habet fieri in his quorum utrumque oppositorum contingit aequaliter respectu causae quae est ante actum vel respectu causae universalis vel respectu alicuius causae exsistentis in potentia imperfecta.

36 Ad primam rationem in oppositum, quando accipitur quod casus solum habet fieri in his quae raro eveniunt, dico quod hoc sic est intelligendum quia casus habet fieri in his quae raro eveniunt respectu causarum particularium quae sunt in potentia perfecta, quia a tali causa nihil provenit raro nisi propter impedimentum, quia talis causa semper est natum facere unum, nisi impediatur. Exemplum ad hoc est Avicennae sexto Metaphysicae capitulo quinto et similiter primo Physicae suae capitulo tertio decimo. Potentia enim motiva, quantum est de se, est in potentia imperfecta ad motum, et ideo aequaliter se habet ad movere et quiescere, sed quando voluntas fuerit firma et membra fuerint apta motui, nisi sit aliquid ibi impediens, semper consequitur motus. Unde voluntas cum potentia motiva in membris aptis ad motum dicitur esse in potentia perfecta ad motum; et ideo casuale est et rarum quod non causat motum, et hoc est solum propter impedimentum.

37 Ad aliud dicendum quod propter hoc non dicimus quod iste ambulat a casu, quia iste est in potentia perfecta ad ambulandum, et ideo ambulat ut frequenter, quando est in voluntate firma et habet apta membra ad motum.

38 Ad aliud dicendum quod Commentator, quando dicit quod a causa contingente aequaliter nihil provenit omninoBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66L, ipse intelligit quod nulla sit causa particularis in potentia perfecta quae aequaliter se habeat ad faciendum utrumque oppositorum. Tamen a causa contingente aequaliter quae est in potentia imperfecta bene potest aliquid provenire, non tamen sine aliquo extrinseco. #U 150rb Hoc intelligit, quando dicit ibi quod actio non invenitur nisi ex alia causa extrinseca coniuncta cum ea a causa contingente aequaliterBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 66K, ex quo videtur quod ipse velit concedere aliquam esse causam contingentem aequaliter in potentia imperfecta.

39 Ad aliud in oppositum dicendum quod probant verum, scilicet quod a causa contingente aequaliter nihil proveniet, quando illa causa sic se habet quod est causa contingens aequaliter in potentia perfecta. Posito enim quod fiat circulus ex adamantibus, quilibet adamas de numero illorum est in potentia perfecta ad trahendum ferrum, nisi impediretur, et ideo non trahitur ibi ferrum ad aliquam partem stante illa aequalitate.

40 Ad primum argumentum contra opinionem Commentatoris, quando accipitur quod anima concupiscibilis est parata ad contraria aequaliterBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67A secundum ipsum, hic dicendum quod hoc est verum pro tempore pro quo fuerit in potentia imperfecta, sed tamen, quando est in potentia perfecta, non est aequaliter praeparata ad utrumque contrariorum. Unde voluntas non potest velle alterum nec est in potentia perfecta, quousque determinaverit se ipsam. Et quando accipitur quod voluntas ex se sufficit ad actum volendi sine extrinseco, dicendum quod hoc est verum, quia voluntas ex se sufficit ad movendum se ipsam ab illa aequalitate respectu oppositorum in qua est, quando est in potentia imperfecta, ad inaequalitatem respectu contrariorum et ad potentiam perfectam.

41 Ad aliud dico quod istud argumentum Commentatoris est bonum ‘neutrum oppositorum est dignius ut proveniat quam reliquum, ergo neutrum proveniet’. Et quando arguitur ‘ergo a multo fortiori, si unum oppositorum sit minus dignum ut proveniat quam reliquum, illud minus dignum provenire non proveniet’, dicendum quod bene sequitur quod minus dignum provenire non proveniat, nisi illa causa impediatur ad producendum magisAconi.; maius U dignum. Unde quantum est ex parte talis causae, numquam producet effectum qui est minus dignus ut proveniat; tamen propter impedimenta possibile est quod illud quod prius est minus dignum fiat postea magis dignum ut proveniat, quia illud quod est prius magis dignum in potentia agentis, quantum est ex parte sua, postea potest fieri minus dignum in potentia agentis per impedimenta. Et quando deducitur ad hoc inconveniens quod nihil naturaliter proveniet ab agente in paucioribus, dicendum quod non sequitur, quia licet omne agens exsistens in potentia perfecta sit natum agere in pluribus quantum est a parte sua, quia tamen in natura agens habet in natura sua possibilitatem ut impediatur, ideo aliquid naturaliter provenit ab agente in paucioribus, tamen non ita naturaliter sicut ab agente in pluribus. Pro quo sciendum quod, sicut contingens in pluribus semper eveniet nisi impediatur, #U 150va ita per oppositum nihil eveniet a contingenti in paucioribus nisi propter impedimentum, quia nihil est contingens in paucioribus nisi propter impedimentum, et hoc respectu agentis particularis in potentia perfecta.

42 Ad ultimum dicendum quod verum est quod potentia naturalis non habet opposita, sed non valet aequaliter ad opposita, cum fuerit in potentia perfecta.

43 Contra ista: si aliquid dicatur respectu unius contingens in pluribus et respectu alterius contingens in paucioribus, tunc debet concedi quod contingens in pluribus sit contingens in paucioribus, ubi praedicatur oppositum de opposito.

44 Item secundum Avicennam, ubi prius, illud quod est casuale respectu unius causae est frequenter respectu omnium suarum causarum, sicut digitus superfluus est casualis respectu agentis universalis, tamen non est casuale respectu omnium suarum causarum. Si ergo res debeat dici casualis, quia est casualis respectu unius causae, tunc idem erit casuale et non casuale.

45 Item Commentator, ubi prius, dicit secundo huius commento quadragesimo octavo quod contingens aequaliter non invenitur in potentiis activis, sed in passivisBAverr., In Phys., II, comm. 48, f. 67C. Ergo male dicitur quod causa contingens aequaliter reperitur in agentibus universalibus.

46 Ad primum istorum dicendum quod aliquid dicitur esse contingens in pluribus vel in paucioribus duobus modis: aut quia simpliciter aut in respectu. Nihil autem dicitur esse contingens in pluribus simpliciter nec in paucioribus nisi per comparationem ad suas causas particulares exsistentes in potentia perfecta. Unde non debet dici aliquid simpliciter contingens aequaliter ex hoc quod est aequaliter in potentia causarum universalium, sed dicitur contingens aequaliter in respectu illarum causarum. Unde istud debet concedi quod contingens in pluribus in respectu sit contingens in paucioribus in respectu; tamen contingens in pluribus simpliciter non est contingens in paucioribus simpliciter.

47 Ad aliud dicendum quod res non debet dici casualis in respectu, quia est casualis respectu causae universalis, sed tunc est simpliciter casualis, quando est casualis respectu suarum causarum particularium.

48 Ad aliud dicendum quod ipse intelligit quod contingens aequaliter non reperitur in potentiis activis exsistentibus in potentia perfecta, sed reperitur in potentiis passivis exsistentibus in potentia ita perfecta sicut in alia potentia passiva perfecta, quia potentia passiva dicitur esse perfecte passiva ex eo quod potest perfecte pati, sed per hoc quod est pati non determinatur magis aliquid ad unum oppositorum quam ad alterum. Unde ubi est perfectissima passiva, ibi maxime habet fieri contingens aequaliter, sicut in potentia materiae primae.

49 Ad secundam quaestionem, quando quaeritur utrum omnia quae fiunt fiant propter finem, dicendum quod aliquid fieri propter finem est duobus modis, vel essentialiter vel accidentaliter. Et secundum hoc dicendum quod omnia quae fiunt fiunt propter finem essentialiter vel accidentaliter. Istud potest probari inductive et in his quae fiunt a natura et in his quae fiunt a proposito. In his quae #U 150vb fiunt a natura, probat hoc Philosophus secundo huius. In illis autem quae fiunt a proposito, Avicenna probat quod fiant propter finem sexto Metaphysicae BAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 327) suae capitulo quinto quod in agentibus a proposito non sunt nisi ista tria principiaAconi.; mutia U intrinseca: imaginatio, desiderium et virtus motiva. Sed quando aliquid istorum trium movet, vel oportet quod hoc sit in finem imaginatum vel desideratum [.............]. Licet enim non habeatur semper finis desiderative, tamen oportet quod habeatur finis imaginative vel desiderative. Istud plus patebit in responsione ad rationes.

50 Ad primam rationem dicendum quod, licet eclipsis non fiat essentialiter propter finalem causam, tamen accidentaliter fit propter finalem causam, quia secundum Avicennam primo Physicae suae capitulo quarto decimo mors fit accidentaliter propter finem: ‘Licet enim mors non sit finis utilis quantum ad corpus illius qui mortem patitur, est tamen finis qui debet esse quantum ad ordinem universi’BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 14 (ed. Van Riet, 132). Mors enim inducit ad formam rei generatae. Unde accidentaliter forma generati est finis mortis.

51 Ad aliud dicendum quod actiones dicuntur esse otiosae et frustra, quando non habetur finis desiderii, sicut confricatio barbae est actio otiosa, quia non fit propter finem desideratum; fit tamen propter finem imaginatum. Et finis imaginatus habetur ibi, licet non habeatur ibi finis desideratus. Illud dicit Avicenna primo Physicae BAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 13 (ed. Van Riet, 117) suae capitulo tertio decimo reprehendens illos qui dixerunt aliquas actiones non fieri propter finem, sed levitate, sicut qui ignoranter apprehendit barbam suam. Et sexto Metaphysicae capitulo quinto dicit quod talis actio otiosa fit propter finem imaginatum. Et dicit quod aliqua est imaginatio quam non animadvertit ille qui imaginatur. Non enim omnis qui imaginatur animadvertit illud, nisi iudicat se illud imaginasse. Aliquid imaginari enim aliud est quam animadvertere se imaginasse. Et hoc probat Avicenna per talem regulam. Si enim omnem imaginationem comitaretur animadvertioAconi.; anima ratio U illius imaginationis, hic procederetur in infinitum. Ideo dico quod confricatio barbae habet finem imaginatum. Quia tamen non habet finem excogitatum, ideo dicitur esse actio otiosa. Avicenna enim habet ibi pro eodem cogitare et animadvertere. Unde aliquis est finis imaginatus qui nec est cogitatus nec desideratus. Vel aliter in parte dicendum pro verbis Avicennae concedendo quod talis actio otiosa habet finem desideratum desiderio imaginationis, tamen non habet finem cogitativum, quod plane dicit ibi Avicenna; et tunc secundum hoc dicetur quod actio est otiosa, quando non habet finem cogitatum.

52 Ad aliud dicendum quod Commentator intelligit quod haec est in parte vera ‘res fiunt propter finem’, quia non omnia fiunt essentialiter propter #U 150ara finem per se. Et sic intelligit quod mors et alia quae fiunt ex necessitate materiae, non fiunt propter finem, quia non fiunt per se et essentialiter propter finem, fiunt tamen accidentaliter propter finem. Dicit enim Avicenna primo Physicae suae capitulo septimo quod mors est ex lege naturae universalis multis de causis: tum scilicet ut anima exuaturAconi.; eruatur U ad felicitatem beatorum, tum ut alii homines haberent esse, qui tantum debent habere esse quantum et hi qui sunt, quia et si hi semper viverent, ceteros non caperet locus nec sufficeret eis victus, nisi illi mererentur privationem semper et isti vitam semperBAvic., Liber primus nat., tract. 1, cap. 7 (ed. Van Riet, 68–69). Ex istis patet quod mors est propter finem.

53 Ad aliud patet qualiter mors invenitur propter finem.

54 Ad aliud dicendum quod Avicenna intelligit quod mors et ethica non fiunt essentialiter propter finem, fiunt tamen accidentaliter propter finem. Licet enim mors non fiat propter finem quantum ad illum qui patitur mortem, fit tamen propter finem qui debet esse quantum ad ordinem universi.

55 Ad aliud dicendum quod actiones dicuntur frustra, quia deficiunt ex fine excogitato, non tamen propter hoc quod omnino non habent finem. Dicit enim Avicenna sexto Metaphysicae suae capitulo secundo quod actio vocatur frustra, quia non habetur finis desiderii, sed tantum finis virtutis motivaeBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 5 (ed. Van Riet, 331). Et sic debet intelligi illa divisio Philosophi quam ponit secundo huius, quando dicit quod eorum quae fiunt, alia fiunt propter finem, alia nonB, , II, 5, 196b18–19.

56 Contra istud ultimum: Commentator eodem secundo commento sexagesimo tertio sic dicit: ‘debes scire quoniam res quae sunt frustra, quando ex eis non invenitur aliquid propter illud et per ipsum; hoc est quod dicitur casus’BAverr., In Phys., II, comm. 63, f. 72F–G. Ex ista auctoritate videtur quod aliqua fiant frustra ita quod propter nullum finem.

57 Item videtur quod conceditur unum falsum de hoc quod dicitur, quod aliquid evenit a causa contingente in pluribus. Casus enim est causa per accidens, sed agens ut in pluribus non est causa per accidens. Similiter per Commentatorem sexto Metaphysicae quinto commento causae eorum quae fiunt per accidens sunt etiam per accidensBAverr., In Metaph., VI, comm. 5, f. 149G–H.

58 Ad primum istorum dicendum quod Commentator sic intelligit quod res quae sunt frustra, quandoque ex eis non invenitur aliquid, hoc est non fiunt propter aliquid excogitatum nec intentum, et quandoque in eis invenitur aliquis finis, sed ille finis non est excogitatus nec intentus; et dicitur tunc illud esse a casu. Et secundum hoc non oportet ponere quin fiat propter finem; aliquid tamen fit, quod non fit propter finem praecogitatum nec intentum.

59 Ad aliud dicendum secundum Commentatorem sexto Metaphysicae commento quinto quod illud quod evenit a casu evenit a contingente in pluribus, sed tamen illud contingens in pluribus non erit per se causa illius effectus. Commentator dicit enim ibi quod causa illius quod est per accidens est causa possibilis in maiori parte, quando ex ea non provenit actio habenda #U 150arb naturaliter, sed alia actio, ut dictum est in PhysicisBAverr., In Metaph., VI, comm. 5, f. 149I. Haec ille. Et postea dicit quod nulla est alia causa quae potest accipi pro causa eius quod est per accidens praeter causam rerum quae sunt in maiori parteBAverr., In Metaph., VI, comm. 5, f. 149I. Unde nullum agens est natum agere in minori parte quantum est ex se. Propter hoc oportet quod illa quae eveniunt fiant ab agente in maiori parte quantum est ex se, tamen non facient in maiori parte illum effectum casualem, quia a tali agente non provenit effectus casualis nisi propter impedimentum.

60 Sequuntur circa tertium.